Homo adorans |
Supervacuum est referre me quoque, utpote qui paganus
sim bonus, Florentiae in urbe non ita pridem commorantem fovisse hoc genus adorationis.
Mobili enim telephonino meo nunc innumerabiles huius simulacri imagines
continentur.
Homo modernus rationalis, qui dicitur, manibus
telephonulum amplectentibus bracchia caelo porrigit. En gestum adorandi minime
novum, sed pristinos deorum implorandorum formas imitantem. Hoc modo a gentibus
occidentalibus compensari iactura religionis videtur, «cum soleamus», ut in considerationibus nuperrime divulgatis Nemo recte scripsit,
«simulare mundum omnibus incantamentis esse liberum et in illa Entzauberung
(ut Germani dicunt) quoddam solacium nostrae mortalitatis invenire, cum
compertum habeamus nos dominos esse naturae rerum neque exstare extra nostram
potestatem aliquid inenarrabile atque indeprehensibile quod possit ex inopinato
ac secundum suam inexplicabilem voluntatem debiles nos homines funditus
tollere».
Procul dubio vel
homo modernus occidentalis, qui hauritorio pulveris electrico utens domicilium
purgat et rationem adhibens mundum sibi scientiâ naturali explicat, quasdam
divini epiphanias appetere solet. Nam
homo occidentalis philosophis Horkheimer/Adorno testibus in dialecticae legis
insidias incidit. Quam iuxta legem eruditionem in ratione adhibendâ destinatam
– scilicet id quod germanice «Aufklärung» vocitatur – in quasdam novas
mythologiae formas mutari necesse est.
Homo adorans |
Quid nunc? Quid
hoc sibi vult? Quid photographematibus innumerabilibus illius David Michelangeliani,
quae memoriae telephonuli mei mandavi, faciam? Has imagines deleam an eas sicut
tabulas votivas conservans retineam? Nescio.