Mittwoch, 20. Dezember 2017

De ibice vel de capro montano


Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. Noli dubitare premere hic! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

Salvete omnes! Cari exspectatîque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Hodie denuo consilium’st quaedam referrre vel potius paucula adumbrare de quodam loco Salodurensi, qui sub quibusdam aspectibus dignus’st commemoratu.


Versor hodie in museo Salodurensi Historiae Naturali dicato. Iuxta me conspicitur ibex vel caper montanus. Neque vero est ibex vivus, sed est animal a rerum peritis scite praeparatum et effertum. Animos vestros, sodales, vos amabo, ad cornua advertite! Ibex habet cornua sane ingentia. Nonne? Spectate quaeso! Caput ibicis cornibus tam vastis quam magnificis oneratum pariterque ornatum’st.

Apud nos – scilicet in monte Iura – ibices non inveniuntur nisi rariores. Namque ibices tenent summas Alpes, tenent loca aspera et montuosa, tenent loca sane inaccessibilia. Caper montanus est animal scansivum quod dicitur. Scandere enim valet saxa praerupta et quidem perniciter. Est quoque animal «pernicitatis mirandae». Huius rei iam Plinius in octavo libro Naturalis Historiae (VIII 214) mentionem fecit. Ait Plinius de ibice: «Caprae [...] in plurimas similitudines transfigurantur. Sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis.» Bene cornua sane depingit Plinius. Spectate! Similia reapse sunt cornua ibicis vaginis gladiorum. – Bene. – Quid aliud scitu dignum dicere possim?

Ne longus sim, nihil adicere velim nisi hocce: Saeculo duodevicesimo ibices ad internecionem omnino redacti sunt – unâ solâ regione in Alpibus Italicis exceptâ. Ibi – nempe in ea regione Alpina, quae Augustam Taurinorum incolentibus  est a septentrionibus –  ibices in fide regis Italiae – vel potius regis Sardiniae et Pedemontii erant. Regi erat commissa tutela caprorum montanorum.
Ergo saeculo vicesimo incipiente summus magistratus Confoederationis Helveticae regem – scilicet Victorium Emanuelem eius nominis tertium –  adiit rogans, ut nobis Helvetiis aliquot ibices venderet. Cum rex Italorum rogatum Helvetiorum denegavisset, summus magistratus Confoederationis Helveticae fures versutos emisit, qui ibices Italicos raperent. Et ita factum’st. Nostri praedatores ferarum clam nonnullos ibices ex Italia furati sunt, ut in quodam vivario Helvetico alerentur. Quae animalia, postquam eorum numerus auctus est, in libertatem emissa sunt. Ab iis animalibus ex Italia raptis capri montani Helvetici, qui nunc sunt, originem trahunt. Aliis verbis: Etiam ibici nostro Saludurensi maiores Italici sunt. Quae quidem res mihi sane placet. – Bene. Haec hactenus.


Doleo, sed nunc est tempus finis faciendi. Mox autem denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus. Vobis omnibus optima quaeque in proximos dies festos atque adeo in annum novum exopto. Tantum’st. Bene valete!