Hoc in soliloquio Beatus secum de quodam CAELO confabulatur.
Visne
audire soliloquium? Noli dubitare premere HIC!
Personae: Beatus, Alter ego.
Beatus: Salvus sis, Beate! Ut vales?
Alter ego: Bene me habeo. Et tu? Quid novi apud te?
Beatus: Profecto multum novi habeo, quod tibi referam. Agitur
re vera de rebus scitu dignis. Convenerunt enim nuperrime Matritum in caput
Hispanorum homines centum sexaginta ad conventum illum, cuius index est CAELUM.
Itero: Centum sexaginta homines ad Latinitatem vivam quae dicitur colendam
congregati sunt. Cuius conventus particeps esse et mihi licuit. Fuit congressus,
qui omnes meas exspectationes excessit.
Alter ego: Ergo, nisi te piget, eloquere, mi Beate, quid Matriti
evenerit.
Beatus: Pergratanter tibi morem geram. Ante omnia in capite
Hispanorum animadverti nos Helvetios rusticos, agrestes necnon rudes sane esse.
Vera dico. Licet nos Helvetii in caseis fabricandis periti simus, licet nos Helvetii
in socolatis conficiendis maximum gradum sapientiae consecuti simus, licet nos Helvetii
horologia fabricanda haud parum calleamus, at vero ad Latinitatem Vivam quod
attinet, nos Alpicolae non immerito barbari nuncupamur. Hoc ingenue mihi
fatendum est.
Alter ego: Oh Beate, nihil novi refers. Obiter vaccas scite mulgere
et res lactarias maxima cum diligentia colere iam multum esse mihi videtur.
Noli quaeso oblivisci, mi Beate, lac maximae parti Helvetiorum potum esse
familiarissimum. Sed pergas, nisi te piget, narrare de rebus Matritensibus!
Beatus: Perlibenter tibi obsequor! Matriti ergo didici res
maximi momenti, didici enim de rebus Latinis Latine doceri posse, immo vero
didici de rebus Latinis Latine doceri necesse esse.
Alter ego: Bene narras, care Beate!
Beatus: Quod spectat ad methodos et rationes linguae Latinae
docendae non paucos stimulos et eos utilissimos quidem ex Hispania in Helvetiam
mecum reportavi. Namque in CAELO docentes non solum quaedam argumenta
tractaverunt, sed iterum iterumque de viis deque methodis linguae Latinae
docendae disseruerunt. Qua ex re mihi quidem maximi fructus effloruerunt.
Tibi exemplum afferam: In CAELO adhibita est directa
quae dicitur methodus. Quid hoc sibi velit, forsan nunc requiris. Tibi explico:
In cursu illo vocabula semper cum rebus coniuncta fuerunt. Matriti et permultas
novas res et permulta nova vocabula didici. Cum nos Helvetii frigoribus assueti
simus perpetuis, vox quae est «calor» mihi omnino ignota erat. Quo pacto ergo
Matriti effecerunt magistri mei, ut hoc vocabulum numquam e memoria excideret
mea? Audi quaeso! Magistri mei noctu in deversorio cubiculum meum tantopere
calefecerunt, ut totus aestuaverim, ut totus sudore perfusus in lectulo
iacuerim. Quemadmodum reapse brevissimo tempore notionem vocabuli, quod est
calor, didici, ne dicam: inculcavi notionem caloris animo necnon et corpori.
Alter ego: Oh quam miram rem! Quam methodum linguae Latinae
docendae efficacem! Sed dic,
Beate, nisi te piget, qui fuerint magistri illi praecipui, qui Matriti tibi tantas
scholas tradiderunt?
Beatus: Docuit me Georgius ille Tárrega, Hispanus Valentinus,
vindex salsissimus Latinitatis Vivae. Georgius cum de aliis rebus tum de rebus
Sallustianis me sapientiorem reddidit. Ad Georgium quadrat sententia illa
Sallustiana quae est: «plurimum facere et minimum ipse de se loqui.»
Docuit me Robertus ille Carfagni, Italus Montellensis,
vir tam doctissimus quam modestus. Robertus tibi, Beate care, iam notus est,
quippe qui nobis per rete scholas tradere soleat. Matriti Robertus peritissime
egit de rebus gravibus, egit enim Robertus de Lucretio deque morte, quam ad
homines nihil attinere Lucretius contendit.
Docuit me Iustus ille Slocan Bailey, Americanus
Michiganus et Latinitatis gloria. Bellissime enodavit, enucleavit, enarravit
Iustus quandam fabulam Ovidinanam, in qua taurus quidam candidus per umbrosas
valles Idae montis deambulavit. Sed satis superque de Matriti docentibus! Longius
vero sane est omnes res singillatim percurrere. Ut omnia paucis absolvam: Nimis
cito reapse transiit tempus in CAELO Matritensi. Nihil nisi hocce adicere
velim: Inter pocula et dum prandium sumimus et cenamus, inter participantes
volabant verba Latina et ea quidem alacria. Quam ob rem minime mirum est, quod
Matriti amicitias iucundissimas conserere mihi contigit. Tandem aliquando mihi
licuit coram convenire Alexandrum Veronensem, cuius fama iam dudum Alpes transvolat.
Volup mihi fuit sermocinari cum Gulielmo, qui vitam degit in insulis
fortunatis, cum Henrico Mediolanensi, cum Ansgario Legionensi, cum Avito, cum
Laurentio Fraga, cum Panthera Mexicano, cum David, Ludovico, Carolo, Iosepho,
sodalibus Valentinis Collegii Latinitatis permultisque aliis hominibus. Multi
homines convenerunt Matritum, multum affinitatis animorum mihi dono datum est.
– – Sed nunc veniam a te peto, Beate, quod huic diverbio finem imponam oportet.
Avocat me a colloquio nostro quoddam pensum domesticum in crastinum diem
faciendum. Vocabulum enim Latinum quod est temetum memoriae mandare mihi
necesse est – scilicet adhibenda illa methodo directa. Vale!
Ecce nexum ad CAELUM ducens!