Mittwoch, 31. Juli 2019
De Leonillo illo deque Rogerio Federer
Salvete, sodales! Cur Leonillus ille calceo suo osculum dat? Cur oculi Rogerii illius Federer lacrimarum pleni sunt? Talia si vestra intersunt, pelliculam didascalicam novam spectetis rogo, quam quidem taeniolam discipulis meis strenuis maxima cum alacritate dedico. Spectat pellicula non tam difficilis intellectu ad capitulum VII illius libri, qui inscribitur FAMILIA ROMANA. Ex nugis meis quosdam fructus capturos etiam vos spero. Valete!
Donnerstag, 25. Juli 2019
DE ALPIBUS AERIIS – pellicula didascalica IV
Novam pelliculam vobis, sodales, tradere audeo spectandam, qua quidem in taeniola quendam locum Alpinum et eum quidem amoenum exhibeo. Ecce:
Vin' autem legere verba in pellicula prolata? Hac in pagella parumper maneas!
Salvete discipuli discipulaeque. Salvete pariter omnes! Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Sum magister provincialis linguae Latinae et sodalis COLLEGII LATINITATIS.
Paucis hodie vos volo, amici amicaeque! Ecce: Hisce diebus in Alpibus Helveticis versor. Quam ob rem hodie haud abs re mihi esse videtur quaedam de Alpibus necnon de huius loci natura dicere. Ecce: Post me pagulus quidam Alpinus cernitur. Cernuntur aedes, casulae, stabula necnon turris sacelli Christiani; et ima in valle etiam audiuntur murmura rivi, cuius nomen est Albula. Hic, sodales, cuncta pacis sunt plena. Quam ob rem hunc locum amoenum esse dixerim. Ecce: Hac in schidula exscripsi vocem quae est LOCUS AMOENUS. Sed quid sibi vult locus amoenus? Est locus, qui floribus, arboribus, umbris, vaccis, avibus, apibus, fontibus puris animum hominum intuentium delectat. Est locus integer et intactus, est locus bucolicus pacis, beatitudinis felicitatisque plenus. Amici amicaeque, me errare scio, sed tamen alpicolas et pastores hunc pagulum Alpinum incolentes vitam beatam agere mente fingo. - Bene haec hactenus de loco amoeno et de vita beata Alpina. Transeamus ad aliam rem!
Rogo nunc animos vestros ad montem illum advertatis, qui post me imminent. Ad illum montem bene convenit id, quod Ovidius poeta ille Romanus in Metamorphoseon libro altero de Alpibus scripsit. Ad molem Alpinam depingendam Ovidius verbo utitur quod est: AERIAE ALPES. Ecce: «Aerius, a, um» est nomen adiectivum derivatum ab voce, quae est ĀĒR, AERIS m. Quid sibi vult vox, quae est «aer»? Aer est elementum spirabile, quo quidem elemento terra undique circumfunditur. Aer est elementum spirabile, sine quo nos homines vivere non possumus. Sed reveniamus ad «Aerias Alpes»! AERIAE ab Ovidio ALPES ideo appellantur, quia in aera se tollunt, quia Alpes cacumina inter nubes attollunt. Mihi quidem placet locutio quae est AERIAE ALPES.
Bene! Iam transeamus ad pensum domesticum! Quidni vos, discipuli discipulaeque, vestrum locum amoenum describatis? – Latine scilicet! - -
Bene. Haec hactenus. Nunc est tempus finis faciendi.Alio vocor. Consilium enim est hodie quendam montem Alpinum et eum quidem aerium conscendere et vires pedum experiri. Bene valete!