Mittwoch, 19. Dezember 2018

Qui libri Caesari in deliciis fuerint

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!

«[Caesar] in ore semper
Graecos versus de Phoenissis habebat»

Salvete pariter omnes. Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Totus gaudeo vos denuo huius confabulationis Latinae participes esse et aures benignas mihi daturos.

Versor hodie in bibliotheca gymnasii Salodurensis. Quae cum ita sint, haud abs re mihi esse videtur quaedam verba facere de libris evolvendis. Rogatur enim, quos libros C. Iulius Caesar evolverit. Quid censetis, sodales? Qui auctores in deliciis fuerunt illi imperatori, qui Galliam in potestatem Romanorum redegit? Ecce! Mecum attuli quosdam auctores. Legitne Caesar poetas comicos – nempe Plautum et Terentium? An Caesar hunc poetam sanctum evolvit – nempe Lucretium aequalem suum, qui gravissima de rerum natura conscripsit? Nescio! Relinquamus, ut aiunt, hanc rem in medio! Pro certo autem constat Caesarem scripta Graeca lectitavisse. 

Cicerone enim teste Caesarem quandam fabulam ab Euripide illo compositam minime contempsisse scimus. Namque Marcus Tullius memoriae tradidit Caesari in deliciis fuisse quosdam versus e tragoedia depromptos, quae quidem tragoedia Phoenissae inscribitur.Ecce! Vobis, sodales, locum exscripsi. Ait Marcus Tullius in tertio libro de officiis: 

«[Caesar] in ore semper Graecos versus de Phoenissis habebat, quos dicam, ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res possit intellegi:

Nam si vĭŏlandum est iūs, regnandi gratiā
vĭŏlandum est; ălĭīs rebus pĭĕtatem cŏlas.»
(Cic. De off. III 82)

Ecce! Hic subscripsi versus ab Euripide ipso pactos, quos Marcus Tullius in sermonem Latinum convertit.

(Eur. Phoen. 524-525)

His versibus, sodales, Euripides animum mentemque accurate depingit eorum, qui appetitione principatus necnon cupiditate dominandi impelluntur quique adeo iura flocci non faciunt. Inter quos homines – velim me emendetis, sodales - numerandus est dominus ille populi Romani – nempe C. Iulius Caesar.

Hic locus, sodales, haud una de causa memoratu dignus est. Hi enim versus nobis documentum dant Ciceronis interpretis et poetae. Marcus Tullius fuit orator, philosophus idemque interpres. Scripta Graeca, ut probe scitur, in linguam Latinam convertens Marcus Tullius Romanis philosophiam patefecit Graecorum. Hoc autem loco, ut patet, Marcus Tullius personam poetae induit. 

Euripides iambis utitur, quos quidem iambos convertit Cicero poeta in iambos Latinos concinne compositos, licet contendat se versus Euripidis forsan incondite dixisse. Adverbium, quod est incondite procul dubio adhibetur a Cicerone εἰρωνικῶς– scilicet ironice, ni animus me fallit. 

Bene, sodales! Haec hactenus de hoc loco! Antequam huic confabulationi finem imponam, quaedam adicere velim. Appetit gradu citato, ut aiunt, festum nativitatis Christi, qua opportunitate homines munuscula sibi vicissim dare solent. Quae cum ita sint, haud abs re mihi esse videtur vobis quosdam libros commendare eosdemque Latinissimos.

Si nesciatis, sodales, quid familiaribus vestris sub arbore natalicia ponere deceat, hoc opus Ciceronis vobis commendare ausim - nempe tres illos libros, quos Marcus Tullius de officiis exaravit quibusque ex libris versus deprompsi illos, quorum modo sermo fuit. Est opus gravissimum, sapientiae plenum, est opus numquam de manibus deponendum, ut aiunt. 



Agit Marcus Tullius hoc in opere cum de aliis tum maxime de eo, quod honestum appellatur. Dividitur a Cicerone honestum vel honestas omnis in quattuor partes, quarum una cognitionis veri est, altera communitatis vel societatis hominum, tertia magnanimitatisquarta moderationis. Aliis verbis: Agens de honestate Cicero tractat cardinales quae dicuntur virtutes, scilicet sapientiam, iustitiam, fortitudinem necnon temperantiam. Magna ergo spectat, ut patet, Marcus Tullius hisce in libris. Hoc opus gravissimum alit procul dubio animum mentemque.

Sin autem leviora amicis legenda donare vultis, vobis commendare ausim hunc libellum lepidissimum, quod mihi aestate modo praeterita Gulielmus Atticus Fortunatus, amicus Hispanus idemque vir summi ingenii, dono dedit.




Si quid igitur de Helvetiis resciscere vultis, de eorum moribus, institutis, consuetudinibus, ut puta de caseo foraminibus praedito necnon de alio genere casei, quem quidem caseum fervefactum Helvetii commedere solent – si forte talia vestra intersunt, hunc libellum, qui Asterix apud Helvetios inscribitur, emere ne dubitaveritis! Mihi persuasum est - immo vero mihi persuasissimum est Asterigem et Obelicem vobismet ipsis necnon familiaribus vestris nonnihil voluptatis allaturum esse. 

Bene sodales! Haec habui, quae dicerem. Quid igitur superest, nisi ut vobis omnibus in proximos dies festos optima quaeque precer? Feliciter vobis procedat hic annus ad finem vergens! Bene valete!

Sonntag, 28. Oktober 2018

De quodam viro bene capillato

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!


Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Gaudeo vos huius confabulationis Latinae participes esse. Hodie de quadam effigie acturus sum. 

Eccesodales, rogo animos ad hanc effigiem applicetis! Quid videmus? Videmus virum, videmus virum, cuius caput multis capillis ornatum est. Nonne?! Videmus virum bene capillatum, ut aiunt. Nunc forsan aliquis vestrum dicat: Beate, quis est? Libenter respondeo:  Est Johannes Jacobus Scheuchzerus, concivis meus Turicensis. 

Sodales, ingenue confiteor: Ego quidem, quippe qui sim calvus, non possum facere, quin admirer tantum ornatum capillorum – capillorum scilicet crisporum. Rogo autem, sodales, inspicitatis diligentius Scheuchzeri comptum! Johannes Jacobus noster gerit capillos facticios qui dicuntur, Johannes Jacobus noster gerit capillos arte vel manu factos. At contra calvitium meum est sane naturale! Calvitium meum naturā factum est. Hoc pro certo constat.

Bene! Pergamus! Quid aliud possumus videre in hac tabula picta? Quid Johannes Jacobus manu dextrātenet? Tenet herbam quandam Alpinam. Et hic cernuntur montes, cernuntur scopuli praerupti, saxa editissima. Et hic possumus admirari cataractam montanam. Et hic torrens Alpinus de montibus se praecipitat. Et quid est hoc? Est concha vel potius ostrea. Est testa animalis maritimi in lapidem commutata. 

Et hic e longinquo cernuntur rupicaprae vel ibices. – Ad summam, sodales, ne de singulis agam: Scheuchzeri effigie spectandā iam multa de viro discere possumus! Scheuchzero cordi fuerunt montes, Scheucherzo cordi fuerunt Alpes, plantae, herbae, fossilia, mineralia, animalia: Scheuchzerus fuit naturae consultus, fuit naturalis qui dicitur philosophus, qui naturae miranda descripsit. Fuit vir doctissimus, qui Historiae Naturali Helveticae operam dedit maximam. – Bene. 

Qua aetate floruit Johannes Jacobus noster? Ut iterum reveniamus ad comptum: Qua aetate viri tales capillos facticios gerebant? E comptu, id est: e capillorum cultu et ornatu facile colligere possumus aetatem, qua Scheuchzerus floruit. Floruit Johannes Jacobus barrocā quae dicitur aetate – scilicet aerate barocā exeunte. Tunc temporis viri tales capillos arte factos gerebat. 

Bene, sodales. Haec hactenus. Iam est tempus finis faciendi, licet permulta restent dicenda de Johanne Jacobo Scheuchzero. Mihi abeundum est. Bene valete!

Freitag, 12. Oktober 2018

De nucibus castaneis deque Paulo Diacono illo

Huius confabulationis pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur.  NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!


Ecce: Nuces castaneae in iusculo dulci conservatae

Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis! Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Gaudeo, sodales, vos huius confabulationis autumnalis participes esse. 

Spectate, sodales! Rŏgo applicetis animos vel potius oculos vestros ad colores arborum Salodurensium. Ut patet, hisce diebus folia arborum sunt tamquam flammae linguis micantes. Hisce diebus hic Saloduri omnia autumnant vel potius auctumnant, ut aiunt. Adest reapse autumnus, quo anni tempore fructūs colliguntur maturi.

Ecce! Hodie mane nonnullos fructūs collegi. Eccas inspiciatis hasce castaneas nuces Salodurenses. Valde doleo, sodales, quod hae nuces castaneae edibiles non sunt. Quam ob rem aliquid aliud attuli. Hoc vasculo vitreo nuces castaneae continentur, quae quidem nuces comēdi possunt quaeque adeo maximā cum delectatione comēdi possunt.

Ecce, legite quod scriptum est in pittacio! – Hoc est pittacium. – Hic Italice scriptum est: Castagne allo Sciroppo. Agitur ergo de castaneis nucibus in iusculo dulci conservatis. Et, ecce, in calce pittacii  – litterulis exiguis exaratum est nomen Montellae. Ibi – nempe Montellae – hoc vasculum mihi comparavi. Montella est oppidulum in Campānia situm haud procul a Neapoli. Laudatur Montella propter nuces casteneas optimae notae. Nuces castaneae Montellenses iure meritoque summis laudibus afficiuntur. 

Mihi quidem hoc vasculum contemplanti subeunt quaedam recordationes sane iucundae. Hoc vasculum redolet illam Scholam Latinam Montellensem, cuius summa humanitas me hac aestate per decem dies detinuit. Illa schola est reapse decus Latinitatis. 

Redolet hoc vasculum vitreum Paulum Diaconum illum et historiam Langobardorum. Nam propeMontellam – summo in quodam monte et mediis in arboribus castaneis – surgit arx Langobardorum. Illic – nempe illa in arce – legimus Roberto Carfagni optimo duce quoddam excerptulum ex Historia Langobardorum depromptum, quam quidem historiam Paulus Diaconus composuit et exaravit. Paulus ille fuit Langobardus, auctor, monachus, qui in illa schola Palatina Caroli Magni docuit. 

Ecce! Hac in pagella exscripsi primam sententiam historiae Langobardorum. Ait Paulus Diaconus: 

«Septemtrionalis plaga quanto magis ab aestu solis remota est et nivali frigore gelida, tanto salubrior corporibus hominum et propagandis est gentibus coaptata.»

His dictis agit Paulus ille de Germania, de «Germania populosa». 
Coniungit – haec res mihi placet – Paulus Diaconus vocem, quae est Germania, cum verbo temporali germinandi: Germania germinat populos multos. Est lusus verborum, quod mihi  quidem placet.

Sodales, quod autem Paulus noster de nivali frigore scripsit, ego quidem, quippe qui plagam gelidam Helveticam incolam, numquam expertus sum. Frigus enim nivale corpori meo beneficio non est. Sed hac de re sua cuique sit sententia, ut aiunt!


Bene. Haec hactenus, licet restent multa dicenda de castaneis nobilibus et minus nobilibus necnon de Paulo Diacono! Tantum est. Bene valete!

Montag, 24. September 2018

Cicero in Caesarem

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur.  NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!

Imperator ille maximus ludicrus scilicet vel playmobilianus


Salvete omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Gaudeo vos testes esse mearum nugarum.

Hisce diebus, sodales, haud semel tantum evolvere soleo Ciceronis libros illos de officiis. Quaeritur hisce in libris, quid sit honestum, quid sit utile, quid inutile, tum quid sit ex utilibus utilius aut quid sit maxime utile. 

Ad summam, ne de singulis agam: Procul dubio hisce in libris de officiis Marcus Tullius magna spectat. Tam gravibus de quaestionibus confabulari vires meas excedit, excedit vires ingenii mei. Nihilominus ex Marci Tulli libris, qui de officiis inscribuntur, rem unam reliquis omissis excerpturus sum. 

Eccum inspicatis, sodales, hunc virum laurea coronatum! Quis est, sodales? Est C. Iulius Caesar – scilicet Caesar ludicrus vel playmobilianus, quod quidem oblectamentum puerorum filiolus meus mihi commodavit, ut ille imperator maximus hac in pellicula in scaenam prodiret.  

Forsan nunc requiritis, quas quidem partes Caius ille in Marci Tulli libris de officiis agat. Hac de re, nisi piget, nunc paululum confabulor. Caesare occiso – id est: post Idus Martias – Cicero libros tres de officiis exaravit, quae quidem scripta redolent Caesaris odium, odium erga Caesarem. Caesaris enim dominatus fuit in causa, cur Cicero de foro decedere et se ad philosophia referre cogeretur. At vero Cicero - quamvis philosophus -  non facere potuit, quin de Caesare scriberet. Caesarem fuisse tyrannum, Caesaem fuisse virum cupidum imperandi quis ignorat? Quis ignorat in Caesare fuisse appetitionem principatûs? Cicero nunc hisce in libris Caesaris animum depingit adhibens scilicet colores nigerrimos. Legitur in extremo libro altero de officiis quaedam sententia, quae animum meum haud parum allicit: 

«Tanta in eo (sc. Caesare) peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret peccare, etiam si causa non esset.» (Cic. De off. II 84)

Quid hoc sibi vult, sodales? Incipiamus a verbo peccandi. Peccare quid sibi vult peccare? Peccare significat contra leges vel contra officia agere. Nonne? At vero multum interest, utrum cuiuslibet utilitatis causâ scelus aliquod committam an scelus committam animi causa, voluptatis causa, libidinis causa. Exhibet nobis, ni fallor, Cicero Caesarem ut tyrannum, qui morales quae dicuntur leges flocci non facit. Aliis verbis:  Ait Cicero Caesarem fuisse malum eâque ex malitiâ insuper nonnihil voluptatis cepisse. Licet fuerit Caesar vir doctissimus nec minus ingeniosus, vir bonus non fuit, si Marco Tullio fidem tribuimus. Virtutis indoles in Gaio non fuit, si Ciceroni fidem tribuimus. 

Sodales, utrum Cicero Caesaris naturam his dictis recte depinxerit necne, ego quidem iudicare non audeo. Utique sunt verba gravissima, quibus Cicero in Caesarem invectus est. 

Bene. Haec hactenus. Licet restent permulta dicenda de Gaio illo et de Marco Tullio. Est tempus finis faciendi. Bene valete!

Samstag, 1. September 2018

De aestate Latinissima

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
* * * * * * * * * * * * * * * * * * *

Plin. Ep. II 3

Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Versor hodie in quodam conclavi in Gymnasio Salodurensi sito. 

Hodie consilium est, sodales, animum ad aestatem exituram applicare. Apud nos Helvetios iam prima signa autumni conspiciuntur. Quidni ergo iterum memoriam eorum, quae hac aestate evenerunt, repetamus? Ingenue confiteor: Licuit mihi aestatem iucundissimam exigere eamque quidem Latinissimam. Diebus Latinissimis perfrui mihi contigit – primum in Schola Latina, cui praeest Robertus Montellensis, deinde Matriti in cursu aestivo illo, cuius index est CAELVM. 

Requiritis nunc forsan, sodales, quid Matriti, quid Montellae expertus sim. Ad hoc interrogatum libenter respondebo: Conveni magistros doctrinae plenos, conserui multis cum hominibus amicitiam, quibus omnibus Latinitas activa cordi est. 

Etiam aliud quid et Matriti et Montellae expertus sum – nempe vim vivae vocis. «Multo magis [...[ viva vox adficit». Haec non sunt verba mea, est sententia, quae quidem legitur in quadam epistula Plinii Minoris. Legamus paragraphum integram! 

«Legendi», ait Plinius, «semper est occasio, audiendi non semper, praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, viva vox adficit. Nam, licet acriora sint, quae legas, altius tamen in animo sedent, quae pronuntiatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis adfîgit.» (Plin. Ep. II 3)

His verbis mea quidem sententia Plinius rem acu tetigit. Accurate sane Plinius vim vivae vocis depinxit. Viva vox humana semper coniuncta est cum pronuntiatione, cum vultu, cum gestibus, ita quidem, ut ea, quae viva voce proferuntur, altius in animo sedeant, licet ea sint leviora. Voci humanae est aditus ad hominis animum mentemque – nullis scilicet impedimentis obstantibus. Multum nervorum, ut ita dicam, in viva voce est. Et hanc vim vivae vocis Latinae hac aestate et Montellae et Matriti expertus sum. Bene, sodales! Licet restent multa dicenda de vi vivae vocis. Haec quidem hactenus. Tantum est. Bene valete!

Sonntag, 22. Juli 2018

Nugae ineptiaeque Alpinae

Dum filius patrem ludit, quaedam de Alpibus Raeticis profero. Visne pelliculam videre?  NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 


Piz Bernina aliaque cacumina Alpina

Salvete pariter omnes! Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Versor  hodie in Alpibus Helveticis – nempe in valle Engadiniana. Ideoque quid sit mons, interrogare haud abs re mihi esse videtur. «Mons est terrae tumor altissimus», ut in Totius Latinitatis Lexico legitur. Adicere autem audeo hocce: Montes Alpini sunt terrae tumores altissimi nivibus sempiternis glacieque induti. 

Haud una de causa, sodales, mihi quidem Alpes arrident. Hac in regione Alpina, quae altitudine 2700 metrorum super maris aequor surgit, ver et aestas eodem fere tempore fiunt, utrumque anni tempus in unum fere convenit. Namque propter asperitatem frigorum plantis Alpinis ad crescendum, ad florescendum, ad fructus proferrendos non multum temporis est. Iam mox hic rursus ninguet. Ergo plantae Alpinae vivere properant. Quae quidem res mihi arridet. Bene, sodales, haec quidem hactenus! Bene valete!

Dienstag, 26. Juni 2018

Fabula de tribus anulis sive de religione, quae vera esse putatur

Nuperrime ab  ALEXANDRO VERONENSI rogatus sum, si quando anulum magicum invenirem, quam potestatem haberet. Hac de re iam egerant illi tres amici Americani, qui colloquium illud QUOMODO DICITUR inscriptum curant, hac de re iam egerat Irene Itala, quae emissionem interretialem, cuius index est SATURA LANX in lucem edit. Visne audire, quae Alexandro respondi, premas  HIC!

Visne legere fabellam lepidam spectans ad anulum quendam magicum, Hac in pagella parumper maneas!

In fabula scaenica c. t.  „Nathan sapiens“ (vulgo: Nathan der Weise) a Gotthold Ephraim Lessing poeta Germano conscripta et anno 1779 edita agitur de religione Christiana, Machumetana, Iudaica. Ante oculos igitur duas dramatis personas nobis ponamus, quae sunt: Nathan sapiens dictus, mercator Iudaicus dives simulque homo haud parvo liberalitate et Saladin, sultanus sive soldanus potentissimus, sed laborans fisco vacuo. Drama agitur Hierosolymis aetate media et quidem sacrarum quae dicuntur expeditionum temporibus.

Reliqua neglegamus, veniamus recta via missisque ambagibus ad actum III, scaenam septimam. Sultano interroganti, utrum religo Christiana an Machumetana an Iudaica vera sit, cum harum religionum una tantummodo vera esse necesse sit, Nathan historiam aut, si malumus, fabellam narrat hanc, quam hic illic quoque - pace vestra - coartare velim:

Abhinc remotissimos annos fuit quidam vir in solis orientis regione vitam degens, cui anulus erat pretiosissimus. Cui anulo insertus millium colorum opalus, cui tanta erat vis quamquam secreta, ut ante Deum hominesque  eum redderet pergratum, qui anulum - eius vi confidens - gerebat. Qua de causa mirum non erat, quod vir ille orientalis anulum numquam digito exuens constituit, utanulus mirus ad perpetuum in stirpe sua remaneret. Ita accidit, ut ille vir filiorum filio carissimo anulum tradens ei imperaret, ut idem faceret. Suo igitur quisque pater filio carissimo tradebat anulum. Cuicumque anulus erat traditus, is erat stirpis dominus ac princeps. 

Denique ornamento gemmato per saecula ex alia manu manum in aliam tradito anulus venit ad patrem quendam filiorum trium, quos amavit peraeque. Itaque pater quadam infirmitate pia adductus suorum cuique filiorum anulum promisit. Sed nunc, eheu, mortem obiturus pater ille misellus quid faciat? Secreto ab artifice quodam parari duos iubet alios anulos et tales quidem, qui omnino idem sint ac exemplar hereditarium. Cum artifex patri anulos reddat, ne pater quidem eos distinguere valet, nedum anulum sibi hereditate relictum recognoscat. Qua re patris animus non parum delectatur. Filiis separatim ad se arcessitis genitor anulos singulos tradit, tum animum efflat. 

Quod porro evenit, facillime intellegi potest. Patre enim vix mortuo suum quisque filius anulum ostendens se domus stirpisque principem dominumque esse contendit. Quid tum? Exquiritur, litigatur, in iudicium vocatur. Iudici quidem ex manu patris sui quisque anulum accepisse iurat. Et quam vere iurant! Fraudis invicem filii inter se accusaverunt, nam patrem tam pium quam innocentem fuisse toto ex animo iis persuasum fuit. 

Iudex ergo quid dixit? De filiis quid iudicavit? ‚Anulo vero’, inquit,  ‚talem vim miram esse audivi, ut, quicumque gerit, eum reddat pergratum ante Deum hominesque. Agedum dicite: Quem vestrum maxime diligitis? Quid nunc? Curnam tacetis? Amatne se quisque ipsum maxime? Profecto vos omnes fraudatores decepti estis! Minime enim veri sunt anuli vestri. Anulum quidem illum verum suspicor esse amissum. Hanc iacturam ut compensaret, pater vester anulos fabricandos curavit istos. Accipite quaeso hoc consilium: Si suum quisque vestrum anulum a patre accepit, suum quisque anulum certe verum iudicet! Fieri enim potuit, ut pater vester non iam unius anuli tyrannidem pateretur. Nam genitorem vestrum vos omnes peraeque amavisse neque quemquam praetulisse puto. Agedum! Suae quisque caritati praeiudiciis omnibus amotis se dedicet! Nitatur quisque, quantum potest, ut vim opali miram det effectui! Eam vim - homines beneficiis sibi concilians - adiuvet quisque mansuetudinis ac humanitatis plenus dedicatusque medullitus Deo. Simulatque tempora praeterire cessaverint, progenies arcessens vestras ad hanc sellam curulem iterum invitabo. Tum vero sedebit hac in sella curuli vir me sapientior et iudicabit. Abite quaeso ac valete!’ Quae cum dixisset, siluit iudex modestus.“

Hanc parabolam Lessing cum ab alliis tum ab Iohanne Boccaccio et quidem ab eius libro c.t. „Opus decem dierum“ (vulgo „decamerone“, cf. fabulam I,3) mutuatus finibus suis accommodavit. 

Nexus ad actum III,7 dramatis Lessingiani:

Samstag, 2. Juni 2018

De quadam muliere rebelli

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC!  Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!


Conveniunt apte rosae ad amorem...

Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Versor hodie quodam in hortulo Salodurensi. Namque huius disputatiunculae argumentum floribus exornare haud abs re mihi esse videtur. Conveniunt quippe apte rosae ad amorem. Nonne? Agere enim velim breviter de quibusdam amantibus sane illustribus pariterque vobis commendare quaedam scripta Latina audeo.

Nuperrime animum meum ad commercium epistolare inter Petrum Abaelardum et Heloissam applicui. Quas quidem fortunae vicissitudines amantes experti sint, breviter in memoriam revocare velim. Ecce: Historia hoc modo se habet:

Fuit Abaelardus theologus et philosophus, quo tum nemo fuit doctior, neque minus ingeniosa fuit Heloissa eius discipula. Ambo aetate florebant, florebat inter ambos amor nec minus ardebat libido. Tunc autem gravida facta est Heloissa. Parvulo nato inierunt amantes matrimonium idque quidem secretum. Heloissa enim matrimonium coram vel publice celebratum minime approbavit dicens Abaelardum non posse et uxori et philosophiae operam pariter dare. Matrimonio ergo secreto inito amantes se non amplius nisi raro ac clam viderunt. 

Avunculus autem, in cuius tutela erat Heloissa, ignominiae solacium quaerens Abaelardum ultus est – ratione scilicet sane horribili. Conduxit quosdam homines scelestos, qui Abaelardum dormientem opprimerent et castrarent. Quantum scelus! Pudendis autem amputatis se convertit Abaelardus ad monasticam vitam. Nonnullis annis post factus est Abaelardus abbas, Heloissa abbatissa. Tunc temporis inter ambos commercium illud epistolare conseri coeptum est, quae quidem litterae per saecula usque ad nos pervenerunt.

Animum meum praecipue litterae ab Heliossa conscriptae commovent. Audimus confessionem mulieris doctissimae, quae sinceros animi sui affectus aperit; audimus vocem mulieris, cuius animus est scissus. Ut res clariores evaderent, exscripsi locum quendam ex quarta quidem Heloissae epistola depromptum. Hic ait Heloissa sic: 

«In omni autem (deus scit) vitae meae statu te magis adhuc offendere quam deum vereor; tibi placere amplius quam ipsi appeto.»

Mementote, sodales, amantes nostros floruisse saeculo XII, hoc est: medio quod dicitur aevo, cum deus ille Christianus erat cardo rerum vel rerum summa cumque omnia ad deum erant referenda. Et nunc – in loco allato –  audimus Heloissam dicentem se hominem quendam pluris aestimare quam deum, se Abaelardo placere malle quam deo. Audet Heloissa suum amorem erga Abaelardum anteponere amori dei. Haec est maxima res. Nonne? Est, ut ita dicam, Heloissa femina animi rebellis, rebellis quidem eo sensu, quia cordi suo cedit - affectibus suis plus ponderis tribuens quam deo. 

Bene, sodales, si quidem resciscere vultis, quid sit verus amor, legatis vos humanissime rogo litteras illas ab Heloissa exaratas! Sunt enim scripta lectu digniora, quae quidem scripta iure meritoque inter monumenta Latina numeranda sunt. 

Haec hactenus. Doleo, sed nuncest tempus finis faciendi, licet multa restent dicenda de Heloissa et Abaelardo. Mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de litteris Latinis necnon de rebus Salodurensibus. Bene valete! 


Mittwoch, 18. April 2018

De feniculi virtutibus deque Walahfrido Strabone

Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!


Salvete omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Versor hodie denuo in diaetae nostrae culina. Nam consilium est coniungere cum litteris Latinis res holitorias. 

Rogatur hac in disputatiuncula, quod quidem holus holeribus aliis equidem praeoptem. Ecce! Rogo animos vestros, sodales, advertatis ad hunc bulbum, quem hortulani feniculum vel foeniculum vocitare solent! Inter holera feniculum enim mihi quidem holus gratissimum est. Haud una de causa feniculum mihi quidem maxime probatur. Est enim holus gustu sane dulce neque minus dulcis est eius odor. Fragrat suave – praecipue feniculi semina odore suavissimo fragrant–  atque adeo iucundissime sapit feniculum – sive crudum manducatur sive cum oryza in olla coquitur sive in furno frigitur. Semper palatum oblectatur, mulcetur, allicitur.

Haec feniculi beneficia versiculis satis lepidis depinxit Walahfridus quidam cognomine Strabo, qui monachus saeculo nono floruit. Ecce! Attuli hosce codicillos pugillares. Hocce libello, cuius index est «De cultura hortorum», Walahfridi versus feniculo dicati continentur. 

Floruit Walahfridus Strabo, ut iam dixi, saeculo nono. Fuit discipulus Hrabani illius Mauri, fuit hortalunus, poeta, monachus –  abbas scilicet monasterii Augiae Divitis, quod coenobium haud procul a Constantia, Germaiae urbe, situm aetate Carolina inter monasteria maximi momenti numerandum est. 

Walahfridus fuit poeta doctus amore horti plenus. Cuius rei documento est hoc carmen «De cultura hortorum». Est didascalicum quod dicitur carmen, quod quidem opusculum ex quadringentis fere versibus constat. 

Antequam nunc Walahfridi versus ad fenciculum spectantes recitem, argumentum oratione soluta brevibus verbis adumbrare velim, eo quidem consilio, ut hexametri facilius intellegantur. 

Laudat ergo Walahfridus non solum gustum odoremque, sed etiam alias feniculi virtutes. Neque enim vulgare quod dicitur holus est feniculum, immo vero est medicina, pertinet feniculum ad hortensia salutaria. Est remedium oculorum, ut a Walahfrido discimus. Fertur enim feniculum oculis, quos umbra premit, prodesse. 
Prodest porro feniculum ventri. Vi enim salubri feniculi delenitur venter infelix, delenitur infelix alvus. Suadet Walahfridus hominibus tumore ventris laborantibus, suadet ergo poeta noster hominibus illis miserrimis ventre inflato afflictis, ut feniculi semina cum lacte capellae fetae commisceant. Ecce: Hoc est lac capellae fetae! – Ecce: Hoc animal capella vel capra parva vocatur. Et capella feta est capella, quae modo fetum peperit. Bene! Commisceo ergo nonnulla semina feniculi cum hoc lacte capellae fetae. Hoc liquore consumpto tumor ventris mollitur et morae alvi dissolvuntur – dissolvuntur ergo, si bene poetam intellego, ventris constipationes. 

Bene! Transeamus ad feniculi postremum beneficium, cuius Walahfridus mentionem facit. Etiam feniculi radix nobis hominibus beneficio est. Radix enim liquori Lenaeo commixta tussim anhelam repellere valet. Ecce! Hoc poculo vitreo liquor Lenaeus continetur. Liquor Lenaeus nihil aliud est ac vinum.

Bene. Argumento versuum, quibus Walahfridus feniculum laudat,  adumbrato versus ipsos recitare haud abs re esse arbitror. Unam rem adiciam oportet, ut Walahfridus facilius intellegatur: Pro voce quae est feniculum poeta doctus vocabulum Graecum, quod est maratron, adhibet. Laudat ergo Walahfridus Strabo feniculi vel maratri virtutes sic: 

Nec maratri taceatur honor, quod stipite forti

tollitur, et late ramorum brachia tendit,

Dulce satis gustu dulcem satis addit odorem.

Hoc oculis, quos umbra premit, prodesse locuntur,

Huius item semen foetæ cum lacte capellæ
Absumptum  ventris fertur mollire tumorem,

Cunctantisque moras dissolvere protinus alvi.

Præterea radix maratri commixta liquori

Lenæo tussim percepta repellit anhelam.

Bene, sodales. Haec hactenus. Doleo, sed nuncest tempus finis faciendi. Mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de litteris Latinis necnon de rebus Salodurensibus. Bene valete, sodales! Absint a vobis morae alvi! Absit a vobis ventris tumor! Fruamini, sodales, feniculi beneficiis!

Walahfridus Strabo: De cultura hortorum
https://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost09/Walahfrid/wal_ho01.html#11

Dienstag, 20. März 2018

De Vergilio mago

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. Noli dubitare premere hic! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 



Salvete omnes! Cari exspectatique huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Hodie consilium est quaedam verba facere de mediaevali qui dicitur Vergilio, qui vates haud una de causa mihi videtur esse dignus, qui tractetur!

Medio quod dicitur aevo Vergilius inter philosophos praecipuos habebatur. At vero Vergilius mediaevalis non solum scientiâ septem artium liberalium excellebat, sed etiam rerum erat peritissimus magicarum.

Spectate, sodales, vos amabo, quid hoc est? Virga est, virga scilicet magica Vergilii! Hac virga fretus Vergilius agebat res miras! Iam videbimus!

Non ita pridem hoc in libro* fabulam de Vergilio mago offendi scitu dignam. Auctor – nempe Nicolaus Holzberg – mentionem narratiunculae cuiusdam facit, quae inde a medio aevo exeunte usque ad aetatem litterarum renascentium in ore multorum hominum fuit. Hanc quidem fabulam nunc, nisi piget, renarrare velim.

Fertur Vergilius vates virginem quandam Romanam speciosissimam adamasse. Diu autem Vergilium a puella esse repudiatum, esse reiectum. Postremo puellam specie – i.e. per speciem –  vatis preces exaudivisse et e fenestra corbem fune suspensam demisisse, ut amatorem ad se subduceret.

 – – Eccam videatis corbem fune suspensam vel potius corbulam! Imponamus nunc Vergilium in hanc corbem! Ecce! Nunc Vergilius a virgine sursum tollitur.   

At vero amatorem nostrum, cum medio in aere penderet, a puella perfida desertum esse ferunt.

– – Eheu! Quantam miseriam! Spectate, sodales, Vergilium sanctum illum vatem a puella Romana frustratui habitum! – –

Quid porro? Minime mirandum est Vergilium in aere pendentem mane subsequenti ab hominibus eam domum praetereuntibus esse irrisum. Vergilium autem ira incensum iniuriam ultum esse ferunt. Effecisse eum, ut Romae omnes exstinguerentur ignes.  – – Quantum miraculum! Quid portentosius fieri potest? Mente fingatis, sodales, Vergilium Romae omnes ignes exstinxisse! Quid porro? – – Hac calamitate ut se liberaret, Romanos Vergilium adeuntes rogasse dicunt. Morem autem gessisse eum precibus Romanorum hoc modo eodemque quidem narratu sane horribili: Coactam enim esse puellam perfidam consistere in foro. Magica autem arte vatem effecisse, ut flammae ex puellae pudendis emicarent. Quo spectaculo vel potius quo monstro allectos Romanos ad puellam misellam confluxisse. Quicumque nunc ignem ad larem suum reverti vellet, eum flammam non recepisse nisi ligno virginis pudendis admoto. Namque ut alii aliis flammam traderent, fieri non potuisse. Qua ratione Vergilium par pari rettulisse. – Bene. Hactenus de hac fabula.

Est fabella mira haud una de causa. Nonne? Primum omnium: Est narratiuncula sane crudelis. Uxor mea, cum ei fabulam narravissem, recte monuit eam compositam esse secundum rationem fabularum illarum, quae de maleficis strigisque combustis aguntur. Quid hoc sibi vult? Admittit virgo nostra quandam culpam, quam ob rem in rŏgum imposita comburatur. Quod enim flammae ex pudendis puellae emĭcant, nihil aliud esse nisi rŏgum uxor mea putat. Interrogat quoque uxor, curnam non Vergilius in rogum impositus sit. Neque enim puella illa misella, sed Vergilius praeditus est arte magica. Utcumque res se habent, sodales, cavete Vergilii virgam magicam! Nam mirum quantum Vergilius mediaevalis virgâ suâ agere valet! Bene.

Antequam huic disputatiunculae finem imponam, hoc unum postremo loco dicam: Recte enim me commonefecit Robertus Montellensis, magister Latinitatis meus humanissimus, multas huius generis fabulas esse haud raro cum urbe Neapoli, ubi Vergilius sepultus esse dicitur, coniunctas. Admŏnet Robertus homines, qui medio aevo fuerunt, Vergilio potestatem divinam attribuisse. Fuisse verbi gratia Vergilium, qui quendam Dantem Alagherium ad inferos duxerit. Fabulas illas miras ait Robertus esse profectas a vate illo Romano, qui in quarta ecloga ortum cuiusdam pueri vaticinatus sit quique adeo eadem in ecloga cecinerit reventuram esse auream aetatem.

Bene. Haec hactenus, licet permulta restent dicenda de Vergilio măgo. Doleo, sed nunc est tempus finis faciendi. Mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus aliisque. Bene valete!

-------------------------

*Nicolaus [Niklas] Holzberg: De Vergilio: De poeta eiusque opere [Vergil: der Dichter und sein Werk], Monaci a. 2006°, p. 11°