|
Europa saepta – Roszke, vicus Hungaricus mens. Aug. a. 2015 (phot. EPA/Zoltan Balogh) |
His diebus pretium est cogitare de vocabulo, quod est
«victima». Cum acta diurna sint plena nuntiorum de profugis patrias relinquere
coactis, tamen rarissime vocabulum, quod est «victima», offendimus – saltem
quod ad acta diurna Helvetica spectat. Taedet, ut videtur, victimarum –
exceptis infantibus aliquibus, quorum corpora fluctibus ad litora insularum
Aegaearum propelluntur. At vero floret in ephemeridibus aliud verbum: scilicet
vocabulum, quod est in sermone Anglice loquentium «resilience». Quid ea vox
sibi vult? Denominatur facultas animi humani, qui quamvis iniuriis affectus
nihil damni contrahit. Denominatur ergo ea voce facultas hominis cuiusdam, a
quo crimen omne, omnis resilit iniuria – nihil refert, quam terribilis sit
crudelitas, nihil refert, quam grandis sit scelerum atrocitas.
Fautores istius doctrinae de animi «invulnerabilitate»
quae dicitur afferunt – nempe ad
suam rationem probandam – illos homines, qui campis illis letalibus ab Hitlero
tyranno collocatis superfuerunt. Qui talibus cruciatibus superfuit, is
(perverse, ne dicam impudenter) putatur et cetera subire valere. Ad summam: His
quidem diebus legimus de profugis depulsis e regionibus ad solem orientem
vergentibus, sed recusamus eos homines nuncupare victimas. Unde sequitur, ut
profugi, si quidem victimae non sunt, flocci non faciundi sint. Quem animi habitum, fucare, si libet, possumus aliquantulum philanthropiae quae dicitur adhibentes,
ne nimis scrupuli nos pungant.
Quod hoc in commentariolo proponitur, maxima ex parte
depromptum ac verbis ad compendium collatis rescriptum est ex symbola cum
titulo «Vom Opfer zum resilienten Ich»* conscriptâ ab Svenja Goltermann, quae
egregia professtrix in studiorum universitate Turicensi docet historiam.
* Symbolae titulus Latine versu difficilis videtur,
qua de causa tantummodo periphrasin praebeo hanc: «Quomodo victimae in homines quasi
invulnerabili animo praeditos sint commutatae»