Mittwoch, 13. April 2016

«Omnia Latine reddi possunt»


Quam sententiam Carolum Egger et Caelestem Eichenseer, summos ac laudatissimos Latinistas, saepius protulisse Victorius Pisaurensis, linguae Latinae consultissimus, modo me docuit, eam perlibenter quoque hic rescribo: «Omnia, id est res et cogitationes huiusce aetatis, Latine reddi possunt». Addere ausim haec: Exstant voces Latinae cum ad quaslibet nugas tum maxime ad eas res significandas, quae quid maioris momenti ad cultum hominum et instituta moresque et habuerunt et habent. Quae res sunt:
  1. LITTERAE
  2. BIBLIOTHECA 
  3. SCLOPUS*
  4. TYPOGRAPHIA
  5. MEDICAMEN ANTIBIOTICUM
  6. TEGUMENTUM PENIS et PILULA ANTICONCEPTIVA
  7. ORDINATRUM (vel computatrum) et SOPHOPHONIUM
  8. PEDIFOLLIS

Quippe index supra allatus perfacilis amplificatu. Quae res desunt? Quid opinamini, lectrices benevolae lectoresque spectati?

––––––––––––––––––––––––––––
*Georgius Christophorus ille Lichtenberg (1742-1799) tam res mathematicas ac physicas quam satyras callens nescioubi scripsit res maximi momenti perfici per tubos. Argumento esse primum genitalia, deinde calamum, postremo sclopum. Quod porro ad sclopum attinet, lectu dignum est commentarium «Boneri defensio sclopi» intitulatum, quod scriptum Nemo Nusquamianus in diario interretiale suo non ita pridem divulgavit.

Samstag, 9. April 2016

De lycopersico


Hoc in seminariolo crescunt varia solani lycopersici genera. Quae plantulae tenellae sunt natae dies tantummodo decem. Priapo adnuente ac propitio nonnihil fructuum aestate veniente erit nostro periucundum palato. E colore ac fructuum forma a viris doctis botanicis saeculo XVI planta nostra fuit cognominata: videlicet malum aureum vel «pomo-d’oro», ut dicunt Itali, vel pomum amoris fructo rubro. 

Freitag, 1. April 2016

De bombis pacificis sive de horticultura seditiosa


Manus cuiusdam hortulani seditiosi globulo seminali instructa

Hi dies auras vernas redolentes ad seminales quae dicuntur bombas dissipandas sunt maxime ideonei. Agedum! Accingamur! Magis florentes reddendi sunt viculi, oppida, metropoleis!

Neque ipse globulos seminibus refertos fabriceris necesse est, namque in omnium gentium rete talia tela pacifica sunt parabilia et quidem, quod minime iniucundum est, parvi pretii. Sunt tam varia genera, ut cuiusque studio elegantiaeque facile satisfaciant. Aliae enim bombae continent semina cyanorum, aliae malvarum, aliae calendularum et ita porro.

Tela pacifica Anglice «seedbombs» vocitata







Pro dii immortales! Nulla terrae particula est nimis exigua, quae in hortulum commutari non possit et quosdam progignat flosculos. Inveniuntur vel metropolitanis in urbibus quidam loculi publici, qui bituminibus concretisque vacent. Iam peragrat his diebus urbes Priapus, hortulanus ille versutus ac dolosi ingenii, deponens in quadriviis et angiportis, in areis et plateis, iuxta semaphora et locos stativos, prope stratas autocinetas et aeroportûs illos globulos genitales – scilicet clam furtimque. 


Via strata Helvetica florens (hoc photographema est captum ab A. Balzarini/Keystone)

Quae enim horticultura seditiosa – Hispanico-Anglice «Guerrilla Gardening» – dicitur, eam exercere – qua libet, ut libet – Priapus divus minime horret. Cuius quidem dei ars est nec spernenda nec parvi putanda, ut Valahfridus ille Strabo* in exordio carminis «De cultura hortorum» inscripti iure meritoque nos docet:

«Plurima tranquillae cum sint insignia vitae, 
non minimum est, si quis Paestanae** deditus arti 
noverit obscaeni curas tractare Priapi.»

Quisnam ergo nos, quippe qui nos addicamus Priapi arti, prohibuerit in publicis urbium nostrarum locis flores holeraque colere necnon manûs stercoribus inquinare nostras? Unusquisque e terra germinans flosculus est veluti nova in firmamento stella. 


-------------------------------------------------------- Adnotationes: 

*Valahfridus Strabo floruit saeculo IX. Fuit hortulanus, poeta, abbas coenobii Reichenaviae (sive Augiae divitis), quod monasterium in lacûs Brigantini insulâ surgens ab urbe Germanciâ Constantiâ non longe distat. Valahfridi carmen cum titulo «de cultura hortorum» est opusculum lepidum, id est carmen didascalicum (instar Vergilii Georgicon librorum) exaratum videlicet ab hortulano eodemque poetâ amore hortuli plantarumque pleno.
 
**Ars Paestana: Temporibus quidem antiquis Paestum oppidum ob rosas maxima cum diligentia cultas erat celeberrimum. Cf. Verg. Georg. 4, 119! Paestum autem hodiernum utrum adhuc excellat rosariis necne, nescio.