Discipuli Helvetii, dum
magistri ingressum exspectant, garriunt, lasciviunt, confabulantur,
sophophoniis suis incumbunt pelliculas novas sibi invicem ostendentes. Quas res
quis discipulis vitio vertat? Longe aliter, ut videtur, res se habebant saeculo
XVI. Tum temporis magistri sedulo id agebant, ut discipuli nullum temporis
momentum perderent aut nihil agendo aut ineptiis faciendis. Apud Maturinum
Corderium (1479-1564), linguae Latinae magistrum Francogallum, legimus hocce:
«Ne
pueri nihil agendo discant male agere, praesertim otioso sermone pravisque aut
ineptis colloquiis sese invicem corrumpentes, omnibus modis incitandi sunt, ut
in schola, dum praeceptoris ingressum exspectant, assuescant interea bini
ternive id, quod ab eo praescriptum fuerit, simul repetere. Plurimum proderit haec
illis iucunda exercitatio; eosque interim ab otio et lascivia multisque aliis
rebus malis, quibus offenditur Deus, avertere poterit. Sed quia sine puerili
colloquio eiusmodi repetitiones tractari non solent, pueri autem ipsi, nisi
instituti fuerint, nihil aliud quam barbarie loquuntur, idcirco ut Latine inter
se loqui paulatim discant, hac de re hic aliquot breves colloquendi formulas
proposuimus.»
Ergo tum temporis non erat
discipulis, ut e Maturino discimus, linguâ confabulandi vernaculâ locus,
antequam auditorium ingrederentur. Quidquid temporis – quamvis pusillum –
suppeditabat, linguae Latinae studio dedicari debebat. Sed quales erant illae
formulae, quas Corderius proposuit? En exemplum:
A: Dic
Latine „frais ou fraîche“!
B:
Recens.
A:
Recens quae pars orationis est?
B:
Nomen.
A:
Utrum substantivum an adiectivum?
B:
Adectivum.
A:
Quale adiectivum?
B:
Unius vocis.
A:
Recens, recentis: quotae declinationis?
B:
Tertiae.
A:
Unde id nosti?
B:
Quia in fine genitivi habet –is.
A:
Declara!
B: Ut
recens, genitivus recentis.
A: Confer
ad aliquod exemplum!
B: Prudens,
prudentis, recens recentis.
A:
Age! Declina recens!
B:
Recens nomen adiectivum sic declinatur in genera et casus: hic recens, haec
recens, hoc recens.
A:
Declina in masculino et foeminino.
B:
Nominativus: Hic et haec recens; genitivus: recentis; dativus: recenti;
accusativus: recentem; vocativus: recens; ablativus: recente vel recenti [et
ita porro usque ad finem].
A: Iunge
recens cum aliquo substantivo.
B: Panis
recens.
A:
Declina simul utrumque!
B:
Nominativus singularis: panis recens; genitivus: panis recentis; dativus: pani
recenti; accusativus: panem recentem; vocativus: panis recens; ablativus: pane
recenti; nominativus pluralis: panes recentes; genitivus: panum recentium [et
ita porro usque ad finem].
A:
Verte Gallice!
B:
Panis recens, generis masculini, “pain frais ou le pain frais“.
A: Cur
non dixisti pane recente vel recenti; item panum recentium vel recentum?
B:
Quia in Latine loquendo alterum e duobus satis est.
A: Cur
in genitivo plurali non dicimus panium sicut messium?
B: Ad
istud non respondeo, quia est quaestio curiosa.
Uterque locus supra allatus e
Maturini Corderii opusculo cum titulo «Rudimenta Grammaticae: De partium orationis declinatu» [Genavae a. 1566°] decerptus est. Quem libellum his diebus
non sine magno emolumento perlego. Ante omnia ratio Grammaticae docendae a
Maturino adhibita mihi persuadet. Namque tum temporis pueri in ipsorum
disputatiunculis Latine in Latinae linguae grammatica exercebantur.
Licet fuerint Corderii
discipuli multo iuniores discipulis meis tironibus, qui sunt XIII annos nati,
licet formaverit Corderius ad linguae Latinae cognitionem iam pueros tenella
aetate, cum primum pueruli legendi scribendique facultatem mediocriter adepti
fuissent, mihi quidem Maturini via, ratio, methodus eo usque suadent, ut in
scholis meis eas adhibere in animo habeam – uno quidem excepto: Impraesentiarum
et intercapedines et id temporis, antequam auditorium ingrediar, discipulis ad
punice confabulandum relinquam. Curabo autem, ut inter scholas quasdam formulas
Maturini ursurpent pueri. Sunt formulae tam utiles quam hic illic lepidae. Cuinam
non arrideat sententia illa: «Ad istud non respondeo, quia est quaestio curiosa»?
Ceterum, ut Corderius recte admonet, «in omni docendorum puerorum genere cavendum
est, ne illi supra ingenii vires onerentur».