Dum filius patrem ludit, quaedam de Alpibus Raeticis profero. Visne pelliculam videre? NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
Piz Bernina aliaque cacumina Alpina |
Salvete pariter omnes! Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Versor hodie in Alpibus Helveticis – nempe in valle Engadiniana. Ideoque quid sit mons, interrogare haud abs re mihi esse videtur. «Mons est terrae tumor altissimus», ut in Totius Latinitatis Lexico legitur. Adicere autem audeo hocce: Montes Alpini sunt terrae tumores altissimi nivibus sempiternis glacieque induti.
Haud una de causa, sodales, mihi quidem Alpes arrident. Hac in regione Alpina, quae altitudine 2700 metrorum super maris aequor surgit, ver et aestas eodem fere tempore fiunt, utrumque anni tempus in unum fere convenit. Namque propter asperitatem frigorum plantis Alpinis ad crescendum, ad florescendum, ad fructus proferrendos non multum temporis est. Iam mox hic rursus ninguet. Ergo plantae Alpinae vivere properant. Quae quidem res mihi arridet. Bene, sodales, haec quidem hactenus! Bene valete!
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen