Platonis opera in linguam Latinam a Marsilio Ficino translata, Basileae in officina Frobeniana anno MDXLVI |
Septimo mensis Novembris die Platonem natum esse
eodemque die obisse Marsilius Ficinus Florentinus scripsit. Legimus in Marsilii
commentario «In convivium Platonis. De amore» intitulato haec:
«Plato philosophorum pater annos unum et octuaginta aetatis natus, septimo Novembris die, quo ortus fuerat,
discumbens in convivio remotis dapibus expiravit. Hoc autem
convivium, quo et natalicia et anniversaria Platonis pariter
continentur, prisci omnes Platonici usque ad Plotini et Porphyrii tempora quotannis instaurabant. Post vero Porphyrium mille ac
ducentos annos solemnes hae dapes praetermissae fuerunt. Tandem
nostris temporibus Vir clarissimus Laurentius Medices, platonicum convivium innovaturus, Franciscum Bandinum architriclinum
constituit. Cum igitur septimum Novembris diem colere Bandinus
instituisset, regio apparatu, in agro Charegio novem Platonicos
accepit convivas: Antonium Allium, episcopum Fesulanum,
Ficinum medicum, Christophorum Landinum, poetam,
Bernardum Nutium, rhetorem, Tommam Bencium, Iohannem
Cavalcantem familiarem nostrum, quem propter virtutem animi
et egregiam indolem, heroem convivae nuncupaverunt,
Marsupinos duos, Christophorum Charolumque Charoli poetae filios.
Me denique nonum Bandinus esse voluit, ut Marsilio Ficino
superioribus addito Musarum numerus impleretur.
Remotis dapibus Bernardus Nutius Platonis accepit
librum qui Convivium, de Amore inscribitur
legitque omnes Symposii huius orationes. Quibus lectis reliquos convivas
oravit, ut singuli singulas orationes exponerent. Assensere
omnes.»
Agedum! Consociemur cum illis
viris doctis Florentinis tum vino sermonibusque operam dantes, tum studentes
sapientiae! Litteris Platonicis legendis animos nostros pascamus! Ego quidem venturo
septimo die mensis novembris Platonis divini memor natalem coquere placentam
cereis MMXLII instructam in animo habeo. Dum opperiar, donec farinae subactae
massa maturaverit, codices Platonicos evolvens urbanam legam fabulam hanc:
«Principio tria hominum erant genera, non solum quae nunc duo, mas et femina, verum etiam tertium quoddam erat ex utrisque compositum. Cuius solum nobis restat nomen, ipsum periit. Androgynum quippe tunc erat et specie et nomine ex maris et feminae sexu commixtum...»
«Principio tria hominum erant genera, non solum quae nunc duo, mas et femina, verum etiam tertium quoddam erat ex utrisque compositum. Cuius solum nobis restat nomen, ipsum periit. Androgynum quippe tunc erat et specie et nomine ex maris et feminae sexu commixtum...»
Placenta natalis Platoni Divino dedicata |