Hoc photographema nobis exhibet spectatorum multitudinem
lineam lateralem et vexillum angulare urgentem. Imago a Mauritio (vulgo:
Maurice) Wassermann photographice – id est: lucis ope – depicta est anno 1951°,
cum turma pedilusoria Helvetica Francogallicam manum Genavae in urbe
hospitaliter excepit.
Spectatorum turba admodum condensata: Amant enim homines
eodem loco congeri ac constipari. Quo densior, eo potentior est spectatorum
turba. Quae lex ad quamlibet hominum multitudinem valet. Haec hactenus.
Plura de his rebus inveniuntur hoc in libro: Werner Bosshard, Beat Jung: De
spectatoribus turmae pedilusoriae Helveticae, Turici, anno 2008°, apud domum
editoriam «Limmat-Verlag» [vulgo: Die Zuschauer der Schweizer
Fussball-Nationalmannschaft. Zürich 2008, Limmat-Verlag].