Mittwoch, 7. Dezember 2016

«December est mensis»


Nox Salodurensis

Minime humane nobiscum egit mensis November superior. Pro radiis solis nobis dono fecit Iupiter tenebras, nebulas necnon sudariola permulta ad nares emungendas apta. Quis ignoret? Hoc anni tempore septemtrionali in hemisphaerio non satis magna copia lucis suppetit. Quid nunc? Nos, quippe quibus lucis beneficiis opus sit ad bene vivendum, laboremus necesse est gravedine, febri, alvi profluvio. Quibus malis laboravimus deinceps omnes: mulier, filiolus, vicini, totum fere oppidulum.

Stellae chartaceae
Candelae durescentes
Candela iterum iterumque
in ceram calefactam mergenda

Morbis nostris medelas adhibuimus varias: contra febrim non paucas potiones teae absorpsimus, videlicet potiones illas e tilia coctas, contra alvi profluvium bananarum nonnihil manducavimus, contra lucis inopiam chartulas coloratas plicantes fabricavimus stellas et fenestris agglutinavimus. Nunc luce chartacea perfruimur, perfruimur per Saloduri oppidulum ambulantes lucernulis electricis, quibus hoc anni tempore oppidulum exornari solet. Praeter autem omnia luminibus candelarum perfructuri sumus – scilicet luminibus cereis, quae lumina ellychnium in ceram calefactam mergentes ipsi formavimus.

Die 6° mensis Dec.:
Sanctus Nicolaus legens e vitae libro

Iam mensis December coepit. Iam nos adiit Sanctus Nicolaus perquisiturus, quid anno praeterito bene, quid male fecerimus. Quibus porro donis nos hic mensis deprehendet? Saturnalia fient. «December est mensis, cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publice datum est. Ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum: adeo nihil intersit, ut non videatur mihi errasse, qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.» Illud Senecae* attulimus, ut his nugis cottidianis aliquantulum antiquitatis commisceremus. Seneca ille morum vituperator facere non potuit, quin et Saturnalia castigaret. At contra mihi quidem non displicent permutatio illa vel perversio socialium qui dicuntur ordinum necnon licentia illa. Placent illi dies festi, qui aetatem in hominum memoriam revocant auream. Quam ob rem clamito: «Io Saturnalia!»

*Ep. Mor. 18,1


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen