J.J. Scheuchzerus
Turicensis Beato Salodurensi necnon et ceteris legentibus sal.
Mihi quidem est minimi
momenti, quid homines saec. XXI agant, cogitent, scribant. Quid mea refert, an Beatus
Salodurensis opera mea exscribat omnia necne? Attamen facere non possum, quin
huic epistulae inseram observationem satis curiosam, quae ad regnum animale
spectat simulque declarat, quo fuerit animo quidam venator Angelimontanus.
Namque accidit anno 1699,
ut rupicapra, quod genus animalium saxa editissima scopulosque praeruptos raro
deserit, sponte descenderit in pascua ibique sese equis vaccisque immiscuerit,
immo non lapidibus inde se abigi passa fuerit. Insolitae rei narratione
commotus venator sese accingit et, quod communiter vix maximo labore nec sine
vitae periculo agit, facillime globo sclopetario capram traicit. Inde patet
rupicaprae affectum erga vaccas equosque esse letalem. Sed his de rebus satis
superque! Nunc ego quidem iterum mortuis immisceor ad aeternitate perfruendam.
Valete ac mementote aeternitatem esse admodum levem!
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen