Mittwoch, 4. Mai 2016

De itineribus faciendis sive adhortatio ad patriam explorandam


Homo Helveticus celsissima iuga Alpium explorans ac admirans

Non indignum lectu puto id, quod Johannes Jacobus Scheuchzerus* saeculo XVIII incipiente de itineribus faciendis conscripsit. En litteras hasce**:

«Habent itinera quaevis ἑλκυστικόν τι, ea imprimis, quae ad Indos et Garamantas fiunt: sumus plerique ita comparati, ut peregrina et admiremur et veneremur, et ea, quae in quotidiano nostro sunt conspectu, negligamus; utut ad horum veritatem facilior nobis patescat aditus quam ad illorum. Caeci ruimus in rerum remotissimarum a nobis amplexus, patriarum et ignari et incurii. Eo usque etiam sese extendit caeca nostra curiositas, ut saepe fictitia prorsus et romantica excipiamus pro veris. Examini, quae in extremis terrarum, imprimis ignotarum, angulis reperiuntur, vel non subsunt vel raro.

Homo Helvetius
ad Indos et Garamantas iter faciens
Haec non in medium profero, ut praeiudicio sint itinerariis tot, quae quidem inde a dedectis Indiis in orbis literati comparent theatro. Singulis suam concedo fidem, auctoriatem, pretium suum, et sunt ex iis, quae maximi facio, quorumve scriptores vel propter ἀκρίβειαν in observationibus laudo, vel labores insumptos, pericula terrâ marique suscepta, mira fortunae fata, bona plurima Europae illata, medicinae, oeconomiae, commercio valde  proficua.

Homo Helvetius
mari quodam a patria sua remotiore fruens

Nil quoque detractum volo itineribus tot, quae publicam viderunt lucem, per Europae provincias, licet fugitivo saepe oculo factis, quae sistunt vel antiquitates gentium vel mores vel politiam vel ecclesiarum statum vel naturae etiam producta. Stet per me et iis auctoritas sua et aestimatio, maior tanto, si rigidum sustulerit examen.

Nemo interim mihi vitio verterit, si omnibus aliis praeferam, quae per provincias patrias suscipiuntur, itinera. Maxima hîc opus attentione, quia errores in omnium civium et incolarum incurrunt oculos, veritas a nemine non potest explorari; sistunt, quod nostrum est seu in politia, seu in natura; res plurimis licet, propter nimium in res exteras studium, incognitas; dant, quod possidemus et tamen nescimus; ducunt, quo ire cuivis nostrum licet, sed vetat occasio vel voluntas; pandunt patriae nostrae thesauros, dotes aperiunt, usui nostro applicant, exteris etiam populis optimâ fide sistunt, quae alienâ vel crediderunt hactenus vel pro falsis venditarunt; alios ad similes labores subeundos alliciunt.»**

---------------------------------------------------

*Johannes Jacobus Scheuchzerus Turico ab oppido Helvetico oriundus fuit medicus  et artis mathematicae professor. Praeterea vir doctus Turicensis fuit magnum nomen in re publica geographica, geologica, botanica, hydrologica. Scheucherus fuit membrum cum academiarum perillustrium tum societatis illius regiae Anglicae [vulgo: Royal Society], cui collegio scientiae naturali promovendae tum temporis Isaacus Newtonus philosophus ille naturalis praeerat, quocum Scheuchzerus commercium conseruit epistolare. Vir doctissimus Turicensis fuit Οὐρεσιφοίτηϛ, id est viator montanus. Novies Alpes Helveticas peragravit. Numerandus est inter eos, qui fuerunt quasi inventores Alpium pulchritudinis ac maiestatis. Spatio Alpino admirando simulque scientifice explorando toto corde incubuit.

**Fons: Johannes Jacobus Scheuchzerus: Οὐρεσιφοίτηϛ Helveticus sive itinera per Helvetiae Alpinas regiones facta. 
Lugduni Batavorum, typis ac sumptibus Petri Vander Aa, 
anno MDCCXXIII; praefatio ad lectorem.


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen