Samstag, 29. Oktober 2016

«Opera L. Annaei Senecae et ad dicendi facultatem et ad bene vivendum utilissima»



Aliquas notulas de epistulis moralibus ad Lucilium proponere mihi permitto. Namque ob causas scholasticas Senecae litteras his diebus non semel evolvam oportet. Cum abhinc plus decem annos Senecae epistulis operam darem, adhortationum me pertaedebant. Tum enim temporis adhortationes ad ingenium concinnandum iterum iterumque prolatae fere intolerandae mihi videbantur. His contra diebus epistulas morales oculis novis praeditus evolvo. Alliciunt me calami perspicuitas et brevitas, alliciunt me sententiae cum aliae tum illae, quas philosophus Cordubensis de amicitia exaravit. 

«Ad amicitiam» ait «fert illum [scilicet sapientem] nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio. Nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum appetentes faciat.» (Ep.mor. 9,17)


Tam peropportunus quam aptus ad rem mihi index videtur, quo Senecae operum editio Basiliensis exornata est. Quae enim editio saeculi XVI  inscribitur: «Opera L. Annaei Senecae et ad dicendi facultatem et ad bene vivendum utilissima».

Sonntag, 23. Oktober 2016

De quodam sutore Italo-Salodurensi


Sunt quidam calcei, quos vitâ perfructuros aeternâ speramus. Sunt quidam calcei, quibus numquam moriendum est. Neque enim calceis quisquam est sodalis fidelior, quippe qui nos sequatur, quocumque nos vertimus. Quam ob rem calcei curandi sunt ac corium diligenter ungendum perfricandumque, ut molle et flexibile esse pergat, et eo magis quia calceamenta per non parvum vitae spatium corporis nostrum sustentant pondus.



At vero quid faciendum est, cum sola calceorum - et praeoptatorum quidem - sunt contrita, confecta, consumpta? Quid? Sutor est adeundus – scilicet Antonius Sturzo. Calceator ille Italo-Salodurensis iam semel solis dilabentibus vitam produxit mearum caligularum. Calceos enim meos morbo letali laborantes maxima cum diligentia ac summa cum arte sanare valuit. Quis infitias eat fabrum illum Italo-Salodurensem calceis nova sola assuentem esse benefactorem tamquam chirurgum, qui pectori humano cor inserit novum? Namque calceus sine solo idem ac homo sine corde. Ergo si cui sutore – sive caligario sive crepidario – opus est, Antonium adeat! Fabrica eius sutoria quodam in angiportu Salodurensi sita est, viculus autem inventu non difficilis.

Samstag, 15. Oktober 2016

Quaedam de Saloduro, quod oppidulum in Celtis antiquissimum esse putatur

Salodurum oppidulum sub Iura monte situm

Bene vobis sit, benevolae lectrices lectoresque benigni! Hoc in photographemate Saloduri conspectus vobis exhibetur. Fieri non potest, ut mons Iura non animadvertatur. Fluvius, quo Salodurum adluitur, Latine Arola sive Arura appellatur. Huc enim quadrare videtur, ut tandem aliquando quaedam de Saloduro oppidulo proferam, ut huius sitûs retialis hospites cognoscant, quae urbs tam nobilis quam antiqua est patria auctoris, qui his in pagellis suas divulgare audet nugas.

Salodurum antiquissimum oppidum esse constat, immo vero patria mea, quod ad antiquitatem et vetustatem attinet, praestare omnibus urbibus in Celtis sitis tradita est.

Nos quidem per historicum quod dicitur oppidum ambulantes nonnullis in locis vestigia antiquissima admirari possumus. Namque hic illicque vestigia nobis occurrunt, quae  tempora praeterita, Romana videlicet, in memoriam revocant. 


Muri fragmentum (I) ad Castrum Salodurense pertinens


Muri fragmentum (II) ad Castrum Salodurense pertinens

Muri fragmentum (III) ad Castrum Salodurense pertinens

Omnia haec muri fragmenta pertinent ad munimentum castrum vocitatum, quod Romani saeculo quarto post Christum natum exstruxerunt, cum gentes Germanorum Rhenum superantes imperio Romano periculo essent. Castrum ergo est locus muris tam altis quam firmis munitus.

Quartone igitur saeculo post Christum natum fundamenta Saloduri iacta sunt prima? Minime! Patria mea multo antiquior! Testimoniis enim archaeologicis Salodurum Tiberio imperatore  primis decenniis post Christum natum a Romanis conditum esse pro comperto est. Vicus Salodurensis inter XV° et XXV° annum post Christum natum conditus est et eo quidem loco, ubi via strata Romana, quae Aventico ab urbe Coloniam Rauricam et Vindonissam ad castra stativa Romana duxit, Arolam superavit.

Pons Arolam fluvium superans

Ergo XV° annum inter et XXV° post Christum natum vicus Salodurensis exortus est. Quid hoc sibi vult? His nostris diebus duo milia annorum acta sunt a patria mea condita! Agedum, placentam necesse est coquamus nataliciam! Quam autem scriblitam, hercle, quando manducabimus? Nam agitur de flexiblili ac mobili quod dicitur iubilaeo! Licet enim annum partûs eligere – nempe inter annum MMXV° et MMXXV°. Adhuc, ut videtur, magistratûs Salodurenses in eo sunt, ut disputent, quando quomodoque dies natalis celebrandus sit. Ego quidem iam dudum lagoenas non paucas aperui ad laudes dicendas, quas vetustas civitati parit huic, quam incolo.

Turris horologica ad forum Salodurense sita

Quae sollemnia bismillennaria quandocumque utcumque celebrabuntur, res certa est una: Non sine superbia nos Salodurenses antiquitatem ac vetustatem civitatis nostrae prae nos ferre solemus. Exemplum affero turrim horologicam ad forum Salodurense sitam. Quae turris medio quod dicitur aevo exstructa saeculo autem decimo sexto horologio astronomico affecta est. Quo sub horologio titulus invenitur lectu dignus. Sed propius accedamus, ut inscriptionem facilius legere valeamus.

Titulus sub horologio affixus

 «In Celtis nihil est Saloduro antiquius unis
exceptis Treveris, quarum ego dicta soror»

Cuius distichi auctor est Henricus Loriti dictus Glareanus, qui patricius Glaronensis saeculo decimo sexto floruit. Glareanus autem quisnam fuit? Fuit humanista ac poeta laureatus. Primum in studiorum universitate Basiliensi docebat, deinde Friburgi Brisgoviae. Fuit familiariter coniunctus cum Erasmo illo Roterodamo multisque aliis viris doctis aetatis litterarum renascentium. Aliis verbis: Glareanus fuit nomen celeberrimum in re publica literaria illorum temporum.

Porro sane cara Glareano fuit civitas Salodurensis. Namque iuvenes ex urbe ad Arolam sita oriundi eruditionis causa frequentes primum Basileam deinde Friburgum Brisgoviae petebant ad illum virum doctum audiendum. Quam ob rem Glareanus, cum rogatus esset, an nonnullis versiculis Salodurum laudaret, perlibenter magistratui Salodurensi morem gessit.

Sed revertamur ad Glareani distichum! «In Celtis nihil est Saloduro antiquius unis / exceptis Treveris, quarum ego dicta soror»*: Hi versûs quid sibi volunt? Teste Glareano Salodurum est omnium oppidorum Gallorum Germanorumque antiquissimum Augustâ Treverorum unâ exceptâ. Qua de causa Glareanus Treverorum urbem et Salodurum sorores dixit, quia utrumque oppidum temporibus est exortum remotissimis, cum nullae adhuc aliae civitates vel per Galliam vel per Germaniam essent exstructae.

Quod legimus in disticho supra allato, optime ad alia dicta quadrat, quae in Glareani operibus inveniuntur. In Glareani libello, cui est index «Helvetiae descriptio», legimus: «Ferunt enim [civitatem Salodurensem] conditam esse non multo post Abraami tempora.»** Nomine Abraami scilicet ille vir, qui in sacris scriptis nobis occurrit, significatur. Aliis verbis: Saeculo decimo sexto, qua aetate, ut iam diximus, Glareanus floruit, Saloduro vetustas biblica tributa est. Quippe hodie alia oppida Helvetica Saloduro paululo antiquiora esse sane bene scimus: nempe Augustam Rauricam, Vindonissam, Coloniam Iuliam Equestrem. Quibus autem factis, quae historica dicuntur, multo melius mihi placet fama quaedam. Fama enim adhuc est Salodurenses iam adfuisse ac vitâ perfructos esse, cum Deus caelum et terram crearet.

Quibus ex rebus hactenus prolatis quid concludimus? Primum omnium: Iure meritoque Salodurenses per omnia saecula in urbe antiquissima vitam se agere putabant. Deinde Salodurensibus interdum quaedam proclivitas est ad res in maius extollendas. Eidem proclivitati et poetae veluti Glareanus non semel obnoxii esse videntur.

Salodurum inter solis occasum

Notulae:

* Quod ad res grammaticas attinet, e me quaero, curnam pronomen relativum, quod est «quarum», usurpatum sit nec «quorum». Pronomen enim relativum, ni fallor, ad Treveros refertur - id est ad nomen masculini generis.


**Glareanus: Helvetiae descriptio cum IIII. Helvetiorum pagis ac XIII. urbium panegyrico, & Osvaldi Molitoris Lucerini commentario, Basileae, per Iacobum Parcum, anno 1554, p. 76; sententia supra citata e commentario Osvaldi Molitoris dempta est. 

Dienstag, 4. Oktober 2016

De Latinitate colenda

Non ita pridem quidam sodalis Italus idemque linguae Latinae cultor e me quaesivit, curnam Latinitatem ipse colam. Cui rogatiunculae respondere non difficile mihi videtur. Latinitatis sucum sugo, quia cognoscere velim, quis simus – nempe quis simus nosmet ipsi, qui Europaei vocamur, ac quo pacto Europa facta sit, quae res nunc est. Rem acu tetigit sententia haecce, quam quodam in foro Latinitati vivae dicato legi: «Lingua Graeca et Latina sunt unicum patrimonium commune gentium Europaearum.»*

*Sententia haec excerpta est e Victorii Ciarrochi quâdam epistulâ die 3° mensis Octobris a. 2016° in foro interretiali, cuius nomen «Grex Latine Loquentium», divulgatâ.