Conspectus urbis Beroeae (vulgo: Aleppo) a. 2009° rebus integris |
Natalicia iactatio his
diebus animos est correptura nostros. Consistamus paulisper! Non simus
immemores cladis maxime sanguineae, qua orbis terrarum his diebus affectatur:
scilicet belli civilis in Syria. Iam enim ibi hactenus plus 400'000 homines
vitam amiserunt – nempe infantes, pueri adultique amoris vitae pleni. Europaei
huc illuc fluctuant, Americani verba faciunt, Russi bombas iaciunt. Plus 400'000
mortui: numerus ingens.
Ex aliquot annis
Civitates Unitae Americae sunt talis superpotentia, quae munere se abdicaverit
rebusque mundanis se retraxerit. Sed nonne semper est coniuncta potentia cum
eo, quod Anglice «responsibility» dicitur, id est: cum officio? Abiturus est
magistratu Barack Obama, praesidens ille olim ob pacem faciendam praemio
Nobeliano honestatus. Plus 400'000 mortui: pretium ingens, quod Americani et
Europaei numerant, ut desidiae incumbentes a rebus publicis in Medio Oriente
accidentibus se recipiant.
Summum magistratum nunc
temporis initurus est Donaldus Trump, qui Americam se redditurum pollicitus est
magnificam ac splendidam. At res in Syria constituent et administrabunt alii -
nempe Putin Caesar necnon Erdogan Sultanus. Quas res meditemur, cum diebus venturis
stabulo Betlehemitico contemplando vacabimus!