photographema: Francesca Agosta, Keystone |
«Open the boarder»: Qui
titulus in chartula inscriptus Comi in urbe Italica septentrionali mense proximo
legi poterat – scilicet ad stationem ferriviariam, iuxtam quam profugi
asylum in Germania petentes tentoria collocaverant. Hieme autem appropinquante
inde ab aliquibus diebus casulae fugitivis offeruntur. Cum magistratûs Helvetii
profugos a transitu per Helvetiam prohibere pergant, numerus patriâ carentium
in Plinii patriâ versantium crescit.
Moderatores
Confoederationis Helvetiae se nihil aliud facere ac Eblanensia* quae dicuntur
pacta servare dicunt. Quibus pactis constitutum est, ut profugis asylum
petendum esset, quibus in locis primum terra intraretur Europaea. Quid multa? Aliud
est pacta servare, aliud humanitatem hominisque dignitatem fovere.
*Eblanensis, -e cf. Eblana
seu Dublinum, anglice: Dublin
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen