Mittwoch, 25. Mai 2016

Conradus Gesnerus (1516-2016) sive de «Bibliotheca Universali»


Conradus Gesnerus polyhistor
(depictus a Tobia Stimmer, 

Museum «Allerheiligen», Scafusa)
Mense Martio quingenti anni acti erant ab ortu Conradi Gesneri, doctoris medici. Turicensis ille civis fuit universalis qui dicitur homo aetatis litterarum renascentium. Praetereo nunc eius scripta zoologica botanicave, omitto artificem ingeniosum, cuius manus sollertes delineaverunt animalia plantasque, praetereo quoque grammaticum, qui haud paucas editiones recognovit curavitque principes.

Dico nihil nisi de Gesneri opere, quod «Bibliotheca universalis» inscribitur. Quo libro anno 1545 in lucem edito polyhistor Helvetius Europaeâ in re publica litteraria celeber est factus posterique eruditum Turicensem cognominarunt patrem bibliographiae. At vero «Bibliotheca Universalis» librorum indice plus valet. Est historia litterarum Latinarum.


Nonnihil de libri argumento iam operis titulus nobis praebet, qui titulus est: «Bibliotheca Universalis sive Catalogus omnium scriptorum locupletissimus in tribus linguis, Latina, Graeca et Hebraica, exstantium et non exstantium, veterum et recentiorum in hunc usque diem, doctorum et indoctorum, publicatorum et in bibliothecis latentium. Opus novum et non bibliothecis tantum publicis privatisve instituendis necessarium, sed studiosis omnibus cuiuscunque artis aut scientiae ad studia melius formanda utilissimum: authore Conrado Gesnero Tigurino* doctore medico. Tiguri apud Christophorum Froschouerum Mense Septembri Anno MDXLV.»

Continet «Bibliotheca Universalis» 5031 auctores et eorum opera. Est ergo bibliographia longe amplissima saeculi XVI et insuper maximi momenti. Curnam? Saeculo XV totâ Europâ circiter 27'000 libri in lucem sunt editi. Saeculo autem XVI res longe aliter se habuerunt. Prodiêre enim Lutetiae Parisiorum libri ad 40'000, Venetiis 27'000, Lugduni 15'000, Wittenbergae 9500, Romae 8500, Lipsiae 8000, Basileae 8000.** Quippe etiam multis in aliis oppidis Europaeis libri publicati sunt. Aliis verbis: Preli typographici ope usuque typorum mobilium factum est, ut libri multo celerius simulque multo maiore numero confici possent.

Lilium Martagon
a Gesnero pictum***
Quae librorum multiplicatio quid sibi vult? Quisnam tantum librorum numerum valet legere, nedum concoquat? Quo in litterarum labyrintho Conradi Gesneri «Bibliotheca Universalis» est veluti dux, qui lectoribus per ambages errantibus ostendat viam – licet exigua librorum pars a Gesnero sit tractata.

Quid porro Gesnerus de librorum delectu dicit? Quos libros dignos, qui in «Bibliotheca Universali» commemorentur, putat? Qua de re Gesnerus in epistula nuncupatoria sic: «Nullus a me scriptor contemptus est, non tam quod omnes catalogo aut memoria dignos existimarem, quam ut instituto meo satisfacerem, quo mihi imperaveram sine delectu simpliciter omnia, quae incidissent, commemorare. Nam vel ob hoc ipsum nonnulli nominandi sunt, ut lectores moneantur de abstinendo ab eis; non enim eruditis solum, sed quibuslibet hunc indicem collegimus, ut etiam rudes inde tanquam a praeceptore muto de authoritate utilitateque singulorum librorum, et contra, admoneantur.»

Decet procul dubio ex «Bibliotheca Universali», quam Gesneri longis debemus lucubrationibus, afferri exempla tamquam gustula quaedam.

Gustulum primum – Gesnerus de Platone: «Plato philosophus Atheniensis, θεῖος, id est divinus cognominatus, plus in sapienta profecit, quantumcunque eius in virum gentilem cadere potest, quam humana lingua edisseri posse videatur. Qui vitam eius et dogmata cognoscere penitius voluerit, legat Suidae, Diogenis Laertii et Marsilii Ficini de ipso scripta. [...] Platonis omnia opera Aldus excudit Venetiis in fol. Graece. Deinde Vualderus Basileae una cum Graecis Procli commentariis in Timaeum et Politica, adiectis etiam Graecis indicibus perquam copiosis anno 1534 in fol. chartis 301. Eadem Marsilio Ficino interprete excusa sunt Venetiis 1517 apud Philippum Pincium, nuper vero Basileae in officina Frobeniana ex recognitione Simonis Grynaei cum indice in fol. Adiecta sunt autem per Marsilium argumenta in singulos dialogos et ea nonnumquam prolixa, ut vel epitomes vel commentarii loco haberi possint. Platonis libri a posteris in quaternitates novem collecti. Prima quaternitas [...].»

Gustulum secundum – Gesnerus de C. Valerio Catullo: «Catullus Varronis tempore vixit. Ad Vergilium carmen de passere mittit, M. Tullii aliquando usus est patrocinio, qua de re epigramma eius exstat. Eruditorum consensu docti cognomen accepit. Ovidius eum Vergilianae maiestati opponit. Versus ipsius, quanquam ut duriusculi notantur, quod uterque Plinius asserit, tamen perelegantes habiti sunt, ac sectatores complures in his invenit. Valerius Martialis Catullum sibi ipsi audacter praeponit. Sic enim ad Macrum: „Nec multos mihi praeferas poetas / Uno sed tibi sim minor Catullo.“ Opus suum ad Cornelium Nepotem misit, virum doctum et rerum cognitione egregium. Dividitur autem in libros tres, ut primus lyricos, secundus elegiacos, tertius epigrammata contineat. Elegiam de coma Berenices ex poeta Callimacho in Latinos nummeros convertit. A Fabio Quintilliano et Diomede inter iambicos reponitur, ab aliis inter lyricos. [...] C. autem Plinius libro historiae naturalis 38, cum de magia disserit, amatorium de incantamentis carmen a Catullo editum refert. Scripsit et ithyphallicum carmen, ut est optimus testis Maurus Terentianus quinque eius versiculos citans. Mortuus Romae est, cum annum circiter trigesimum ageret, ut quidam putarunt. Vulgatum quoque de Valerio Catullo illud: „Tantum parva suo debet Verona Catullo / quantum magna suo Mantua Vergilio“. Haec ex Petro Crinito.
Pleraque huius poetae carmina improbae libidinis nequitia contaminantur, idcirco honestis auribus et castis tenerisque cavenda ingeniis.» 

Haec haectenus et haec quidem iam satis prolixe.

Ficus Carica a Gesnero picta***
Mortuus est Conradus Gesnerus doctor medicus Tigurinus anno aetatis suae L die 13° mens. Dec. anno 1565 – scilicet correptus peste.

Ad finem pervenio quaedam utilia adiciens: In «Bibliotheca Universali» auctorum nomina praebentur pro litterarum ordine alphabetico. Auctores, qui plura nomina habent, in praenominibus requirendi sunt. Marcus Tullius Cicero exempli gratia sub voce «Marcus» invenitur. Parabilis est «Bibliotheca Universalis» sub nexu infra indicato, et is quidem liber, quo Gesnerus ipse usus est quemque notulis, additamentis emendationibusque complevit manu scriptis. Fieri potest, ut hoc opus magnum eam in formam, quae PDF vocitatur, conversum ex rete extrahatur et ita quidem, ut semper in computatro quasi ad manum sit. En nexum: http://www.e-rara.ch/zuz/content/titleinfo/5079505


----------------  adnotationes  ------------------------
* Tigurinus = Turicensis; Tigurum = Turicum (vulgo: Zürich)
**Fons: Urs B. Leu: Conradus Gesnerus. Eruditus universalis et rerum naturalium indagator aetatis litterarum renascentium [vulgo: Conrad Gessner: Universalgelehrter und Naturforscher der Renaissance], Turici a. 2016 (apud domum editoriam Actorum Diurnorum Turicensium), p. 136.
*** Tabulae sunt depromptae e libro Ursi B. Leu (cf. **)

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen