Fragmenta cuiusdam sermonis amatorii |
Sunt quidam libri, quorum alter alteri auxilio est
tamquam essent duo amantes, qui non sunt spiritus duo, sed unius animi. Sunt quidam libri, qui eodem quidem tempore sunt legendi.
Congruit tragoedia Vergiliana de Didone Aeneaque libro illi, qui «fragmenta cuiusdam sermonis amatorii»
inscribitur.
«Ambo se vicissim nondum norunt. Ergo narrandum est.
„Ego quidem sum tantus talisque.“ Haec est narrandi voluptas, ea quidem
voluptas, quae cognitionem augeat pariter ac impediat, ea voluptas scilicet,
quae stimulat. Ego quidem amando perpetuo stimulor, levis sum.» Sic Rolandus ille
Barthes, philosophus, vir litteratus, magnus amator. Ab narrandi voluptate
initium sumit drama illud Aenean inter et Didonem. Legimus apud Vergilium:
Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
fata renarrabat divum cursusque docebat.
Conticuit tandem factoque hic fine quievit.
At regina gravi iam dudum saucia cura
vulnus alit venis et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos; haerent infixi pectore vultus
verbaque nec placidam membris dat cura quietem.
Ad summam: Quodlibet amoris drama libro philosophi
Francogalli evoluto melius intellegitur.