Mittwoch, 20. Dezember 2017

De ibice vel de capro montano


Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. Noli dubitare premere hic! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

Salvete omnes! Cari exspectatîque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Hodie denuo consilium’st quaedam referrre vel potius paucula adumbrare de quodam loco Salodurensi, qui sub quibusdam aspectibus dignus’st commemoratu.


Versor hodie in museo Salodurensi Historiae Naturali dicato. Iuxta me conspicitur ibex vel caper montanus. Neque vero est ibex vivus, sed est animal a rerum peritis scite praeparatum et effertum. Animos vestros, sodales, vos amabo, ad cornua advertite! Ibex habet cornua sane ingentia. Nonne? Spectate quaeso! Caput ibicis cornibus tam vastis quam magnificis oneratum pariterque ornatum’st.

Apud nos – scilicet in monte Iura – ibices non inveniuntur nisi rariores. Namque ibices tenent summas Alpes, tenent loca aspera et montuosa, tenent loca sane inaccessibilia. Caper montanus est animal scansivum quod dicitur. Scandere enim valet saxa praerupta et quidem perniciter. Est quoque animal «pernicitatis mirandae». Huius rei iam Plinius in octavo libro Naturalis Historiae (VIII 214) mentionem fecit. Ait Plinius de ibice: «Caprae [...] in plurimas similitudines transfigurantur. Sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis.» Bene cornua sane depingit Plinius. Spectate! Similia reapse sunt cornua ibicis vaginis gladiorum. – Bene. – Quid aliud scitu dignum dicere possim?

Ne longus sim, nihil adicere velim nisi hocce: Saeculo duodevicesimo ibices ad internecionem omnino redacti sunt – unâ solâ regione in Alpibus Italicis exceptâ. Ibi – nempe in ea regione Alpina, quae Augustam Taurinorum incolentibus  est a septentrionibus –  ibices in fide regis Italiae – vel potius regis Sardiniae et Pedemontii erant. Regi erat commissa tutela caprorum montanorum.
Ergo saeculo vicesimo incipiente summus magistratus Confoederationis Helveticae regem – scilicet Victorium Emanuelem eius nominis tertium –  adiit rogans, ut nobis Helvetiis aliquot ibices venderet. Cum rex Italorum rogatum Helvetiorum denegavisset, summus magistratus Confoederationis Helveticae fures versutos emisit, qui ibices Italicos raperent. Et ita factum’st. Nostri praedatores ferarum clam nonnullos ibices ex Italia furati sunt, ut in quodam vivario Helvetico alerentur. Quae animalia, postquam eorum numerus auctus est, in libertatem emissa sunt. Ab iis animalibus ex Italia raptis capri montani Helvetici, qui nunc sunt, originem trahunt. Aliis verbis: Etiam ibici nostro Saludurensi maiores Italici sunt. Quae quidem res mihi sane placet. – Bene. Haec hactenus.


Doleo, sed nunc est tempus finis faciendi. Mox autem denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus. Vobis omnibus optima quaeque in proximos dies festos atque adeo in annum novum exopto. Tantum’st. Bene valete!

Samstag, 25. November 2017

Soliloquium Salodurense octavum: De solariis deque quodam loco Plautino

Eccum murum ad meridem spectans sacelli Divo Petro dicati,
cui muro solarium affixum est. 

Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

Salvete omnes! Vos saluto ad hunc sermonem. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Hodie denuo consilium est quaedam referrre vel potius paucula adumbrare de quodam loco Salodurensi, qui sub quibusdam aspectibus dignus’st commemoratu.

Versor hodie in oppiduli sinu, versor ad sacellum Divo Petro dicatum et gelu laboro acuto. His enim diebus frigora iam sane mordent.

Post me conspicitur murus sacelli ad meridiem spectans, cui muro solarium affixum est. Solarium apud Latinos est idem quod horologium solare, id est instrumentum, quod ope indicis ferrei horas indicat. Nonne? Perfacile cerni potest solarii index, de quo umbra in tabulam horariam cadit. Numerorum autem notae horas indicantes decursu temporis vel saeculorum prope iam evanuerunt.

Ergo qua de re hodie agere velim? Anno tempore ad finem fere vergente haud importunum mihi esse videtur agere de tempore et de horis. Dicite mihi quaeso, sodales: Quid est tempus? Quis horas repperit? Quis est horarum inventor? Sunt sane quaestiones alicuius momenti, nonne? Ait Plato, philosophus ille Graecus, tempus esse aeternitatis quandam imaginem motam vel potius mobilem imaginem aeternitatis esse tempus. Quae quidem definitio Platonis mihi quidem haud parum arridet.

Sed transeamus nunc a rebus caelestibus et immortalibus necon Platonicis ad res terrestres. Transeamus ad Plautum, transeamus ad patrem illum comoediae Latinae! Plautus in quadam fabula scaenica parasitum de tempore deque horis meditantem nobis exhibet. Locus vel potius fragmentum memoriae proditum est ab Aulo Gellio in libris quibusdam, qui «Noctes Atticae» inscribuntur. Inveniuntur versus in tertio libro «Noctium Atticarum». In scaenam ergo prodit quidam parasitus summopere stomachans, quod unusquisque dies in horas singulas dividitur. Orat parasitus, ut dei hominem illum perdant, qui primus horas repperit quique adeo – i.e. praeterea - primus solarium hic statuit. Sed audiamus Plautum, recito versus, quantum possum:

Ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
quique adeo primus statuit hic solarium,
qui mihi comminuit misero articulatim diem.

Maledicit ergo parasitus noster inventori horarum, maledicit illi novatori temporum, quippe qui nobis hominibus diem comminuerit articulatim. Adverbium quod est articulatim ponitur pro membratim, ni fallor. Et «diem articulatim comminuere» idem est ac diem in exiguas partes dividere.

Sane rem acu tetigit parasitus noster. Nonne? Tempus est aliquid immensum, aliquid infinitum, tempus neque terminum habet neque finem. Totum ergo percipere tempus nobis hominibus minime licet. Namque ut est captus hominum, sic nihil temporis percipimus nisi quaedam excerptula exigua, nonne?

Sed pergamus! Recito, nisi vos piget, iterum inde ab initio et versus subsequentes adicio. Ait parasitus:

Ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
quique adeo primus statuit hic solarium,
qui mihi comminuit misero articulatim diem.
Nam me puero venter erat solarium
Multo omnium istorum optimum et verissimum:
ubivis monebat esse, nisi cum nihil erat.
Nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet.
Itaque adeo oppletum est oppidum solariis.

Sunt profecto versus Plautinissimi, ut ait Gellius. Sunt senarii, qui Plauti ingenium resipiunt. Redolent hi senarii facetiam Plautinam, nonne?

Rogatur nunc, quid sibi velint haec dicta de solario. Ait parasitus, cum puer esset, sibi ventrem fuisse solarium optimum et versissimum. Nam sibi puero licuisse per totum diem comedere – scilicet cum quid escae suppeteret. Nunc autem oppido solariis oppleto homines non commedere, nisi horis certis – scilicet horis comedendo destinatis, quas horas horologia indicent. Aliis verbis: Ait parasitus Plautinus horologia esse quasi vitae nostrae dominos et nos homines esse servos horologiorum. Denuo parasitus rem acu sane tetigit mea quidem sententia. Etiam nos homines, qui nunc sumus, adhuc vitam degimus in aetate horologiorum – praecipue nos Helvetii horologiis subiecti et obnoxii sumus. Dixerit aliquis iure meritoque nos Helvetios esse populum horologiorum.


En horologium meum, sodales! Eccum dominum meum, quem quidem in articulo manûs meae laevae gero! Est dominus severus. Hic autem dominus multo severior esse mihi videtur quam solarium parasiti nostri. Nam quotienscumque caelum nubibus obtectum est, solarii ope horam certam dicere non possumus. At contra horologia, quae nunc sunt, horas semper ubique indicant. Et hic dominus nunc imperat, ut huic sermoni finem imponam. Me paenitet, sed nunc quidem est tempus finis faciendi. Mox autem denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus. Tantum est. Bene valete!

Donnerstag, 26. Oktober 2017

Soliloquium Salodurense septimum: De monte Iura deque Caesare

Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur.  NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!



E quodam colle prope Salodurum sito prospectus Alpium exhibetur bellissimus.


Salvete omnes! Vos saluto ad hoc soliloquium. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Sum fautor Latinitatis Vivae, quam quidem reapse insaniam sane amabilem esse puto. Hodie denuo consilium’st quaedam referre vel potius paucula adumbrare de quodam angulo Salodurensi, qui sub quibusdam aspectibus commemoratu dignus’st.

Versor hodie in quodam colle prope Salodurum sito. Hunc locum maximi aestimo. Ingenue confitero: Hic locus bucolicus est mihi quidem reapse dilectus et carus. Nam hinc, cum ad meridiem occulos nostros dirigimus, Alpes conspicere nobis licet – ex longinquo scilicet. Procul enim cacumina Alpina nivibus perennibus et glaciebus obducta cerni possunt.

Et Alpibus superatis iam spes Italiae animum meum oblectat. Italia autem quid est dulcius, quid est suavius Italia? Ergo non mirum’st, quod hic locus pertinet ad locos mihi sane gratissimos. Hic stans cogitatione mihi depingo Romam, Neapolim necnon spiritum illum, quem redolet Sicilia!

Ideo quoque mihi optatissimus est hic locus, quia hinc mons Iura cerni potest. Dirigamus aciem oculorum nostrorum ad septentriones! Quam ob rem sophophonium nunc pedetemptim converto. Eccum, sodales, eccum montem Iuram hisce diebus vestibus autumnalibus indutum! Quidni nunc quaedam de illo monte proferam? Pertinet mons Iura Genavâ Salodurum, quod oppidulum sub monte Iura situm’st. Constat mons Iura ex nonnullis iugis, ut ita dicam, ex nonnullis catenis montanis, quae dividunt Helvetios a Francogallis.

Eccum montem Iuram, quod iugum Genavâ Salodurum pertinet!

Iurae montis mentionem iam fecit C. Iulius Caesar in commentariis suis, quorum index est «De bello Gallico». Agit Caesar primis in capitulis de rebus geographicis. Nisi vos piget, sodales, praelego nunc quendam locum ex capitulo altero primi libri depromptum. Ait Caesar de Helvetiis: «Undique loci naturâ Helvetii continentur: unâ ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit, alterâ ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertiâ lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.»

Quomodo haec dicta intellegenda et enarranda sunt? Ait Caesar montem Iuram altissimum esse. Estne hocce verum? Iura est mons inter mille et mille sescenta metrorum altus. Estne autem Iura, ut ait Caesar, mons altissimus? Altissima sunt cacumina Alpina! Hac de re quis dubitaverit? Haud enim pauca cacumina Alpina altitudinem quattuor milium metrorum excedunt. Meâ quidem sententiâ Caesar errori cuidam succubuit dicens montem Iuram altissimum esse. Utcumque autem ea res sese habeat, transeamus ad graviora!

Est enim alia res, quae animum meum haud parum irritet. Ait Caesar Helvetios undique loci naturâ contineri. Et hoc quidem recte dixit. Nihilominus Caesarem in Helvetiis describendis aliquid effûgit – videlicet res gravissima: Caesar enim in agro Helvetico depingendo mentionem non fecit Alpium! Est res incredibile dictu! Imperator ille maximus et unicus, qui habebat Galliam, qui habebat ultimam Britanniam, Helvetiam meam describens Alpes praeteriit, Alpes neglexit, Alpes omnino contempsit! O di immortales! Quis hoc potest credere, quis potest pati? Oblitus est Caesar in agro Helvetico depingendo Alpium! Hanc rem ego quidem aegre fero et ingenue confiteor: Stomachor ego quidem scriptis Caesaris!

Hisce ex rebus sequitur, sodales, ut Caesari et eius scriptis non nimis fidei habeamus! Caesar fuit vir in re publica versans, fuit vir politicus qui dicitur. Et vobis, sodales, summopere suadeo, ne nimis fidei talibus viris tribuatis! – Bene! – Haec hactenus, licet restent multa dicenda.


Est enim tempus finis faciendi. Mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus. Tantum’st. In proximum!  Bene valete et bene curate cuticulas vestras, sodales!

Samstag, 14. Oktober 2017

Soliloquium Salodurense sextum: De duabus amphoris Hispanicis

Visne Videre pelliculam soliloquii? NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere soliloquium exscriptum? Maneas hac in pagella!


En: Museum Archaeologicum Salodurense

Salvete omnes! Vos saluto ad hoc soliloquium. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Sum fautor Latinitatis Vivae, quam quidem reapse insaniam sane amabilem esse puto. Hodie denuo consilium’st quaedam referre vel potius paucula adumbrare de quodam angulo Salodurensi, qui sub quibusdam aspectibus commemoratu dignus est.
 
Oleum Hispanicum

Versor hodie in museo archaeologico Salodurensi. Et mecum attuli hanc lagoenam. Hâc lagoenâ continetur oleum Hispanicum, oleum Hispanicum videlicet optimae notae, quod quidem oleum in pantopolio quodam Salodurensi emi. 

Animum advertite ad titulum! Ecce pittacium! Ut est mos apud nos Helvetios, pittacium exaratum’st tribus linguis – nempe Theodisce, Francogallice, necnon Italice. Ego quidem valde doleo, quod titulus Raetoromanice conscriptus non est. Nam etiam sermo Raetoromanicus pertinet ad linguas Helveticas nationales quae dicuntur. Sed nunc iam a proposito meo aberrare incipio. Nolim enim hodie agere de linguis nationalibus nostris. Reveniamus ergo ad hoc oleum.


A sinistra: amphora oleo condendo serviens; a dextra: amphora garo condendo destinata

Forsan requiritis, sodales, curnam hanc lagoenam in muesum attulerim. Ad hanc quaestionem nunc respondebo. Spectate nunc hoc vas, sodales! Quid hoc est? Haec est amphora! Nonne? Est enim vas fictile duabus ansis instructum.  Haec est ansa! Ansa est manubrium, quo vas manu teneri potest. Haec amphora in Hispania fabricata’st saeculo primo post Christum natum. Reperta’st autem haec ampora ab archaeologis non procul a Saloduro, scilicet ad Bellas Aquas, ubi fuit aetate Romanorum villa rustica.

Servievabt haec amphora oleo olivae condendo.  Inde patet iam abhinc duo milia annorum nos Salodurenses oleo Hispanico in culinis nostris usos esse. Oleum, ut scitis, in culina Romanorum maximi momenti erat – ad coquendum, ad carnes assandas. Serviebat quoque, ni fallor, oleum Hispanicum lucernis Salodurensibus nutriendis. Aliis verbis: ope olei Hispanici facta’st lux in tenebris Salodurensibus, potissimum his diebus Octobribus, cum noctes in dies longiores fiunt.  

Spectate amphorae magnitudinem! Septuaginta litras capit. Quid hoc sibi vult, sodales? Haec amphora olei plena maximi ponderis erat – pondo enim pendebat ad centum chiliogrammata. Quam ob rem ad hanc amphoram transportandam duobus hominibus opus erat. Bene! Haec hactenus!

Transeamus nunc ad aliud vas! Etiam amphora, quam hic videtis, Saloduri ab archaeologis reperta’st. Etiam hoc vas figulus quidam Hispanus saeculo primo post Christum natum effecit. Serviebat hoc vas garo condendo. Garum est, ut constat, liquamen ex intestinis piscium factum. Nonne? Erat garum aetate Romanorum condimentum usitatissimum, erat garum condimentum Romanis gratissimum! Nonne?

Innotuerant officinae Hispanicae garo conficiendo destinatae, ut ita dicam ­­– nempe fabricae illae in Hispania meridionali – verbi gratia fabricae illae, quae sitae fuerunt in oppido quodam, cuius nomen est Baelo Claudia, ni fallor. Velim me emendetis, sodales Hispani, si forte fortuna has meas nugas spectatis (vel legitis)!

Quid nunc? Quid porro? Quid aliud adicere possum? Est res, quam praeterire nolo.  Tales amphorae non usurpabantur nisi semel. Quid hoc sibi vult? His vasibus, ut iam antea dixi, sive oleum sive garum ex Hispanis ad Salodurenses transportabatur. Oleo autem vel garo consumpto  – vasa vacua abiciebantur, vasa vacua delebantur. Aliis verbis: Amp-h-orae erant apud Romanos id, quod apud nos sunt conservatoriae quae dicuntur pyxides quas abicere solemus. Bene!

Reveniamus nunc iterum ad hanc lagoenam, quae pertinet ad aetatem, quae nunc est. Non possum facere, quin confitear me huius olei Hispanici magnum amatorem esse. Expertus enim dico acetaria Salodurensia sane sapidissima fieri hocce oleo Hispanico. Praeterea summopere gaudeo me non solum familiaritate et amicitiâ cum haud paucis Hispanis esse coniunctum, sed etiam hocce oleo olivae. Quam ob rem profecto gaudio maximo afficior. Bene, sodales!


Haec hactenus. Est enim tempus finis faciendi. Procul dubio mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus. Tantum’st. In proximum, sodales!  Bene valete!

Mittwoch, 27. September 2017

Soliloquium Salodurense quintum: De Saloduro deque quodam ponte, qui Arolam transit




Olim Salodurenses fuerunt vere Romani Latine loquentes vel potius salodurissantes. De his aliisque rebus Beatus hocce in soliloquio confabulatur. Soliloquium imaginibus motis in tutubulo exhibetur. Visne Videre soliloquium? Noli dubitare premere hic!

Dienstag, 29. August 2017

De quodam CAELO



Hoc in soliloquio Beatus secum de quodam CAELO confabulatur.  Visne audire soliloquium? Noli dubitare premere HIC!


Personae: Beatus, Alter ego.

Beatus: Salvus sis, Beate! Ut vales?

Alter ego: Bene me habeo. Et tu? Quid novi apud te?

Beatus: Profecto multum novi habeo, quod tibi referam. Agitur re vera de rebus scitu dignis. Convenerunt enim nuperrime Matritum in caput Hispanorum homines centum sexaginta ad conventum illum, cuius index est CAELUM. Itero: Centum sexaginta homines ad Latinitatem vivam quae dicitur colendam congregati sunt. Cuius conventus particeps esse et mihi licuit. Fuit congressus, qui omnes meas exspectationes excessit.

Alter ego: Ergo, nisi te piget, eloquere, mi Beate, quid Matriti evenerit.

Beatus: Pergratanter tibi morem geram. Ante omnia in capite Hispanorum animadverti nos Helvetios rusticos, agrestes necnon rudes sane esse. Vera dico. Licet nos Helvetii in caseis fabricandis periti simus, licet nos Helvetii in socolatis conficiendis maximum gradum sapientiae consecuti simus, licet nos Helvetii horologia fabricanda haud parum calleamus, at vero ad Latinitatem Vivam quod attinet, nos Alpicolae non immerito barbari nuncupamur. Hoc ingenue mihi fatendum est.

Alter ego: Oh Beate, nihil novi refers. Obiter vaccas scite mulgere et res lactarias maxima cum diligentia colere iam multum esse mihi videtur. Noli quaeso oblivisci, mi Beate, lac maximae parti Helvetiorum potum esse familiarissimum. Sed pergas, nisi te piget, narrare de rebus Matritensibus!

Beatus: Perlibenter tibi obsequor! Matriti ergo didici res maximi momenti, didici enim de rebus Latinis Latine doceri posse, immo vero didici de rebus Latinis Latine doceri necesse esse.

Alter ego: Bene narras, care Beate!

Beatus: Quod spectat ad methodos et rationes linguae Latinae docendae non paucos stimulos et eos utilissimos quidem ex Hispania in Helvetiam mecum reportavi. Namque in CAELO docentes non solum quaedam argumenta tractaverunt, sed iterum iterumque de viis deque methodis linguae Latinae docendae disseruerunt. Qua ex re mihi quidem maximi fructus effloruerunt.
Tibi exemplum afferam: In CAELO adhibita est directa quae dicitur methodus. Quid hoc sibi velit, forsan nunc requiris. Tibi explico: In cursu illo vocabula semper cum rebus coniuncta fuerunt. Matriti et permultas novas res et permulta nova vocabula didici. Cum nos Helvetii frigoribus assueti simus perpetuis, vox quae est «calor» mihi omnino ignota erat. Quo pacto ergo Matriti effecerunt magistri mei, ut hoc vocabulum numquam e memoria excideret mea? Audi quaeso! Magistri mei noctu in deversorio cubiculum meum tantopere calefecerunt, ut totus aestuaverim, ut totus sudore perfusus in lectulo iacuerim. Quemadmodum reapse brevissimo tempore notionem vocabuli, quod est calor, didici, ne dicam: inculcavi notionem caloris animo necnon et corpori.

Alter ego: Oh quam miram rem! Quam methodum linguae Latinae docendae efficacem!  Sed dic, Beate, nisi te piget, qui fuerint magistri illi praecipui, qui Matriti tibi tantas scholas tradiderunt?

Beatus: Docuit me Georgius ille Tárrega, Hispanus Valentinus, vindex salsissimus Latinitatis Vivae. Georgius cum de aliis rebus tum de rebus Sallustianis me sapientiorem reddidit. Ad Georgium quadrat sententia illa Sallustiana quae est: «plurimum facere et minimum ipse de se loqui.»

Docuit me Robertus ille Carfagni, Italus Montellensis, vir tam doctissimus quam modestus. Robertus tibi, Beate care, iam notus est, quippe qui nobis per rete scholas tradere soleat. Matriti Robertus peritissime egit de rebus gravibus, egit enim Robertus de Lucretio deque morte, quam ad homines nihil attinere Lucretius contendit.

Docuit me Iustus ille Slocan Bailey, Americanus Michiganus et Latinitatis gloria. Bellissime enodavit, enucleavit, enarravit Iustus quandam fabulam Ovidinanam, in qua taurus quidam candidus per umbrosas valles Idae montis deambulavit. Sed satis superque de Matriti docentibus! Longius vero sane est omnes res singillatim percurrere. Ut omnia paucis absolvam: Nimis cito reapse transiit tempus in CAELO Matritensi. Nihil nisi hocce adicere velim: Inter pocula et dum prandium sumimus et cenamus, inter participantes volabant verba Latina et ea quidem alacria. Quam ob rem minime mirum est, quod Matriti amicitias iucundissimas conserere mihi contigit. Tandem aliquando mihi licuit coram convenire Alexandrum Veronensem, cuius fama iam dudum Alpes transvolat. Volup mihi fuit sermocinari cum Gulielmo, qui vitam degit in insulis fortunatis, cum Henrico Mediolanensi, cum Ansgario Legionensi, cum Avito, cum Laurentio Fraga, cum Panthera Mexicano, cum David, Ludovico, Carolo, Iosepho, sodalibus Valentinis Collegii Latinitatis permultisque aliis hominibus. Multi homines convenerunt Matritum, multum affinitatis animorum mihi dono datum est. – – Sed nunc veniam a te peto, Beate, quod huic diverbio finem imponam oportet. Avocat me a colloquio nostro quoddam pensum domesticum in crastinum diem faciendum. Vocabulum enim Latinum quod est temetum memoriae mandare mihi necesse est – scilicet adhibenda illa methodo directa. Vale!

Ecce nexum ad CAELUM ducens!


Mittwoch, 19. Juli 2017

Soliloquium tertium: De Aulularia Plautina

Hoc in soliloquio Beatus de Aulularia confabulatur. Agat de Euclione, qui in comoedia Plautina est persona primarum partium, agat de comoediae titulo necnon de locutione quae est «genium defraudare». Praeterea attingitur quaestio, utrum Euclio fuerit homo capitalista necne. VISNE AUDIRE SOLILOQUIUM? NOLI DUBITARE PREMERE HIC!


Personae: Beatus, Alter ego.

Beatus: Salve, Beate! Valesne? Valuistine?

Alter ego: Valeo et valui rectius. Quid tu?

Beatus: Nihil est, quod conquerar. Sed dic mihi, qua de re hodie agamus?

Alter ego: Nonne proximo soliloquio quaedam de Aulularia Plautina te prolaturum mihi dixisti?

Beatus: Hoc argumentum et mihi quidem perplacet.

Alter ego: Incipiamus ergo a titulo comodiae, quae inscribitur «Aulularia». Dic mihi sis, quid sibi velit titulus ille!

Beatus: Audi, iam tibi explicabo. Verbum quod est aula, apud Plautum idem valet ac olla. Eâdem enim ratione Romani dicebant «plaustrum» pro verbo, quod est «plostrum», eâdemque ratione Romani  dicere solebant «caudex» pro verbo, quod est «côdex». Non enim semel syllaba diphthonga au immutari amat in vocalem o longam.
Sed reveniamus ad ollam sive aulam nostram. Aula est vas ad coquendum. Aulam autem parvulam Latini appellabant aululam, quae vox est nomen diminutum. Ex aulula, ni fallor, derivatus est titulus comoediae nostrae. Namque in fabula nostra  agitur de quadam aulula – nempe de aulula auri plena, agitur de aulula, in qua thesaurus continetur.

Alter ego: Nunc titulo explanato dic mihi quaeso, Beate, quod sit comoediae argumentum!

Beatus: De argumento quid dicam? Totum fabulae argumentum nunc quidem explicare excedit vires meas. Est enim fabula intricata, sed paucula proferre possum de illa persona, quae in comoedia primas partes agit. Fabulam nostram Athenis doceri poeta fingit. Ibi homo nomine Euclio vitam degit. Cui viro est aulula illa auri plena. Quem thesaurum Euclio in aedibus suis abstrudit. Pluries in diem invisit thesaurum, aurum spectans oculos suos pascit. Dixeris Euclionem aurum deamare, dixeris Euclionem amore auri deperire. Aulula auri plena est tamquam res magica, quae Euclionis animum attrahit, devincit, occupat. At vero Euclio ille licet divitissimus sit, vitam hominis pauperis agit. Simulat Euclio se in egestate versari, simulat inopiâ omnium rerum se laborare, se vitam ínopem sustentare. Euclio igitur est homo pecuniosus, sed non est capitalista, ut mihi quidem videtur. Capitalista enim pro virili parte copiam auri augeri vult. Inhiat enim homo capitalista divitias suas augendas. At contra Euclionis thesaurus est sine fructu, est thesaurus inutilis. Qua de re procul dubio restant multa dicenda, sed in hac confabulatione res non tractamus nisi perfunctorie.  
Pergamus ergo! Euclio noster depingitur avarus, qui anxietatibus curisque perpetuis torquetur. Semper metuit, ne aulula sua pretiosa subripiatur. Plautus, ut iam dixi, Euclionem exhibet avarum, id est hominem sordidissimum. Est Euclio homo, qui genium suum defraudat. Qua enim locutione Plautus Euclionis naturam describit.

Alter ego: Mihi ignoscas te interrumpenti, mi Beate. Locutio, quae est «genium suum defraudare», quid sibi vult?

Beatus: Genius, ut forsan tibi notum est, est deus, in cuius tutela quisque natus est. Genius inde ab ortu usque ad ultimum vitae diem nos comitatur. Genius est tutor noster. A Latinis genius quoque usurpatur pro vi iucunde vivendi, pro vitae ipsius voluptate et iucunditate. Ergo Euclio noster si genium suum defraudat, sibi ipsi appetitum vitae negat, negat sibi ipsi omnia, quae ad bene vivendum pertinent, negat sibi ipsi cibos sapidos, negat sibi ipsi potûs iucundos. Ad summam: Negat sibi ipsi fructum auri sui. Mente fingas, mi Beate, terrae nostrae faciem, qualis esset, si omnes capitalistae totius orbis terrarum – perinde atque Euclio noster – nummulos aureos suos defoderent!

Alter ego: Quod quidem dicis, Beate, profecto non mihi displicet. Sed perge porro cogitata proloqui!

Beatus: Utique optime Plautus Euclionis mores expressit et non sine vi comica, ut puto. Sine quaeso reveniam iterum ad titulum comoediae nostrae! Cum enim in Aulularia Plautina re vera omnia in Euclione vertantur, haud abs re fuisset fabulae nostrae aliud nomen dare. Quadravisset quoque titulus alius – scilicet Avarus. Quem quidem indicem nonnullis saeculis post poeta quidam Gallus idemque Plauti aemulator – scilicet Molierius – suae fabulae indidit. – Nunc autem, ut mihi videtur, iam satis superque de rebus Plautinis confabulati sumus. Finem confabulationi nostrae imponamus! Tantum est. Vale, mi Beate!

Alter ego: Vale et tu, Beate care, et cura, ut genio tuo indulgeas!



Dienstag, 4. Juli 2017

Soliloquium Salodurense secundum: Coquiturne in litteris Latinis?

Nundinis Saludurensibus exhibentur
quaedam quasilla ruborum Idaeorum plena

VISNE AUDIRE SOLILOQUIUM? NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Obiter animum advertas ad locutionem minime contemnendam, quae est «cramum battutum» (Anglice: whipped cream)!


Personae: Beatus, Alter ego.

Alter ego: Salvus atque semper fortunatus sis, Beate!

Beatus: Di te ament!

Alter Ego: Quid novi apud te, Beate?

Beatus: Nihil novi, nisi quod totum me fingo et accomodo ad tuum arbitrium et nutum, care Beate. Noli quaeso oblivisci! Ego quidem nemo alius atque Beatus duplicatus sum. Sum ego tu, tu egomet. Idem nomen nobis est, idem corpus, idem animus, idem semicalvitium.

Alter Ego: Recte mones! Sed dic mihi, qua de re hodie agamus? Quidni de nundinis Salodurensibus confabulemur linguae Latinae exercendae causa?

Alter Ego: Nundinarum vocabulum mihi sane ignotum est. Quid hoc sibi vult?

Beatus: Audi! Iam tibi explicabo. Nundinae sunt mercatus sive feriae rusticorum, quibus multi homines ex agris in oppidulum nostrum conveniunt mercandi aut vendendi causa. Prostant omnia genera holerum, prostant omnia genera florum fructuumque. Ego quidem hodie mane mihi poma terrestria, cucumeres, lactucam, nonnihil lycopersicorum necnon quasillum ruborum Idaeorum plenum emi. Bacis illis nunc temporis re vera nihil dulcius. Cramo battuto nunc nobis opus erit et iam palatum nostrum iucunditate perfundetur. Neque enim cramum battutum quidquam aliud est atque flos lactis.

Alter Ego: Oh delicatule!  At vero quam sapienter agis, mi Beate! Sed dic mihi, sis: Coquiturne etiam in litteris Latinis? Nam poetae, qui homines manducantes et bibentes omittere solent, nimis aridi mihi videntur.

Beatus: Sine cura sis, Beate! In litteris Latinis cibi parantur, sedulo sane coquitur necnon exhibentur aliquot coqui. Velim legas Aululariam Plautinam. Quadam in scaena illius comoediae coquos colloquentes inducit poeta noster. Accedit, quod illi coqui Plautini non solum obsonia coquunt sucosa, sed etiam verba faciunt succulenta. Non semel autem archimagiri Plautini turpiculos effundunt iocos, qui tenerrimas aures tuas dedeceant.

Alter Ego: Quid dicis? Nihil profecto est, quod aures meas dedeceat. Immo vero narres velim, quas res illa in fabella tractaverit Plautus noster!

Beatus: Quibus de rebus te perlibenter alias docebo, nunc quidem horologio moneor, ut diverbio nostro finem imponam. Mihi abeundum est. Vale, mi Beate!


Alter Ego: Quo abis? Redi rursum! Quid me fiet sine te, Beate! O me miserum! Iam Beatus sum dimidiatus.