Donnerstag, 21. Juli 2016

Plinius in Alpibus Helveticis




Conspectus ad pagulum Alpinum Bergün

C. Plinius Tacito suo s.

Ridebis, et licet rideas. Ego ille, quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. «Ipse?», inquis. Ipse: non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam: Erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi genus; mirum est, ut animus agitatione motuque excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde, cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: Experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale.

Ascensus nos per pagulum Latsch tulit

C. Plinius Caecilius Secundus his litteris ad Tacitum missis hesterno die me in quendam montem, quem alpicolae vernaculi «Cuolm da Latsch» vocitant, ascendentem prosecutus est. Primulo quasi diluculo a pagulo Alpino Bergün, Rhaetice autem Bravuogn dicto profecti sumus.

Silentium montanum undique. Cuius autem sanctitatem nos quidem – fuimus enim grex adultorum liberorumque tam parvulus quam alacer – confabulationibus non semel perrumpere ausi sumus.

Vitra ocularia: instrumentum
ad aciem augendam ferasque
 intuendas utilissimum
Quod ad me attinet, non pugillaribus stiloque ut olim Plinius, sed potius sophophonio eram instructus, namque nonnulla photographe-mata capere in animo habebam, ne vacuas reportarem manus.



Porro autem illud Plinianum «mirum est, ut animus agitatione motuque excitetur» quis deneget? Accedebat, quod cacuminum aspectus oculos et animi et corporis haud parum recreabat. Res mundanae una cum deliramentis longissime aberant. Non secus erat quam si mundus noster primum suos aperuisset oculos.
 
Summo in monte «Cuolm da Latsch» vocitato


Doleo tantummodo, quod apros – fata tibi, Plini, fuerant me feliciora! – non cepimus, quamvis vitra ocularia adhibentes valles montesque perquisivimus omnes, sed ferae diligentius latitare videbantur venatica pertimentes sclopeta. Quaedam dumtaxat rupicapra nos salutavit excrementis in semita montana depositis.

Rupicaprae salutatio



Donnerstag, 14. Juli 2016

Palpitat cor Helveticum penitus in Alpibus sive De quodam cuniculo montano

Hesterno die Alpes per Grisoniae pagum late patentes erant obtectae nebulis tam densis, ut montes conscendere desineremus. Accessit, ut per totum plueret diem. Quid ergo? 

Ad pagulum Predam:
Ianua cuniculi illius, qui nunc sub Albula monte foditur
et diis iuvantibus erit confectus anno 2020°

Tramine Rhaetico utentes Predam ad pagulum vecti sumus. Qui pagulus sub Albula monte sita est. Per quem montem iter ex Helvetia Transalpina facientibus est accessus ad Engadinam, qua ex valle iam patet Italia septentrionalis. Iam anno 1903° Albula mons cuniculo ferriviario longitudinis fere sex chiliometrorum perfossus erat – ita quidem, ut homo periegeticus, qui tum temporis praecipue erat Britannus nobilis, sine laboribus ac percommode ad vicum Engadinianum a Sancto Mauritio denominatum (vulgo: St. Moritz) perveniret ad corpus animumque in deversoriis luxuriosis ac tepentibus thermis reficiendum.

Sed ne longus sim, de Preda brevibus verbis hocce: Quo enim in pagulo his diebus secundus specus ferriviarius per Albulam montem perfoditur, namque cuniculus ille primus, qui anno 1903°  erat constructus, post centum annos vetustate confectus munere suo mox non iam fungetur. Hesterno ergo die locum exstructionis adiimus.
 
Prospectus ad cuniculi ianuam septemtrionalem
Octoginta munitores materiam displosivam adhibentes intestina eruunt saxea. Cuniculi ianuam lustrans melius intellegere mihi videor, quid sit Helvetiorum proprium. Gentes enim aliae aedificiis publicis ad ostentationem utuntur (Francogallis est turris Eiffeliana et Castellum Versaliense, Americanis et regulis Arabis quaedam aedificia caelum attingentia), nobis autem Helvetiis cuniculi sunt Alpini*– nempe aedificia extrinsecus spectantibus quasi invisibilia ianuis cunicolurum exceptis. Namque palpitat, ut videtur, cor Helveticum penitus in Alpibus, in specibus viariis, in cuniculis* per montes perfossis, palpitat cor Helveticum sic, ut foris paene nihil videri possit.

Casula sive contubernia, ubi operarii et munitores pernoctant


Munitores multis a civitatibus oriundi sunt,
scilicet ex Italia, Austria, Helvetia, Lusitania, Germania

----------------------------------

*Cuniculus ferriviarius novus sub Sancti Godehardi monte fossus opus Helveticum id genus est maximum. Qui cuniculus Kalendis Iuniis praeteritis inauguratus Helvetiam Transalpinam Germaniamque cum Italia coniungit. Quo specu viario longitudinis 57 chiliometrorum nullus cuniculus ferriviarius in orbe terrarum est longior.

Montag, 11. Juli 2016

De T. Pomponio Attico et Iosepho Ackermann sive de nummulariis illustribus

Ut Helvetius originem habeo e terra clarissimis viris fecundiore, qui in res pecuniarias studiose incumbunt. Quid mirum, si me vitae fataque illustrium virorum, qui tabernis praesunt argentariis, haud parum alliciunt? Iosephus Ackermann concivis meus, ut exemplum affero, vir summo ingenio simulque furore nummulorum perturbatus praefectus erat cuiusdam tabernae argentariae, quae ad eius modi tabernas maxime potentes orbis terrarum pertinet. Namque rexit Ackermann per decennium Tabernam Argentariam Germanicam  (vulgo «Deutsche Bank»). 
Josephus Ackermann,
nummularius Helvetius
Quos per annos Ackermann cum aliis tum his duobus rebus in hominum ore fuit: Anno 2005° Iosephus ille Tabernam Argentariam Germanicam omnium temporum lucrum effecisse maximum nuncupavit pariterque se 6'000 functionarios argentarios operariosque dimittere eosque ex muneribus eicere declaravit. Fallitne me animus, si Iosephum illum ad nummularii illud genus, quod vultures aemulatur rapaces, pertinere contendo?

At vero exstat alterum genus hominum, qui pecuniis operam dant multiplicandis. Non ita pridem in vitam T. Pomponii Attici casu incurro – scilicet eam vitam, quam nobis Cornelius Nepos praebet in libro «De viris illustribus» inscripto. Fuit Atticus aetate rei publicae Romanae dilabente vir non minus pecuniosus quam litteratus ac pietate plenus, ut apud Nepotem legimus. Atticus non solum Ciceronis familiaritate usus est intima, sed quasi cum omnibus viris erat coniunctus, quibus tum temporis erant gratia, auctoritas, imperium. 

Hic liber a Cornelio
Nepote conscriptus
vitam Attici continet
Familiariter enim usus est Atticus Sullâ (ad quem iam reveniam), Q. Hortensio, M. Bruto, M. Catone, M. Antonio necnon M. Agrippa, qui fuit eius gener, et Octaviano, quem quoque sub nomine Augusti novimus. Rem publicam perturbatam Romanam fugiens Atticus Athenis habitavit, quo in loco negotia gessit pecuniaria litterasque coluit. Qua in civitate Graeca Atticus adulescens Sullam ex Asia redientem convenit. Quo de congressu Cornelius Nepos sic: «Huc [scilicet Athenas] ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina.» Haec tantummodo et nihil amplius Nepos de congressu Atheniensi. Praeterit enim Nepos Atticum Athenis Sullae auxilio fuisse in statuis librisque eligendis, quae opera Sulla Atheniensibus tum temporis rapuit.* 

Quippe nunc exoritur quaestio, an et T. Pomponius ille Atticus ad idem vulturum genus pertineat ac Iosephus ille Ackermann. Suspicor Nepotem, quippe cui Atticus esset carissimus, nonnihil eorum, quae de T. Pomponio cognita habuerat, omisisse. Constat autem argentarius Romanus Athenis a Sulla direptis Athenienses in urbe restituenda adiuvisse opibus suis, quam ob rem ei cognomen impositum fuit Attici. Immo vero Athenienses eum facere volebant civem.

Quod autem ad Iosephi Ackermann fata attinet, memoratu dignum mihi videtur et nummularium Helvetium – sicut olim T. Pomponius re publica Romana tumultu dilaceratâ id fecerat – regiones petivisse orientales, ut mediterraneo frueretur caelo. Namque inde ab anno 2014° Ackermann est praeses Tabernae Argentariae Cypriae (vulgo: Bank of Cyprus).

-------------------------------

*His de rebus nos docent Petrus Kraft et Felicitas Olef-Kraft, qui Cornelii Nepotis opus cum titulo «De viris illustribus» in lucem ediderunt (apud domum editoriam Reclam vocitatam, Stutgardiae, anno 2006°), cf. p. 405°, adnotationem 15°.

Freitag, 1. Juli 2016

De spectatoribus (pars tertia)


Quanto spatii spectatori opus est – nempe pedifollis fautori in stadii cavea commoranti? Spectate quaeso virum sine petaso (in dextra cuiusque photographematis* parte) modum metri quadrati ligneum manibus tenentem. Est Vergilius Muzzulini campi pedilusorii Bernensis «Wankdorf» vocitati architectus, qui ante Certamina Mundana Pedilusoria anno 1954° apud Helvetios facta perquisivit, quot spectatores locum magnitudinis unius metri quadrati occupare possent. Suntne quini aut seni? 

Mihi quidem haecce photographemata spectanti altera in mentem venit rogatiuncula. «Quanto terrae homini est opus?» His enim verbis quaedam inscribitur fabula Leonis Tolstoj, auctoris Rutheni. Terrae tantulum homo requirit, quantulum corpore humano tegitur – homine quippe mortuo ac sepulchrum requirente. Sic enim Tolstoj.


Plura de spectatoribus pedilusoriis inveniuntur hoc in libro:  Werner Bosshard, Beat Jung: De spectatoribus turmae pedilusoriae Helveticae, Turici, anno 2008°, apud domum editoriam «Limmat-Verlag» [vulgo: Die Zuschauer der Schweizer Fussball-Nationalmannschaft. Zürich 2008, Limmat-Verlag].

* Photographemata in scriniis associationis photographicae «Comet» repperta sunt. Auctor est ignotus.