Iam aves migratoriae
regiones relicturae sunt Helveticas. Helvetica fugiunt frigora et cuculus et
luscinia, quae cantatrix volucris a quibusdam vocitata est philomela. De
utraque ave Iohannes Ludovicus Vives Hispanus Valentinus nobis tam lepidam quam
subtilem tradidit fabellam. Qua in narratiuncula causa aperitur, cur luscinia, ut
Plinius quodam loco scripserat, hominibus praesentibus diutius et accuratius
cantet. En explicationem:
«Cuculus et philomela
eodem cantant tempore, verno scilicet, ab Aprili medio ad Maium exactum aut eo
circiter. Hae duae aves in contentionem venerunt, de suavitate concentûs
quaesitus est iudex. Et quia de sono erat certamen, aptissimus visus est ad eam
cognitionem asinus, qui praeter ceteras animantes grandes haberet auriculas.
Asinus repudiatâ lusciniâ, cuius se harmoniam negaret intellegere, victoriam
cuculo adiudicavit. Philomela ad hominem appellavit, quem ubi videt, agit
statim causam suam, canit diligenter, ut se illi approbet ad vindicandam
iniuriam ab asino acceptam.»*
*Fons: Iohannis Ludovici
Vivis Valentini Linguae Latinae exercitatio, Lugduni, apud Seb. Gryphium, a. 1542,
p. 24.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen