|
Salodurum oppidulum sub Iura monte situm |
Bene
vobis sit, benevolae lectrices lectoresque benigni! Hoc in photographemate
Saloduri conspectus vobis exhibetur. Fieri non potest, ut mons Iura non
animadvertatur. Fluvius, quo Salodurum adluitur, Latine Arola sive Arura appellatur. Huc enim quadrare videtur, ut tandem
aliquando quaedam de Saloduro oppidulo proferam, ut huius sitûs retialis
hospites cognoscant, quae urbs tam nobilis quam antiqua est patria auctoris, qui
his in pagellis suas divulgare audet nugas.
Salodurum
antiquissimum oppidum esse constat, immo vero patria mea, quod ad antiquitatem
et vetustatem attinet, praestare omnibus urbibus in Celtis sitis tradita est.
Nos
quidem per historicum quod dicitur oppidum ambulantes nonnullis in locis
vestigia antiquissima admirari possumus. Namque hic illicque vestigia nobis
occurrunt, quae tempora
praeterita, Romana videlicet, in memoriam revocant.
|
Muri fragmentum (I) ad Castrum Salodurense pertinens |
|
Muri fragmentum (II) ad Castrum Salodurense pertinens |
|
Muri fragmentum (III) ad Castrum Salodurense pertinens |
Omnia haec muri fragmenta pertinent ad munimentum castrum vocitatum, quod Romani saeculo quarto post Christum natum exstruxerunt, cum gentes Germanorum Rhenum superantes imperio Romano periculo essent. Castrum ergo est locus muris tam altis quam firmis munitus.
Quartone
igitur saeculo post Christum natum fundamenta Saloduri iacta sunt prima? Minime! Patria mea multo
antiquior! Testimoniis enim archaeologicis Salodurum Tiberio imperatore primis decenniis post Christum natum a
Romanis conditum esse pro comperto est. Vicus Salodurensis inter XV° et XXV°
annum post Christum natum conditus est et eo quidem loco, ubi via strata
Romana, quae Aventico ab urbe Coloniam Rauricam et Vindonissam ad castra
stativa Romana duxit, Arolam superavit.
|
Pons Arolam fluvium superans |
Ergo
XV° annum inter et XXV° post Christum natum vicus Salodurensis exortus est.
Quid hoc sibi vult? His nostris diebus duo milia annorum acta sunt a patria mea
condita! Agedum, placentam necesse est coquamus nataliciam! Quam autem scriblitam, hercle,
quando manducabimus? Nam agitur de flexiblili ac mobili quod dicitur iubilaeo! Licet
enim annum partûs eligere – nempe inter annum MMXV° et MMXXV°. Adhuc, ut
videtur, magistratûs Salodurenses in eo sunt, ut disputent, quando quomodoque
dies natalis celebrandus sit. Ego quidem iam dudum lagoenas non paucas aperui
ad laudes dicendas, quas vetustas civitati parit huic, quam incolo.
|
Turris horologica ad forum Salodurense sita |
Quae
sollemnia bismillennaria quandocumque utcumque celebrabuntur, res certa est una:
Non sine superbia nos Salodurenses antiquitatem ac vetustatem
civitatis nostrae prae nos ferre solemus. Exemplum affero turrim horologicam ad
forum Salodurense sitam. Quae turris medio quod dicitur aevo exstructa saeculo
autem decimo sexto horologio astronomico affecta est. Quo sub horologio titulus invenitur lectu dignus. Sed
propius accedamus, ut inscriptionem facilius legere valeamus.
|
Titulus sub horologio affixus |
«In
Celtis nihil est Saloduro antiquius unis
exceptis
Treveris, quarum ego dicta soror»
Cuius distichi
auctor est Henricus Loriti dictus Glareanus, qui patricius Glaronensis saeculo
decimo sexto floruit. Glareanus autem quisnam fuit? Fuit humanista ac poeta
laureatus. Primum in studiorum universitate
Basiliensi docebat, deinde Friburgi Brisgoviae. Fuit familiariter coniunctus
cum Erasmo illo Roterodamo multisque aliis viris doctis aetatis litterarum
renascentium. Aliis verbis: Glareanus fuit nomen celeberrimum in re publica
literaria illorum temporum.
Porro sane
cara Glareano fuit civitas Salodurensis. Namque iuvenes ex urbe ad Arolam sita oriundi eruditionis causa frequentes primum Basileam deinde Friburgum Brisgoviae
petebant ad illum virum doctum audiendum. Quam ob rem Glareanus, cum rogatus
esset, an nonnullis versiculis Salodurum laudaret, perlibenter magistratui
Salodurensi morem gessit.
Sed
revertamur ad Glareani distichum! «In Celtis nihil est Saloduro antiquius unis /
exceptis Treveris, quarum ego dicta soror»*: Hi versûs quid sibi volunt? Teste
Glareano Salodurum est omnium oppidorum Gallorum Germanorumque antiquissimum
Augustâ Treverorum unâ exceptâ. Qua de causa Glareanus Treverorum urbem et Salodurum
sorores dixit, quia utrumque oppidum temporibus est exortum remotissimis, cum
nullae adhuc aliae civitates vel per Galliam vel per Germaniam essent
exstructae.
Quod
legimus in disticho supra allato, optime ad alia dicta quadrat, quae in
Glareani operibus inveniuntur. In Glareani libello, cui est index «Helvetiae
descriptio», legimus: «Ferunt enim [civitatem Salodurensem] conditam esse non
multo post Abraami tempora.»** Nomine
Abraami scilicet ille vir, qui in sacris scriptis nobis occurrit, significatur.
Aliis verbis: Saeculo decimo sexto, qua aetate, ut iam diximus, Glareanus
floruit, Saloduro vetustas biblica tributa est. Quippe hodie alia oppida
Helvetica Saloduro paululo antiquiora esse sane bene scimus: nempe Augustam Rauricam,
Vindonissam, Coloniam Iuliam Equestrem. Quibus autem factis, quae historica dicuntur,
multo melius mihi placet fama quaedam. Fama enim adhuc est Salodurenses iam adfuisse ac vitâ perfructos esse,
cum Deus caelum et terram crearet.
Quibus
ex rebus hactenus prolatis quid concludimus? Primum omnium: Iure meritoque Salodurenses per
omnia saecula in urbe antiquissima vitam se agere putabant. Deinde Salodurensibus interdum quaedam proclivitas est ad res in maius extollendas. Eidem proclivitati et
poetae veluti Glareanus non semel obnoxii esse videntur.
|
Salodurum inter solis occasum |
Notulae:
* Quod ad res grammaticas attinet, e me quaero,
curnam pronomen relativum, quod est «quarum», usurpatum sit nec «quorum».
Pronomen enim relativum, ni fallor, ad Treveros refertur - id est ad nomen
masculini generis.
**Glareanus: Helvetiae descriptio cum IIII.
Helvetiorum pagis ac XIII. urbium panegyrico, & Osvaldi Molitoris Lucerini
commentario, Basileae, per Iacobum Parcum, anno 1554, p. 76; sententia supra citata e commentario Osvaldi Molitoris dempta est.