Freitag, 22. Februar 2019

De Terentii Adelphois - pellicula didascalica I

Huius disputatiunculae didascalica quae dicitur pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC!
Visne autem legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!



Salvete pariter omnes! Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Paucis vos volo, sodales! Ecce: Animos vestros rogo advertatis ad hunc librum, quo Terentii Afri comoediae continentur, quas quidem fabulas hisce diebus magno cum fructu evolvere soleo.

Quidni ergo pauca dicam de comoaedia illa, quae Adelphoe inscribitur? Exaravit Terentius hanc comoediam, ut anno 160° ante Christum natum ludis funebribus L. Aemilio Paulo dicatis ageretur. Vetus ergo est fabula, fabulae autem argumentum ad nos, qui nunc sumus, multum spectat. Agit enim Terentius de ratione convenienti vel apta liberos educandi. In liberis educandis quid est aequum et bonum? Hac in quaestione fabula nostra versatur. 

Eccam inspiciatis rogo hanc imaginem puerilem, quam quidem imaginem  filius meus delineavit. Exhibentur nobis duo fratres: nempe Micio et Démea, qui in fabula nostra primas partes agunt. Mihi quidem hae imagunculae sane arrident. Nam filius meus ingenium vel mores utriusque fratris bene expressit. Quidni quae videmus,describamus?

Ecce: Micio est vir facilis, comis, clemens, placidus, benignus; urbanam sequitur vitam. Vitam agit in otio, in conviviis; vini poculum numquam contemnit. Omnes eum amant. Omnibus gratus est.

Demea contra est tristis, truculentus, tenax, agrestis. Ruri vitam agit duram. Semper parce ac duriter se habet. Homines eum fugiunt. Ad summam, ne de singulis agam: Fratres nostros dissimilibus studiis esse patet. Inter Micionem et Demean multum, ut videtur, interest.

Quid aliud dicam? Micio numquam uxorem duxit. Demea autem uxorem habet duosque filios. Ex quibus maiorem natu Micio adoptavit. 

Quam dissimiles fratres sunt moribus, tam dissimilis est eorum ratio liberos educandi: Severus est – nec mirum – Demea. Pater est pariterque dominus, qui filio imperat quique adeo filium castīgat et verbis et vi. Retinet Demea filium suum disciplina et metu. 

Micio contra est vir facilis; filio adoptivo suo indulget, quotienscumque peccat. Eius educandi rationem hi versiculi sane bene complectuntur:

«Hoc patrium’st, potius consuefacere filium /
sua sponte recte facere quam aliēno metu.» 
(Adelph. 74/75)

Liberalitate Micio, ut patet, in filio educando utitur, non metu. Liberalitas Micionis sane temptatur, namque filii sui iam fervet adulescentia. Filius ungenta olet: Micio non curat. Filius obsōnat, potat: Micio non curat. Filius scortatur – id est: meretriculas frequentat – multumque pecuniae in sumptūs eius modi érogat. Micio non curat, omnia missa facit. 

Sed satis de argumento. Plura patefacere nolo nisi hocce: Fabula in finem inexspectatum desinit. Demea enim, quem virum tristem truculentumque cognovimus, fabula exeunte se sane lepidum praebet ac salsissimum. Mores suos mutans Demea Micionem fratrem eius ipsius gladio iugulat, ut aiunt. Quae quidem accidunt, praetereo, ne nimis longus sim. Namque iam dudum est tempus finis faciendi. Alio enim vocor – ad filiolum videlicet educandum. Compondenda enim est inter filiolum et me ipsum quaedam controversia, quae spectat ad sophophonium vel potius ad quendam lusum electronicum, qui litteris compendiariis FIFA dicitur. Ei oblectamento filiolum meum quasi obnoxium esse dixerim. Quid multa? Estne aequum et bonum ei lusui electronico filium cottidie dena minuta temporis incumbere? An vicena? An mediam horam, sicut filiolus cupit? Quid est aequum et bonum? Hac de re gravissima iterum iterumque mihi cogitandum’st! Bene valete!