Freitag, 4. November 2016

«Non est, quod tibi cito et facile credas.»

Excerptulum Annaeanum ex editione Basiliensi sumptum**

Non ita pridem sodalis quidam valde miratur, curnam ipse mecum loqui soleam. Nam hic profecto est mos meus: Persaepe mecum loquor, ita tamen, ut mecum persaepe minime consentiar, immo vero ut ipse mihi fidem non habeam. Hoc in contextu auscultemus vocem Senecae, quippe qui fuerit magister in iis rebus peritior, quae ad animum formandum et ingenium concinnandum spectant. «Non est, quod tibi cito et facile credas. Excute te et varie scrutare et observa! Illud ante omnia vide, utrum in philosophia an in ipsa vita profeceris!»* Illis dictis Annaeanis adicere mihi permitto hocce: Unusquisque nostrum est abyssus. Quem in abyssum cum inspicimus, nonnumquam quaedam vertigo oculorum, interdum cachinnus nos corripit, non semel autem percurrit imum animum lenis risus.


*Sen. Ep. Mor. 16, 2

**Opera L. Annaei Senecae et ad dicendi facultatem et ad bene vivendum utilissima. Per Des. Erasmum Roterod. & Matthaeum Fortunatum ex fide veterum codicum, tum ex probatis autoribus, postremo sagaci nonnunquam divinatione sic emendata, ut ad genuinam lectionem minimum desiderare possis. Basileae circiter anno 1540, apud Iohannem Herwagen, p. 91

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen