Conradus Gesnerus polyhistor (depictus a Tobia Stimmer, Museum «Allerheiligen», Scafusa) |
Dico nihil nisi de Gesneri opere, quod «Bibliotheca
universalis» inscribitur. Quo libro anno 1545 in lucem edito polyhistor
Helvetius Europaeâ in re publica litteraria celeber est factus posterique
eruditum Turicensem cognominarunt patrem bibliographiae. At vero «Bibliotheca Universalis»
librorum indice plus valet. Est historia litterarum Latinarum.
Nonnihil de libri argumento iam operis titulus nobis
praebet, qui titulus est: «Bibliotheca Universalis sive Catalogus omnium
scriptorum locupletissimus in tribus linguis, Latina, Graeca et Hebraica,
exstantium et non exstantium, veterum et recentiorum in hunc usque diem,
doctorum et indoctorum, publicatorum et in bibliothecis latentium. Opus novum
et non bibliothecis tantum publicis privatisve instituendis necessarium, sed
studiosis omnibus cuiuscunque artis aut scientiae ad studia melius formanda
utilissimum: authore Conrado Gesnero Tigurino* doctore medico. Tiguri apud Christophorum
Froschouerum Mense Septembri Anno MDXLV.»
Continet «Bibliotheca Universalis» 5031 auctores et
eorum opera. Est ergo bibliographia longe amplissima saeculi XVI et insuper
maximi momenti. Curnam? Saeculo XV totâ Europâ circiter 27'000 libri in lucem
sunt editi. Saeculo autem XVI res longe aliter se habuerunt. Prodiêre enim Lutetiae
Parisiorum libri ad 40'000, Venetiis 27'000, Lugduni 15'000, Wittenbergae 9500,
Romae 8500, Lipsiae 8000, Basileae 8000.** Quippe etiam multis in aliis oppidis
Europaeis libri publicati sunt. Aliis verbis: Preli typographici ope usuque
typorum mobilium factum est, ut libri multo celerius simulque multo maiore
numero confici possent.
Lilium Martagon a Gesnero pictum*** |
Quae librorum multiplicatio quid sibi vult? Quisnam
tantum librorum numerum valet legere, nedum concoquat? Quo in litterarum labyrintho
Conradi Gesneri «Bibliotheca Universalis» est veluti dux, qui lectoribus per
ambages errantibus ostendat viam – licet exigua librorum pars a Gesnero sit
tractata.
Quid porro Gesnerus de librorum delectu dicit? Quos
libros dignos, qui in «Bibliotheca Universali» commemorentur, putat? Qua de re Gesnerus
in epistula nuncupatoria sic: «Nullus a me scriptor contemptus est, non tam
quod omnes catalogo aut memoria dignos existimarem, quam ut instituto meo
satisfacerem, quo mihi imperaveram sine delectu simpliciter omnia, quae
incidissent, commemorare. Nam vel ob hoc ipsum nonnulli nominandi sunt, ut lectores
moneantur de abstinendo ab eis; non enim eruditis solum, sed quibuslibet hunc
indicem collegimus, ut etiam rudes inde tanquam a praeceptore muto de
authoritate utilitateque singulorum librorum, et contra, admoneantur.»
Decet procul dubio ex «Bibliotheca
Universali», quam Gesneri longis debemus lucubrationibus, afferri exempla tamquam
gustula quaedam.
Gustulum primum – Gesnerus de Platone: «Plato philosophus Atheniensis, θεῖος, id est divinus cognominatus, plus in sapienta profecit, quantumcunque eius in virum gentilem cadere potest, quam humana lingua edisseri posse videatur. Qui vitam eius et dogmata cognoscere penitius voluerit, legat Suidae, Diogenis Laertii et Marsilii Ficini de ipso scripta. [...] Platonis omnia opera Aldus excudit Venetiis in fol. Graece. Deinde Vualderus Basileae una cum Graecis Procli commentariis in Timaeum et Politica, adiectis etiam Graecis indicibus perquam copiosis anno 1534 in fol. chartis 301. Eadem Marsilio Ficino interprete excusa sunt Venetiis 1517 apud Philippum Pincium, nuper vero Basileae in officina Frobeniana ex recognitione Simonis Grynaei cum indice in fol. Adiecta sunt autem per Marsilium argumenta in singulos dialogos et ea nonnumquam prolixa, ut vel epitomes vel commentarii loco haberi possint. Platonis libri a posteris in quaternitates novem collecti. Prima quaternitas [...].»
Gustulum secundum – Gesnerus de C. Valerio
Catullo: «Catullus Varronis tempore vixit. Ad Vergilium carmen de passere
mittit, M. Tullii aliquando usus est patrocinio, qua de re epigramma eius exstat.
Eruditorum consensu docti cognomen accepit. Ovidius eum Vergilianae maiestati
opponit. Versus ipsius, quanquam ut duriusculi notantur, quod uterque Plinius
asserit, tamen perelegantes habiti sunt, ac sectatores complures in his
invenit. Valerius Martialis Catullum sibi ipsi audacter praeponit. Sic enim ad
Macrum: „Nec multos mihi praeferas poetas / Uno sed tibi sim minor Catullo.“ Opus
suum ad Cornelium Nepotem misit, virum doctum et rerum cognitione egregium.
Dividitur autem in libros tres, ut primus lyricos, secundus elegiacos, tertius
epigrammata contineat. Elegiam de coma Berenices ex poeta Callimacho in Latinos
nummeros convertit. A Fabio Quintilliano et Diomede inter iambicos reponitur,
ab aliis inter lyricos. [...] C. autem Plinius libro historiae naturalis 38,
cum de magia disserit, amatorium de incantamentis carmen a Catullo editum
refert. Scripsit et ithyphallicum carmen, ut est optimus testis Maurus
Terentianus quinque eius versiculos citans. Mortuus Romae est, cum annum
circiter trigesimum ageret, ut quidam putarunt. Vulgatum quoque de Valerio
Catullo illud: „Tantum parva suo debet Verona Catullo / quantum magna suo Mantua
Vergilio“. Haec ex Petro Crinito.
Pleraque huius poetae
carmina improbae libidinis nequitia contaminantur, idcirco honestis auribus et
castis tenerisque cavenda ingeniis.»
Haec haectenus et haec quidem iam satis
prolixe.
Ficus Carica a Gesnero picta*** |
Mortuus est Conradus Gesnerus doctor medicus Tigurinus anno
aetatis suae L die 13° mens. Dec. anno 1565 – scilicet correptus peste.
Ad finem pervenio quaedam utilia adiciens: In «Bibliotheca
Universali» auctorum nomina praebentur pro litterarum ordine alphabetico.
Auctores, qui plura nomina habent, in praenominibus requirendi sunt. Marcus
Tullius Cicero exempli gratia sub voce «Marcus» invenitur. Parabilis est «Bibliotheca
Universalis» sub nexu infra indicato, et is quidem liber, quo Gesnerus ipse
usus est quemque notulis, additamentis emendationibusque complevit manu
scriptis. Fieri potest, ut hoc opus magnum eam in formam, quae PDF vocitatur,
conversum ex rete extrahatur et ita quidem, ut semper in computatro quasi ad
manum sit. En nexum: http://www.e-rara.ch/zuz/content/titleinfo/5079505
---------------- adnotationes ------------------------
* Tigurinus = Turicensis;
Tigurum = Turicum (vulgo: Zürich)
**Fons: Urs B. Leu:
Conradus Gesnerus. Eruditus universalis et rerum naturalium indagator aetatis
litterarum renascentium [vulgo: Conrad Gessner: Universalgelehrter und Naturforscher der
Renaissance], Turici a. 2016 (apud domum editoriam Actorum Diurnorum Turicensium),
p. 136.
*** Tabulae sunt depromptae e libro Ursi B. Leu (cf. **)
*** Tabulae sunt depromptae e libro Ursi B. Leu (cf. **)
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen