Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
Salvete omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Versor hodie denuo in diaetae nostrae culina. Nam consilium est coniungere cum litteris Latinis res holitorias.
Rogatur hac in disputatiuncula, quod quidem holus holeribus aliis equidem praeoptem. Ecce! Rogo animos vestros, sodales, advertatis ad hunc bulbum, quem hortulani feniculum vel foeniculum vocitare solent! Inter holera feniculum enim mihi quidem holus gratissimum est. Haud una de causa feniculum mihi quidem maxime probatur. Est enim holus gustu sane dulce neque minus dulcis est eius odor. Fragrat suave – praecipue feniculi semina odore suavissimo fragrant– atque adeo iucundissime sapit feniculum – sive crudum manducatur sive cum oryza in olla coquitur sive in furno frigitur. Semper palatum oblectatur, mulcetur, allicitur.
Haec feniculi beneficia versiculis satis lepidis depinxit Walahfridus quidam cognomine Strabo, qui monachus saeculo nono floruit. Ecce! Attuli hosce codicillos pugillares. Hocce libello, cuius index est «De cultura hortorum», Walahfridi versus feniculo dicati continentur.
Floruit Walahfridus Strabo, ut iam dixi, saeculo nono. Fuit discipulus Hrabani illius Mauri, fuit hortalunus, poeta, monachus – abbas scilicet monasterii Augiae Divitis, quod coenobium haud procul a Constantia, Germaiae urbe, situm aetate Carolina inter monasteria maximi momenti numerandum est.
Walahfridus fuit poeta doctus amore horti plenus. Cuius rei documento est hoc carmen «De cultura hortorum». Est didascalicum quod dicitur carmen, quod quidem opusculum ex quadringentis fere versibus constat.
Antequam nunc Walahfridi versus ad fenciculum spectantes recitem, argumentum oratione soluta brevibus verbis adumbrare velim, eo quidem consilio, ut hexametri facilius intellegantur.
Laudat ergo Walahfridus non solum gustum odoremque, sed etiam alias feniculi virtutes. Neque enim vulgare quod dicitur holus est feniculum, immo vero est medicina, pertinet feniculum ad hortensia salutaria. Est remedium oculorum, ut a Walahfrido discimus. Fertur enim feniculum oculis, quos umbra premit, prodesse.
Prodest porro feniculum ventri. Vi enim salubri feniculi delenitur venter infelix, delenitur infelix alvus. Suadet Walahfridus hominibus tumore ventris laborantibus, suadet ergo poeta noster hominibus illis miserrimis ventre inflato afflictis, ut feniculi semina cum lacte capellae fetae commisceant. Ecce: Hoc est lac capellae fetae! – Ecce: Hoc animal capella vel capra parva vocatur. Et capella feta est capella, quae modo fetum peperit. Bene! Commisceo ergo nonnulla semina feniculi cum hoc lacte capellae fetae. Hoc liquore consumpto tumor ventris mollitur et morae alvi dissolvuntur – dissolvuntur ergo, si bene poetam intellego, ventris constipationes.
Bene! Transeamus ad feniculi postremum beneficium, cuius Walahfridus mentionem facit. Etiam feniculi radix nobis hominibus beneficio est. Radix enim liquori Lenaeo commixta tussim anhelam repellere valet. Ecce! Hoc poculo vitreo liquor Lenaeus continetur. Liquor Lenaeus nihil aliud est ac vinum.
Bene. Argumento versuum, quibus Walahfridus feniculum laudat, adumbrato versus ipsos recitare haud abs re esse arbitror. Unam rem adiciam oportet, ut Walahfridus facilius intellegatur: Pro voce quae est feniculum poeta doctus vocabulum Graecum, quod est maratron, adhibet. Laudat ergo Walahfridus Strabo feniculi vel maratri virtutes sic:
Nec maratri taceatur honor, quod stipite forti
tollitur, et late ramorum brachia tendit,
Dulce satis gustu dulcem satis addit odorem.
Hoc oculis, quos umbra premit, prodesse locuntur,
Huius item semen foetæ cum lacte capellæ
Absumptum ventris fertur mollire tumorem,
Cunctantisque moras dissolvere protinus alvi.
Præterea radix maratri commixta liquori
Lenæo tussim percepta repellit anhelam.
Bene, sodales. Haec hactenus. Doleo, sed nuncest tempus finis faciendi. Mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de litteris Latinis necnon de rebus Salodurensibus. Bene valete, sodales! Absint a vobis morae alvi! Absit a vobis ventris tumor! Fruamini, sodales, feniculi beneficiis!
Walahfridus Strabo: De cultura hortorum
https://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost09/Walahfrid/wal_ho01.html#11