Freitag, 26. Januar 2018

De Johanne Amos Comenio sive de quodam instrumento coquinario

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. Noli dubitare premere hic! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - 

Salvete omnes! Cari exspectatique huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Hodie denuo consilium est quaedam referrre vel potius paucula adumbrare de quodam loco Salodurensi, qui haud una de causa dignus est commemoratu.

Ad proximas quidem disputatiunculas habendas quosdam angulos publicos Salodurenses adii, hodie autem in loco domestico versor – nempe in diaetae nostrae culina. Ne me perperam intellegatis, sodales: Longissime absum, ut hanc culinam locum commemoratu dignum dicam! Nihilominus mihi persuasum est in culina qualibet res quasdam inveniri haud indignas, quae inspiciantur.




Spectate, vos amabo! Quid hoc est? Quomodo haec duo instrumenta coquinaria Latine dicuntur? Sunt tabellae vel potius laminae metallicae sescentis dentulis eximiis instructae. Haec lamina maior caseo terendo servit. Eccum caseum Italicum Parmensem, quem nunc quidem ope huius instrumenti terere vel radere possum. Haec autem lamina minor servit aromatibus terendis vel radendis. Eccam videatis, sultis, hanc nucem moschatam! Est aroma suaviter fragrans, quod quidem aroma ope huius lamellae dentatae facile potest radi. Ergo non mirum est, quod a verbo radendi nomen huius instrumenti derivatum est. Namque haec lamina Latine radula dicitur.

Vocem, quae est radula, hocce in libro, cuius index est «Orbis Sensualium Pictus», offendi. Quem enim librum a Johanne Amos Comenio fabre exaratum hisce diebus non semel tantum evolvere soleo. Comenius enim sane est auctor haud contemnendus. Floruit saeculo decimo septimo. Natus est in Moravia, sed propter calamitates belli triginta annorum coactus est patriam effugere et peregre vitam degere. Fuit Comenius theologus, imprimis autem fuit nomen magnum, ne dicam: gravissimum nomen in re publica paedagogica quae dicitur.

Conscripsit Comenius cum alios libros permultos tum maxime opera quaedam ad Linguam Latinam discendam spectantia, ad quod quidem genus «Orbis Sensualium Pictus» pertinet. Hoc libro didascalico Latinitatis nullus fuit felicior, nullus usitatior, nullus decursu saeculorum gentibus gratior. Comenius enim fuit rerum novator, quippe qui in hoc libro componendo usus sit ratione docendi tunc temporis novissima.

Ut res evadant clariores, exemplum affero. Evolvamus librum! Ecce capitulum, cuius index est «coquinaria»! A sinistra parte culina cum rebus coquinariis depingitur: Ecce! Depinguntur focus, ollae, cacabi, sartagines, pátinae, catíni et ita porro. Eccam hic videatis radulam nostram numero «15« notatam! Ad unamquamque rem numerus adscriptus est. A dexta res depictae verbis nominantur et explicantur – hic Latine, illic sermone vernaculo. De radula nostra scriptum est hoc: «[Coquus] elixa condit aromatibus, quae [...] radulâ terit.» Quibus ex dictis Comenium calamum simplicissimum puerisque accomodatum adhibere cognoscimus. Neque quicquam in pueris docendis est gratius perspicuitate orationis! Nonne?

Rogatur nunc, quomodo Comenius doctrinam suam fundaverit. Evolvamus praefationem! Hic – scilicet in praefatione – Comenius rationes suas docendi aperit et sane luculenter quidem. Excerpere velim, nisi piget, quasdam sententias easque quidem praecipuas:  

«Sensualia», ait Comenius, «recte praesententur sensibus, ne capi non possint.» Qua ex sententia sequitur illud, quod in linguis docendis quasi est fundamentum: scilicet ut verba cum rebus coniungantur! Namque, ut rectissime ait Comenius, «in intellectu nihil est, nisi prius fuerit in sensu.» Neque enim quicquam absurdius est quam ut vocabulum, quod est radula, memoriae mandemus, quin rem teneamus, quin perspiciamus, quid sit radula, quin nostris ipsorum oculis rem intueamur!

«Notum enim est», ait Comenius, «pueros (ab ipsâ propemodum infantiâ) picturis delectari oculosque his spectaculis libenter pascere.» Recito quoque, nisi piget, aliam sententiam, quam colore subduxi rubro: «Sensûs enim (aetatulae primae duces potissimi, quippe ubi mens ad abstractum rerum contemplationem nondum se elevat) obiecta sua semper quaerunt, absentibus illis hebescunt, taedioque sui huc illuc se vertant; praesentibus autem objectis suis hilarescunt.»

Quibus ex dictis patet rationes docendi a Comenio adhibitas etiam apud nos, qui Linguam Latinam et discimus et docemus, valere. Quidquid discitur et docetur, semper clarum, distinctum, manifestum sit! Claritas autem contingit, cum verba cum rebus coniunguntur – sive res nominatae discipulis in picturis ostenduntur, sive res ipsae oculis praesentantur – veluti haec radula! Bene.

Antequam huic disputatiunculae finem imponam, hocce adicere velim: «Orbis Sensualium Pictus» sane est «encyclopaediola», si Comenii verbo uti mihi licet. Hanc enim «encyclopaediolam» evolvere idem est ac orbem terrarum saeculi decimi septimi peragrare et vitam cotidianam cultumque civilem tunc temporis vigentem cognoscere. Comenius nos per omnia ducit, nobis omnia ostendit, nobis omnia nominat. Invisimus lanionem, fabrum scriniarium, fabrum murarium, lignarium, figulum, tonsorem; omnia de bestiis, de pecudibus, avibus comperimus, omnia de culinis, balneis, horologiis sescentisque aliis de rebus discimus. Ad summam: Comenius reapse mundum totum nobis dono dedit, dedit nobis dono nomen radulae sescentaque alia vocabula. Ante omnia autem ille eruditus Moravus nobis methodum praebuit tam prudentem quam utilem et frugiferam.


Bene. Haec hactenus. Doleo, sed nunc est tempus finis faciendi. Mox autem denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus. Bene valete!