«Legere didicisse», ait Humbertus ille Eco, «vitam longiorem
reddit. Qui minime legit, ei una vita est, quae, hoc vobis confirmo, brevissima
est. Nos autem cum morituri erimus, meminerimus nos Rubiconem cum Caesare
transisse, itinera fecisse cum Gulliver et nanos gigantesque convenisse. Parva
remuneratio pro aeternitate absenti».
Cuius dicti minime me fugit ratio. Namque alphabetum re
vera mundum continet totum, immo vero mundos multos multaque saecula. Neque enim ita diu
est, quod ego quidem ad quendam libellum incumbens saeculo IXX versarbar. Navigo ergo Hamburgo Novum Eboracum una cum aliis hominibus in Mundo Novo arva beata
petituris. Navis autem nostra hominibus pauperrimis referta, inter quos Maria Caduff,
puella tredecim vel quattuordecim annorum. Itineratur Maria una cum parentibus,
qui fame miseriaque impulsi viculum in Alpibus Rhaeticis situm reliquerant. Navis,
ut iam antea dixi, hominum referta miserorum, res sanitariae pessimae, ubique putor tam
foetidus quam mortifer. Quid mirum? Exoritur pestis, quae typhus dicitur, ut navis nostra in arcam mare Atlanticum transnatantem mutetur. Ex 544, qui e patria emigraturi
erant, 108 homines in traiectu animam efflant. Maria autem cum infecta
sit peste, tamen morbo – quantum miraculum! – non laborat.
Quid porro? Quid faciat Novi Eboraci adulescentula
parentibus orba, venustate autem praedita differtaque leporum? Adulescentula nempe, cuius magnum studium
res sunt hae duae: ars coquinaria et Venus. Perlongum est singula persequi, dicam compendio: Coquit Maria (coquae enim
munere in divitum familiis fungitur); facit Maria res venereas (eximiae enim
venustatis gratiae viri sunt obnoxii); dissipat Maria illam typhi luem – scilicet
primum nesciens, deinde non ignorans, postremo consulto quidem, ut iniurias,
quas vitae decursu acceperit, ulciscatur.
Fabula illa de Maria pestifera a rebus gestis
proficiscitur. Eam optime renarrat auctor Helvetius Georgius [Jürg] Federspiel – res
videlicet veras commenticiis cum rebus commiscens. En libelli titulum: «Narratio
poetica de Maria Typhoide» [Die Ballade von der Typhoid Mary].
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen