Freitag, 6. Mai 2016

«Colligunt in cellis monachi aeque ac eruditi in suis museis varias cruditates»


Coenobium Angelimontanum


Per Alpinas regiones iter faciens Johannes Jacobus Scheuchzerus, de quo non ita pridem hoc in foro fuit sermo, adiit anno MDCCII coenobium Angelimontanum (vulgo: Engelberg), quod monasterium situm est in valle Alpinâ «montibus undique cinctâ iisque perpetuâ nive et glacie tectis». Monachorum vivendi modum perspiciens cognoverat Scheuchzerus, quippe qui Apollinis artes calleret, vitâ sedentariâ valetudinem corrumpi prosperam. Ita enim Johannes Jacobus noster:

«Non autem silentio praeteriri debent motus et quies. Vita religiosorum monastica et eruditorum sedentaria pari ambulant passu, utrobique deficit motus atque corporis exercitium; colligunt in cellis monachi aeque ac eruditi in suis museis varias cruditates, quae ventriculo indigestionem afferunt, fermentum obtundunt, pituitam in intestinis coacervant sicque flatibus perpetuum fomitem praebent, massam insuper humoralem disponunt ad varias obstructiones, secretiones viscerum depravant et speciatim pro ratione temperamentorum malum illud (crucem medicorum) hypochondriacum cum melancholiâ, morbos inter literatos haud infrequentes inducunt. 

Consului, quo sic obviam iretur imminentibus gravioribus hisce aliisque morbis, corporis frequens exercitium, praecipue horâ dimidiâ, aut integrâ, ante pastum, ut reliquiae ciborum in ventriculo digerantur et excernantur, et sic quoque prohibui meditationes statim a pastu, a multis institui solitas, atque e contra suasi deambulatiunculam, digestioni ciborum apprime proficuam.»*

Haec hactenus.

----------------------------------------------
*Fons: Johannes Jacobus Scheuchzerus: Οὐρεσιφοίτηϛ Helveticus sive itinera per Helvetiae Alpinas regiones facta, Lugduni Batavorum, typis ac sumptibus Petri Vander Aa, anno MDCCXXIII; p. XIX.





Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen