Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube)
exhibetur. Noli dubitare premere hic! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam
additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - -
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
Salvete omnes! Cari exspectatique huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Hodie consilium est quaedam verba facere de mediaevali qui dicitur Vergilio, qui vates haud una de causa mihi videtur esse dignus, qui tractetur!
Medio quod dicitur aevo Vergilius inter philosophos
praecipuos habebatur. At vero Vergilius mediaevalis non solum scientiâ septem
artium liberalium excellebat, sed etiam rerum erat peritissimus magicarum.
Spectate, sodales, vos amabo, quid hoc est? Virga est,
virga scilicet magica Vergilii! Hac virga fretus Vergilius agebat res miras!
Iam videbimus!
Non ita pridem hoc in libro* fabulam de Vergilio mago
offendi scitu dignam. Auctor – nempe Nicolaus Holzberg – mentionem
narratiunculae cuiusdam facit, quae inde a medio aevo exeunte usque ad aetatem
litterarum renascentium in ore multorum hominum fuit. Hanc quidem fabulam nunc,
nisi piget, renarrare velim.
Fertur Vergilius vates virginem quandam Romanam
speciosissimam adamasse. Diu autem Vergilium a puella esse repudiatum, esse
reiectum. Postremo puellam specie – i.e. per speciem – vatis preces exaudivisse et e fenestra
corbem fune suspensam demisisse, ut amatorem ad se subduceret.
– – Eccam
videatis corbem fune suspensam vel potius corbulam! Imponamus nunc Vergilium in
hanc corbem! Ecce! Nunc Vergilius a virgine sursum tollitur.
At vero amatorem nostrum, cum medio in aere penderet,
a puella perfida desertum esse ferunt.
– – Eheu! Quantam miseriam! Spectate, sodales,
Vergilium sanctum illum vatem a puella Romana frustratui habitum! – –
Quid porro? Minime mirandum est Vergilium in aere
pendentem mane subsequenti ab hominibus eam domum praetereuntibus esse irrisum.
Vergilium autem ira incensum iniuriam ultum esse ferunt. Effecisse eum, ut
Romae omnes exstinguerentur ignes. – – Quantum miraculum! Quid portentosius fieri potest? Mente
fingatis, sodales, Vergilium Romae omnes ignes exstinxisse! Quid porro? – – Hac
calamitate ut se liberaret, Romanos Vergilium adeuntes rogasse dicunt. Morem
autem gessisse eum precibus Romanorum hoc modo eodemque quidem narratu sane horribili:
Coactam enim esse puellam perfidam consistere in foro. Magica autem arte vatem
effecisse, ut flammae ex puellae pudendis emicarent. Quo spectaculo vel potius
quo monstro allectos Romanos ad puellam misellam confluxisse. Quicumque nunc
ignem ad larem suum reverti vellet, eum flammam non recepisse nisi ligno
virginis pudendis admoto. Namque ut alii aliis flammam traderent, fieri non
potuisse. Qua ratione Vergilium par pari rettulisse. – Bene. Hactenus de hac
fabula.
Est fabella mira haud una
de causa. Nonne? Primum omnium: Est narratiuncula sane crudelis. Uxor mea, cum
ei fabulam narravissem, recte monuit eam compositam esse secundum rationem
fabularum illarum, quae de maleficis strigisque combustis aguntur. Quid hoc
sibi vult? Admittit virgo nostra quandam culpam, quam ob rem in rŏgum imposita comburatur. Quod enim flammae ex pudendis
puellae emĭcant, nihil aliud esse nisi rŏgum uxor mea putat. Interrogat quoque uxor, curnam non
Vergilius in rogum impositus sit. Neque enim puella illa misella, sed Vergilius
praeditus est arte magica. Utcumque res se habent, sodales, cavete Vergilii
virgam magicam! Nam mirum quantum Vergilius mediaevalis virgâ suâ agere valet!
Bene.
Antequam huic disputatiunculae
finem imponam, hoc unum postremo loco dicam: Recte enim me commonefecit
Robertus Montellensis, magister Latinitatis meus humanissimus, multas huius
generis fabulas esse haud raro cum urbe Neapoli, ubi Vergilius sepultus esse
dicitur, coniunctas. Admŏnet Robertus homines, qui medio
aevo fuerunt, Vergilio potestatem divinam attribuisse. Fuisse verbi gratia
Vergilium, qui quendam Dantem Alagherium ad inferos duxerit. Fabulas illas
miras ait Robertus esse profectas a vate illo Romano, qui in quarta ecloga
ortum cuiusdam pueri vaticinatus sit quique adeo eadem in ecloga cecinerit
reventuram esse auream aetatem.
Bene. Haec
hactenus, licet permulta restent
dicenda de Vergilio măgo. Doleo,
sed nunc est tempus finis
faciendi. Mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus
Salodurensibus aliisque. Bene valete!
-------------------------
*Nicolaus [Niklas] Holzberg: De Vergilio: De poeta eiusque
opere [Vergil: der Dichter und sein Werk], Monaci a. 2006°, p. 11°
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen