Freitag, 23. September 2016

«Open the boarder» sive limes aperiatur Helveticus!

photographema: Francesca Agosta, Keystone

«Open the boarder»: Qui titulus in chartula inscriptus Comi in urbe Italica septentrionali mense proximo legi poterat – scilicet ad stationem ferriviariam, iuxtam quam profugi asylum in Germania petentes tentoria collocaverant. Hieme autem appropinquante inde ab aliquibus diebus casulae fugitivis offeruntur. Cum magistratûs Helvetii profugos a transitu per Helvetiam prohibere pergant, numerus patriâ carentium in Plinii patriâ versantium crescit.

Moderatores Confoederationis Helvetiae se nihil aliud facere ac Eblanensia* quae dicuntur pacta servare dicunt. Quibus pactis constitutum est, ut profugis asylum petendum esset, quibus in locis primum terra intraretur Europaea. Quid multa? Aliud est pacta servare, aliud humanitatem hominisque dignitatem fovere.


*Eblanensis, -e cf. Eblana seu Dublinum, anglice: Dublin

Dienstag, 20. September 2016

De quodam sacrificio autumnali


Praeconium sacrificii faciundi

Fiet sacrificium porcinum in agello «Hofbergli» vocitato, qui agellus parvulâ ac rusticâ instructus est tabernâ montanâ. Quando fiet? Fine septimanae continenti – scilicet inde a die 23° usque ad 25° diem mensis Septembris a. 2016°. Ubinam est? Summo in monte Iura non procul a Saloduro oppidulo Helvetico. Quem in locum montanum conveniant omnes, quorum palatum botullis sanguine refertis oblectatur. Talia sacrificia porcina in Helvetiae agrestibus regionibus quotannis fieri solent et autumno quidem. Ita mos fert.

Porcus Hofberglianus

Taberna montana «Hofbergli» vocitata

Prospectus 

Freitag, 16. September 2016

De luscinia cuculoque

Iam aves migratoriae regiones relicturae sunt Helveticas. Helvetica fugiunt frigora et cuculus et luscinia, quae cantatrix volucris a quibusdam vocitata est philomela. De utraque ave Iohannes Ludovicus Vives Hispanus Valentinus nobis tam lepidam quam subtilem tradidit fabellam. Qua in narratiuncula causa aperitur, cur luscinia, ut Plinius quodam loco scripserat, hominibus praesentibus diutius et accuratius cantet. En explicationem:

«Cuculus et philomela eodem cantant tempore, verno scilicet, ab Aprili medio ad Maium exactum aut eo circiter. Hae duae aves in contentionem venerunt, de suavitate concentûs quaesitus est iudex. Et quia de sono erat certamen, aptissimus visus est ad eam cognitionem asinus, qui praeter ceteras animantes grandes haberet auriculas. Asinus repudiatâ lusciniâ, cuius se harmoniam negaret intellegere, victoriam cuculo adiudicavit. Philomela ad hominem appellavit, quem ubi videt, agit statim causam suam, canit diligenter, ut se illi approbet ad vindicandam iniuriam ab asino acceptam.»*



*Fons: Iohannis Ludovici Vivis Valentini Linguae Latinae exercitatio, Lugduni, apud Seb. Gryphium, a. 1542, p. 24.