Samstag, 3. Dezember 2016

De munificentia pia


Linguae Latinae praestantia est procul dubio ocliferia in inscriptionibus Latinis lapidibus insculptis. Accedit, quod multae inscriptiones redolent quendam spiritum potentiae, quae pietate fucari solet. 

En exemplum: LVDOVICI MAGNI REGIS CHRISTIANISSIMI MVNIFICENTIAE MONIMENTUM. Qua inscriptione templum Salodurense, cuius nomen fanum Iesuitarum (vulgo: Jesuitenkirche), anno 1687° affectum est.


Rex magnus Christianissimus est Ludovicus eius nominis XIV, qui Salodurensibus illud templum fecit dono. Salodurenses invicem hoc beneficium rependentes ad aulam Versaliensem nonnullos iuvenes humili loco natos miserunt, ut ii pueri in exercitu militarent Francogallico. Qua ratione hoc negotium optime successit: Namque civitas Salodurensis fano exornata est magnifico, mercennariis Helvetiis est auctus exercitus regis illius, qui et sol fuisse dicitur, deus autem res terrenas oculis perlustrans gaudio perfusus haud parvo ob mortalium opera pia.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen