Excerptulum Annaeanum ex editione Basiliensi sumptum** |
Non ita pridem sodalis quidam valde miratur, curnam ipse
mecum loqui soleam. Nam hic profecto est mos meus: Persaepe mecum loquor, ita tamen, ut mecum
persaepe minime consentiar, immo vero ut ipse mihi fidem non habeam. Hoc in contextu auscultemus vocem Senecae, quippe
qui fuerit magister in iis rebus peritior, quae ad animum formandum et ingenium
concinnandum spectant. «Non est, quod tibi cito et facile credas. Excute
te et varie scrutare et observa! Illud ante omnia vide, utrum in philosophia an
in ipsa vita profeceris!»* Illis dictis Annaeanis adicere mihi permitto hocce:
Unusquisque nostrum est abyssus. Quem in abyssum cum inspicimus, nonnumquam quaedam
vertigo oculorum, interdum cachinnus nos corripit, non semel autem percurrit
imum animum lenis risus.
*Sen. Ep. Mor. 16, 2
**Opera L.
Annaei Senecae et ad dicendi facultatem et ad bene vivendum utilissima. Per
Des. Erasmum Roterod. & Matthaeum Fortunatum ex fide veterum codicum, tum
ex probatis autoribus, postremo sagaci nonnunquam divinatione sic emendata, ut
ad genuinam lectionem minimum desiderare possis. Basileae circiter anno 1540,
apud Iohannem Herwagen, p. 91