Montag, 30. Dezember 2019

Freitag, 11. Oktober 2019

De Erasmo (pars II) - pellicula didascalica VI

Salvete, sodales! In litteris bonis provehendis nemo magis profecit quam Erasmus. Haud abs re ergo esse videtur rogare, quae opera Erasmus composuerit et cur vir ille insigniter eruditus Roterodamus Basileae multa scripta sua in lucem ediderit. Hisce de rebus altera pellicula Latina de Erasmo agitur.





Freitag, 27. September 2019

De Erasmo (pars I) - pellicula didascalica V






Ecce: Nova pellicula didascalica ad usum discipulorum prodiit. De Erasmo Roterodamo agere ausim. Quaeritur, qui fuerint humanistae et qualia fuerint illa studia humanitatis. Altera in pelliculae parte, quae mox - dis faventibus - in lucem edetur, quaedam de Erasmi operibus et de humanistarum principe Basileae versante erunt dicenda.

Mittwoch, 31. Juli 2019

De Leonillo illo deque Rogerio Federer

Salvete, sodales! Cur Leonillus ille calceo suo osculum dat? Cur oculi Rogerii illius Federer lacrimarum pleni sunt? Talia si vestra intersunt, pelliculam didascalicam novam spectetis rogo, quam quidem taeniolam discipulis meis strenuis maxima cum alacritate dedico. Spectat pellicula non tam difficilis intellectu ad capitulum VII illius libri, qui inscribitur FAMILIA ROMANA. Ex nugis meis quosdam fructus capturos etiam vos spero. Valete!



Donnerstag, 25. Juli 2019

DE ALPIBUS AERIIS – pellicula didascalica IV

Novam pelliculam vobis, sodales, tradere audeo spectandam, qua quidem in taeniola quendam locum Alpinum et eum quidem amoenum exhibeo. Ecce:



Vin' autem legere verba in pellicula prolata? Hac in pagella parumper maneas!


Salvete discipuli discipulaeque. Salvete pariter omnes! Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Sum magister provincialis linguae Latinae et sodalis COLLEGII LATINITATIS.

Paucis hodie vos volo, amici amicaeque! Ecce: Hisce diebus in Alpibus Helveticis versor. Quam ob rem hodie haud abs re mihi esse videtur quaedam de Alpibus necnon de huius loci natura dicere. Ecce: Post me pagulus quidam Alpinus cernitur. Cernuntur aedes, casulae, stabula necnon turris sacelli Christiani; et ima in valle etiam audiuntur murmura rivi, cuius nomen est Albula. Hic, sodales, cuncta pacis sunt plena. Quam ob rem hunc locum amoenum esse dixerim. Ecce: Hac in schidula exscripsi vocem quae est LOCUS AMOENUS. Sed quid sibi vult locus amoenus? Est locus, qui floribus, arboribus, umbris, vaccis, avibus, apibus, fontibus puris animum hominum intuentium delectat. Est locus integer et intactus, est locus bucolicus pacis, beatitudinis felicitatisque plenus. Amici amicaeque, me errare scio, sed tamen alpicolas et pastores hunc pagulum Alpinum incolentes vitam beatam agere mente fingo. - Bene haec hactenus de loco amoeno et de vita beata Alpina. Transeamus ad aliam rem!

Rogo nunc animos vestros ad montem illum advertatis, qui post me imminent. Ad illum montem bene convenit id, quod Ovidius poeta ille Romanus in Metamorphoseon libro altero de Alpibus scripsit. Ad molem Alpinam depingendam Ovidius verbo utitur quod est: AERIAE ALPES. Ecce: «Aerius, a, um» est nomen adiectivum derivatum ab voce, quae est ĀĒR, AERIS m. Quid sibi vult vox, quae est «aer»? Aer est elementum spirabile, quo quidem elemento terra undique circumfunditur. Aer est elementum spirabile, sine quo nos homines vivere non possumus. Sed reveniamus ad «Aerias Alpes»! AERIAE ab Ovidio ALPES ideo appellantur, quia in aera se tollunt, quia Alpes cacumina inter nubes attollunt. Mihi quidem placet locutio quae est AERIAE ALPES. 

Bene! Iam transeamus ad pensum domesticum! Quidni vos, discipuli discipulaeque, vestrum locum amoenum describatis? – Latine scilicet! - -
Bene. Haec hactenus. Nunc est tempus finis faciendi.Alio vocor. Consilium enim est hodie quendam montem Alpinum et eum quidem aerium conscendere et vires pedum experiri. Bene valete!

Freitag, 19. April 2019

DE SALE – pellicula Latina didascalica II

Huius disputatiunculae didascalica quae dicitur pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HICVisne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!


Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Denuo paucis vos volo, sodales, nam dis faventibus aliam pelliculam Latinam didascalicam excogitare ausus sum.

Ecce: Attuli libellum, quo Catulli carmina omnia continentur. Est pugillaris qui dicitur libellus. Hac in schidula – ecce! – verbum conscriptum est. Pugillaris appellatur libellus, quia facile pugno vel pugillo teneri potest. Ecce: Hic est pugnus meus vel potius pugillus meus, id est: manus mea contracta.


Attuli quoque aliam rem, quae Latine capsula vel potius cistella vocari potest. Continetur hāc cistella sal – sal videlicet e monte Iura oriundus. Ecce hic montis Iurae mention fit! Cistella haec, ut est mos Helvetiorum, tribus linguis inscripta est: Theodisce: SPEISESALZ; Gallice: SEL ALIMENTAIRE, Italice: SALE DA CUCINA. Deest – pro dolor - titulus Latinus: nempe SAL CIBIS CONDIENDIS. Condire est verbum temporale, a quo gerundivum «condiendus» est derivatum. Et locutio q.e. “cibis condiendis” est dativus finalis, quo indicatur, quorsum utilis sit sal. Procul dubio unusquisque nostrum probe scit, quid sit sal et quorsum adhibeatur. Nonne? Sal est condimentum ciborum. Sine sale cibi non sapiunt, non sapit sine sallycopersicum. Ecce: Hic nobis lycopersicum exhibetur. Etiam ovum sine sale non sapit neque lactuca. Hoc genus holeris est, ni fallor, lactuca. Sal est, ut ita dicam, culinae fundamentum et principium. 

Sed reveniamus nunc, si forte vobis non molestum est, ad Catullum vel potius ad salem Catulli! Nam hoc libello pugillari continetur nonnihil salis. Vox enim Latina, quae est sal, etiam metaphorice vel translate adhibetur. Metaphorice sal est condimentum sermonis. Inservit sal verbis vocibusque condiendis. Sapidam facit sal orationem. Metaphorice ergo sal idem est ac lepōs, facetiae, urbanitas. 

Catullus ipse quodam in carmine contendit versus suos «salem ac leporem» habere. Quis negaverit in carminibus quibusdam poetae Veronensis hic illic micam salis inesse? Gustulum salis Catulliani alias – occasione data – vobis animo libentissimo praebebo. Sed nunc, ne longus sim, ad Catullum quod spectat, nihil nisi hoc: Floruit Catullus noster – ut probe scitur – saeculo primo ante Christum natum. Aliis verbis: Catullus aequalis fuit Caesaris, Cornelii Nepotis, Ciceronis, Sallustii, Lucretii. Mente nunc fingatis rogo, sodales, quantum salis tunc temporis in unum convenerit! Catullum floruisse dixerim aetate salis. Floruit Catullus noster saeculo salsissimo. Tunc temporis licet saepenumero omnia tumultibus strepuerint, Roma urbs fuit sane salsa. Bene. Haec hactenus de sale. Est nunc tempus finis faciendi. Quid nunc  superest, nisi ut vobis omnibus sollemnia paschalia precer iucunda? Sint vobis dies paschales laeti et beati! Bene valete!

Freitag, 22. Februar 2019

De Terentii Adelphois - pellicula didascalica I

Huius disputatiunculae didascalica quae dicitur pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC!
Visne autem legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!



Salvete pariter omnes! Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Paucis vos volo, sodales! Ecce: Animos vestros rogo advertatis ad hunc librum, quo Terentii Afri comoediae continentur, quas quidem fabulas hisce diebus magno cum fructu evolvere soleo.

Quidni ergo pauca dicam de comoaedia illa, quae Adelphoe inscribitur? Exaravit Terentius hanc comoediam, ut anno 160° ante Christum natum ludis funebribus L. Aemilio Paulo dicatis ageretur. Vetus ergo est fabula, fabulae autem argumentum ad nos, qui nunc sumus, multum spectat. Agit enim Terentius de ratione convenienti vel apta liberos educandi. In liberis educandis quid est aequum et bonum? Hac in quaestione fabula nostra versatur. 

Eccam inspiciatis rogo hanc imaginem puerilem, quam quidem imaginem  filius meus delineavit. Exhibentur nobis duo fratres: nempe Micio et Démea, qui in fabula nostra primas partes agunt. Mihi quidem hae imagunculae sane arrident. Nam filius meus ingenium vel mores utriusque fratris bene expressit. Quidni quae videmus,describamus?

Ecce: Micio est vir facilis, comis, clemens, placidus, benignus; urbanam sequitur vitam. Vitam agit in otio, in conviviis; vini poculum numquam contemnit. Omnes eum amant. Omnibus gratus est.

Demea contra est tristis, truculentus, tenax, agrestis. Ruri vitam agit duram. Semper parce ac duriter se habet. Homines eum fugiunt. Ad summam, ne de singulis agam: Fratres nostros dissimilibus studiis esse patet. Inter Micionem et Demean multum, ut videtur, interest.

Quid aliud dicam? Micio numquam uxorem duxit. Demea autem uxorem habet duosque filios. Ex quibus maiorem natu Micio adoptavit. 

Quam dissimiles fratres sunt moribus, tam dissimilis est eorum ratio liberos educandi: Severus est – nec mirum – Demea. Pater est pariterque dominus, qui filio imperat quique adeo filium castīgat et verbis et vi. Retinet Demea filium suum disciplina et metu. 

Micio contra est vir facilis; filio adoptivo suo indulget, quotienscumque peccat. Eius educandi rationem hi versiculi sane bene complectuntur:

«Hoc patrium’st, potius consuefacere filium /
sua sponte recte facere quam aliēno metu.» 
(Adelph. 74/75)

Liberalitate Micio, ut patet, in filio educando utitur, non metu. Liberalitas Micionis sane temptatur, namque filii sui iam fervet adulescentia. Filius ungenta olet: Micio non curat. Filius obsōnat, potat: Micio non curat. Filius scortatur – id est: meretriculas frequentat – multumque pecuniae in sumptūs eius modi érogat. Micio non curat, omnia missa facit. 

Sed satis de argumento. Plura patefacere nolo nisi hocce: Fabula in finem inexspectatum desinit. Demea enim, quem virum tristem truculentumque cognovimus, fabula exeunte se sane lepidum praebet ac salsissimum. Mores suos mutans Demea Micionem fratrem eius ipsius gladio iugulat, ut aiunt. Quae quidem accidunt, praetereo, ne nimis longus sim. Namque iam dudum est tempus finis faciendi. Alio enim vocor – ad filiolum videlicet educandum. Compondenda enim est inter filiolum et me ipsum quaedam controversia, quae spectat ad sophophonium vel potius ad quendam lusum electronicum, qui litteris compendiariis FIFA dicitur. Ei oblectamento filiolum meum quasi obnoxium esse dixerim. Quid multa? Estne aequum et bonum ei lusui electronico filium cottidie dena minuta temporis incumbere? An vicena? An mediam horam, sicut filiolus cupit? Quid est aequum et bonum? Hac de re gravissima iterum iterumque mihi cogitandum’st! Bene valete!

Dienstag, 29. Januar 2019

De pugione Bruti

Huius confabulationis pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!




Salvete pariter omnes! Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Paucis vos volo, sodales!

Ecce: Animos vestros aplicetis rogo ad hunc libellum, cuius index est Pugio Bruti. Hoc opusculum non ita pridem in lucem editum est. Huius libelli auctores sunt Daniel Pettersson et Amelia Rosengren. Ambo – nempe Daniel et Amelia – situm retialem curant, qui Latinitium inscribitur quique situs est Latinitatis hortus cultissimus. Hoc de libello nunc quaedam verba facere haud abs re mihi esse videtur, namque hac nostra aetate admodum raro fit, ut homines libros Latinos conscribere audeant. Aliis verbis: magna res est meāquidem sententiā, quotienscumque hisce nostris diebus prodit liber Latine conscriptus ab hominibus, qui nunc sunt. 

Ut quod est potissimum, iam in principio huius confabulationis dicam: Mihi quidem probatur hic libellus, immo vero summopere probatur. Est libellus haud una de causa laude dignissimus. 

Ad fabulae genus quod attinet, pugio Bruti est criminalis quae dicitur fabula, quae quidem narratio animum legentium profecto suspensum tenere valet. Hic pugio munere suo fungitur pro virili parte, si hoc dicere licet. Fluit enim hac in fabula nonnihil sanguinis. Dramatis personae haud semel tantummodo alter alterum hoc pugione se percutiunt, pugione percussi concidunt, non multo autem post – mirabile dictu – resurrectionis sunt compotes. Hac in re, ni fallor, libellus noster satyricas quae dicuntur litteras redolet, adest quaedam festivitas cuiusdam Petronii. Talis calamus mihi sane arrīdet. Bene. Haec hactenus de argumento deque fabulae genere. Si plura de argumento resciscere vultis, agedum, legite ipsi libellum. Est profecto operae pretium. 

Cui hic libellus destinatus sit, forsan requiritur. Hoc opusculum emolumento est omnibus, qui iam aliquid Latinitatis callent quique ad auctores Latinos legendos transire audent. «Pugio Bruti» transitum ad litteras Latinas legendas faciliorem reddit. Est tamquam pons inter auctores Latinos et libros didascalicos, quibus quidem enchiridiis ad rudimenta linguae Latinae formanda utimur.

Ut melius intellegatis, quid dicturus sim, de fabulae elocutione pauca dicere oportet. Haec fabula constat ex 350 vocabulis fabre videlicet contextis. Aliis verbis: Hic libellus vocabulis locutionibusque iisdem est densus. Hac re memoria Linguam Latinam discentium adiuvatur. Verba enim iterata vel multoties repetita – mutatis scilicet mutandis – multo melius animo infixa haerent. Adhibet Daniel Pettersson iuncturas, quas e Plauto, Terentio, Cicerone aliisque ex scriptoribus decerpsit. Hoc facto huic libello operam dantes quasi imbuuntur verbis, quae apud auctores Latinissimos inveniuntur, sed -et hoc est maximi momenti - inserta sunt verba syntaxi sane simplici. 

Ad syntaxin quod spectat, apparent non semel tantummodo ablativi absoluti necnon enuntiata subordinata, quae incipiunt a coniunctionibus «ut» et «cum», apparent non semel tantummodo enuntiata interrogativa subordinata et ita porro: Tales autem difficultates grammaticae ita praebentur, ut facile perspiciantur.  Expertus loquor. Namque in scholis meis Pugionem Bruti iam adhibeo maximo cum fructu. Adhibeo quoque audibilem qui dicitur libellum, qui quidem liber apud Latinitium praesto est. Legimus ergo singula capitula fabulae, verba discipulis ignota éxplico, quae legimus  viva voce Latine renarramus, scriptula exaramus et, quae est res potissima, audimus fabulam a Daniel optime recitatam, ita quidem, ut verba Latina in sanguinem ac sucum discipulorum abeant. Voces Latinas audire multum adiuvat ad linguam Latinam discendam. Aures nostrae, sodales, educandae sunt. Audiendo discitur. Sed de hoc alias fusius. 

Ut iam dixi, ope huius libelli discipulos ad auctores legendos praeparo. At vero auctores Latinos legere, sodales, quid hoc sibi vult? Discipulos meos nec minus me ipsum, quantum possum, ad humanitatem informare tempto, velim cum discipulis meis evolvere Lucretium, qui religionem castīgat, velim cum discipulis meis excutere Ovidii fabulam de Narcisso et Echo, velim cum discipulis meis legere Erasmum multaquae alia scripta decurso saeculorum Latine exarata.

Quorsum haec omnia? Quem ad finem? Quia haud paucis scriptis Latinis nobis explicatur, quis sit homo qualisque sit hominis natura. Hoc mea interest. Volo hominem melius intellegere et perspicere, volo quoque frui litterarum Latinarum pulchritudine ac venustate. 

Ut ad finem huius consilii perveniamus, hic libellus nobis est utilissimus. Hoc opusculum in itinere nostro ad auctores Latinos legendos nos multum adiuvat multumque condūcit et ad copiam verborum augendam et ad syntaxin Latinam exercendam – haec omnia ratione videlicet iucunda neque umquam taediosa, namque haec fabula de pugione Bruti et discipulorum et magistrorum animos allicere valet. Ad summam, ne amplius de singulis agam: Pugio Bruti est libellus fabre factus, est opusculum sane pretiosum. Bene. Haec hactenus. Bene valete, sodales!