Nullum huius mundi spectaculum spectatorum plus allicit
quam certamina pedilusoria. Quos spectatores haec photographemata exhibent,
certamini Helvetios inter et Belgas interfuerunt – scilicet sedentes in tecto domûs, quae prope campum
pedilusorium nomine «Hardturm» erat sita. Quae sollemnia pedilfolli dedicata anno 1933°
Turici in oppido Helvetio habita sunt et die quidem dominico ac postmeridianis
horis. Photographemata ergo ad illam pertinent aetatem, cum pediludium mutatum
est in res tam gratissimas quam populares apud gentes terram continentem Europaeam incolentes, quod in
Helvetia factum est primo bello mundano confecto.
Photographiarum auctor est Iosephus (vulgo: Sepp)
Schmid, qui inter primos photographos Helvetios numeratur, qui res pedilusorias
photographice depingentes suis consecrarunt imaginibus.
Plura de his rebus inveniuntur hoc in libro: Werner Bosshard, Beat Jung: De spectatoribus
turmae pedilusoriae Helveticae, Turici, anno 2008°, apud domum editoriam
«Limmat-Verlag» [vulgo: Die Zuschauer der Schweizer
Fussball-Nationalmannschaft. Zürich 2008, Limmat-Verlag].
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen