Samstag, 25. November 2017

Soliloquium Salodurense octavum: De solariis deque quodam loco Plautino

Eccum murum ad meridem spectans sacelli Divo Petro dicati,
cui muro solarium affixum est. 

Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

Salvete omnes! Vos saluto ad hunc sermonem. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Hodie denuo consilium est quaedam referrre vel potius paucula adumbrare de quodam loco Salodurensi, qui sub quibusdam aspectibus dignus’st commemoratu.

Versor hodie in oppiduli sinu, versor ad sacellum Divo Petro dicatum et gelu laboro acuto. His enim diebus frigora iam sane mordent.

Post me conspicitur murus sacelli ad meridiem spectans, cui muro solarium affixum est. Solarium apud Latinos est idem quod horologium solare, id est instrumentum, quod ope indicis ferrei horas indicat. Nonne? Perfacile cerni potest solarii index, de quo umbra in tabulam horariam cadit. Numerorum autem notae horas indicantes decursu temporis vel saeculorum prope iam evanuerunt.

Ergo qua de re hodie agere velim? Anno tempore ad finem fere vergente haud importunum mihi esse videtur agere de tempore et de horis. Dicite mihi quaeso, sodales: Quid est tempus? Quis horas repperit? Quis est horarum inventor? Sunt sane quaestiones alicuius momenti, nonne? Ait Plato, philosophus ille Graecus, tempus esse aeternitatis quandam imaginem motam vel potius mobilem imaginem aeternitatis esse tempus. Quae quidem definitio Platonis mihi quidem haud parum arridet.

Sed transeamus nunc a rebus caelestibus et immortalibus necon Platonicis ad res terrestres. Transeamus ad Plautum, transeamus ad patrem illum comoediae Latinae! Plautus in quadam fabula scaenica parasitum de tempore deque horis meditantem nobis exhibet. Locus vel potius fragmentum memoriae proditum est ab Aulo Gellio in libris quibusdam, qui «Noctes Atticae» inscribuntur. Inveniuntur versus in tertio libro «Noctium Atticarum». In scaenam ergo prodit quidam parasitus summopere stomachans, quod unusquisque dies in horas singulas dividitur. Orat parasitus, ut dei hominem illum perdant, qui primus horas repperit quique adeo – i.e. praeterea - primus solarium hic statuit. Sed audiamus Plautum, recito versus, quantum possum:

Ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
quique adeo primus statuit hic solarium,
qui mihi comminuit misero articulatim diem.

Maledicit ergo parasitus noster inventori horarum, maledicit illi novatori temporum, quippe qui nobis hominibus diem comminuerit articulatim. Adverbium quod est articulatim ponitur pro membratim, ni fallor. Et «diem articulatim comminuere» idem est ac diem in exiguas partes dividere.

Sane rem acu tetigit parasitus noster. Nonne? Tempus est aliquid immensum, aliquid infinitum, tempus neque terminum habet neque finem. Totum ergo percipere tempus nobis hominibus minime licet. Namque ut est captus hominum, sic nihil temporis percipimus nisi quaedam excerptula exigua, nonne?

Sed pergamus! Recito, nisi vos piget, iterum inde ab initio et versus subsequentes adicio. Ait parasitus:

Ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
quique adeo primus statuit hic solarium,
qui mihi comminuit misero articulatim diem.
Nam me puero venter erat solarium
Multo omnium istorum optimum et verissimum:
ubivis monebat esse, nisi cum nihil erat.
Nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet.
Itaque adeo oppletum est oppidum solariis.

Sunt profecto versus Plautinissimi, ut ait Gellius. Sunt senarii, qui Plauti ingenium resipiunt. Redolent hi senarii facetiam Plautinam, nonne?

Rogatur nunc, quid sibi velint haec dicta de solario. Ait parasitus, cum puer esset, sibi ventrem fuisse solarium optimum et versissimum. Nam sibi puero licuisse per totum diem comedere – scilicet cum quid escae suppeteret. Nunc autem oppido solariis oppleto homines non commedere, nisi horis certis – scilicet horis comedendo destinatis, quas horas horologia indicent. Aliis verbis: Ait parasitus Plautinus horologia esse quasi vitae nostrae dominos et nos homines esse servos horologiorum. Denuo parasitus rem acu sane tetigit mea quidem sententia. Etiam nos homines, qui nunc sumus, adhuc vitam degimus in aetate horologiorum – praecipue nos Helvetii horologiis subiecti et obnoxii sumus. Dixerit aliquis iure meritoque nos Helvetios esse populum horologiorum.


En horologium meum, sodales! Eccum dominum meum, quem quidem in articulo manûs meae laevae gero! Est dominus severus. Hic autem dominus multo severior esse mihi videtur quam solarium parasiti nostri. Nam quotienscumque caelum nubibus obtectum est, solarii ope horam certam dicere non possumus. At contra horologia, quae nunc sunt, horas semper ubique indicant. Et hic dominus nunc imperat, ut huic sermoni finem imponam. Me paenitet, sed nunc quidem est tempus finis faciendi. Mox autem denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus. Tantum est. Bene valete!