Donnerstag, 23. Juni 2016

Lex multitudinum sive de spectatoribus (pars secunda)



Hoc photographema nobis exhibet spectatorum multitudinem lineam lateralem et vexillum angulare urgentem. Imago a Mauritio (vulgo: Maurice) Wassermann photographice – id est: lucis ope – depicta est anno 1951°, cum turma pedilusoria Helvetica Francogallicam manum Genavae in urbe hospitaliter excepit.

Spectatorum turba admodum condensata: Amant enim homines eodem loco congeri ac constipari. Quo densior, eo potentior est spectatorum turba. Quae lex ad quamlibet hominum multitudinem valet. Haec hactenus.

Plura de his rebus inveniuntur hoc in libro:  Werner Bosshard, Beat Jung: De spectatoribus turmae pedilusoriae Helveticae, Turici, anno 2008°, apud domum editoriam «Limmat-Verlag» [vulgo: Die Zuschauer der Schweizer Fussball-Nationalmannschaft. Zürich 2008, Limmat-Verlag].

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen