Freitag, 14. April 2017

De nassiterna



Quomodo haec res Latine dicitur? Nassiterna est – scilicet quoddam vas aquarium ansâ tubuloque instructum, quo plantae perfundi solent. Sine nassiterna hortulanus est tamquam scriptor absque calamo. An claudicat collatio?

Montag, 10. April 2017

De quadam ianua


Ianua est primus ingresssus ad interiora domus. Vox a Iano deo est ducta, qui ianuis praeesse creditus est.* Quibusdam ianuis tituli adscribi solet. INTRANTIBUS PAX, EXEUNTIBUS SALUS: Quae inscriptio in mundo Latino divulgata etiam in angiportis exhibetur Salodurensibus. Mihi quidem egregie conscripta videtur.


*Sic fere in Totius Latinitatis Lexico ab Aegidio Forcellini exarato legi potest.

Sonntag, 2. April 2017

Apud tonsorem


Mulieres enumerent oportet Saloduri in oppidulo capillis secandis pretium bis carius viris. Curnam hoc? Filiolus meus explanat: «Feminis est coma multo densior, longior, intricatior quam viris.»

Quibus autem dictis contradicit Seneca commemorans quosdam viros Romanos, «quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte succrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur». Qua de pretii aequi quaestiuncula ego quidem, quippe qui calvitie sim ornatus, iudicare non audeo.


*Seneca: De brevitate vitae, 12,3