Freitag, 17. Februar 2017

De Maturino Corderio sive de magistro linguae Latinae multum iactato

Natus est Maturinus Corderius anno 1479° in Normannia. Per totam suam vitam provinciam linguae Latinae docendae obtinuit. Docuit pueros sermonem Latinum primum in Gallia – nempe Lutetiae Parisiorum (Paris), Niverni (Nivers), Burdigalae (Bordeaux) – deinde apud Helvetios: nempe Genavae (Genève), Neocomi (Neuchâtel), Lausannae (Lausanne), iterum Genavae, qua in urbe anno 1564° mortem obiit.

Genavam Corderius «portum tutissimum post infinitos labores et multa pericula»* dixit. Erat enim Maturinus vir professionis evangelicae, quam ob rem in Gallia persecutiones passus est. Profugus propter Evangelicae doctrinae professionem in Helvetiis confugium petivit sicut permulti tum temporis protestantes Francogalli.

Cum alia tum «Colloquiorum scholasticorum libros quatuor ad pueros in sermone Latino paulatim exercendos» conscripsit. Qui libri anno 1564° ab Henrico Stephano excussi iterum iterum non paucis in urbibus Europaeis in lucem editi sunt. Et nobis hodiernis Maturini colloquia ad linguam Latinam expoliendam sunt.


Forsan intersit, quem ad finem Maturinus hoc opus exaraverit. Quo de scopo Corderius sic: «In hanc cogitationem totus incubui, qua possem ratione efficere, ut pueri pietatem bonosque mores cum humanarum litterarum studiis coniungerent.»*


*Fons: Maturini Corderii in colloquiorum suorum libros prefacio

Editiones:
http://www.stoa.org/hopper/text.jsp?doc=Stoa:text:2003.02.0003



Samstag, 11. Februar 2017

De principulo illo deque quodam astronomo Osmanico


Diebus praeteritis quibusdam libellis legendis vacabam. Cum alia tum fabulam illam “Principulus“ [vulgo: Le Petit Prince] inscriptam perlegi. Narratiunculam Antonii De Saint-Exupéry de pupillo regulo degustavi non sine magno emolumento. En excerptulum:

„Non sine causa credo stellam, unde principulus venerit, asteroïdem B DCXIIum esse. Hic asteroïdes telescopio semel tantum conspectus est anno MCMIX° ab astronomo Osmanico. Qui tum inventa sua sumptuose in conventu astronomorum omnium gentium demonstravit. Cui autem nemo fidem habuit propter vestem, qua amictus erat. Ita sunt adulti homines. Quod ad asteroïdem B DCXIIum attinet, certe in oblivionem venisset. Forte fortuna dictator quidam Osmanicus edictum proposuit, ut cives Osmanici metu mortis adito vestes Europaeas sibi induerent. Astronomus ille iterum anno MMXX° asteroïdem monstravit vestibus elegantissimis Europaeis amictus. Tunc omnes cum eo consenserunt. Vobis haec singula de asteroïde B DCXII° enarravi numerumque, quo appellatur, indicavi, ut adultis hominibus obsequar. Adulti homines numeros amant.“

Quo de excerptulo paulisper cogitare nonne operae pretium est? Et de hac sententia, quae animi perceptionem tractat: “Solo corde clare videmus. Natura rerum oculis cerni non potest.“

Quod ad translationem Latinam attinet, versione a Franciso Schlosser exarata usus sum [Stuttgardiae a. 2015° apud domum editoriam Reclam]. Quae versio, quantum diiudicare valeo, hic illic claudicat, hic illic mendis succumbit parvulis. Quae cum ita sint, tamen fabulae poetica quae dicitur vis detrimentum accipit fere nullum. Ad versiones Latinas quod spectat, lectu dignum est commentariolum ab Alexandra Gaditana conscriptum cum titulo De clarissima quadam fabula puerili.