Res in officinis
Germanicis fabricatas optimae notae esse pro certo constat. Illud «Made in
Germany» est signum qualitatis. Autoraedis Germanicis nihil solidius, cervisiâ
Germanicâ nihil iucundius sapore. Quis nostrum negaverit?
Iam vero saeculo XVI cum
aliae res in Germania confectae tum scalpella habebantur digniora, quae
laudarentur. Legamus initium cuiusdam colloquii scholastici a Maturino Corderio
conscripti. Personae sunt:
Sordetus et Manasses.
Sordetus: Emistine scalpellum, ut nuper volebas?
Manasses: Non emi.
Sordetus: Quid obstitit? Dixeras enim mihi empturum te
hodie.
Manasses: Dixeram quidem; sed mihi postea in mentem
venit praestare ut exspectem mercatum proxime futurum in hac ipsa urbe.
Sordetus: Quid facies lucri?
Manasses: Et minoris emam, et melioris notae: nempe ex
Germaniae officinis.*
Manasses noster satis
prudenter facit, qui scalpello Germanico - utpote melioris pretii necnon
«melioris notae» - fidem habeat. Quemadmodum discipulus in Maturini colloquio,
sic hodie facere solemus: Quod opifices Germani fabricantur, magni aestimamus,
licet societas illa autocinetica litteris compendiariis VW vocitata permultis emptoribus
verba dederit. Haec nempe est alia fabella.
*Colloquium scholasticum
I 28, fons: Maturinus Corderius: Colloquiorum scholasticorum libri IIII ad
pueros in sermone Latino paulatim exercendos, anno MDLXIIII, excudebat Henricus
Stephanus illustris viri Huldrici Fuggeri typographus, p. 21.