Quanto spatii spectatori opus est – nempe pedifollis
fautori in stadii cavea commoranti? Spectate quaeso virum sine petaso (in dextra cuiusque photographematis* parte) modum metri quadrati ligneum manibus tenentem. Est
Vergilius Muzzulini campi pedilusorii Bernensis «Wankdorf» vocitati
architectus, qui ante Certamina Mundana Pedilusoria anno 1954° apud Helvetios
facta perquisivit, quot spectatores locum magnitudinis unius metri quadrati
occupare possent. Suntne quini aut seni?
Mihi quidem haecce photographemata
spectanti altera in mentem venit rogatiuncula. «Quanto terrae homini est opus?» His enim verbis quaedam inscribitur fabula Leonis Tolstoj, auctoris Rutheni. Terrae
tantulum homo requirit, quantulum corpore humano tegitur – homine quippe mortuo
ac sepulchrum requirente. Sic enim Tolstoj.
Plura de spectatoribus pedilusoriis inveniuntur hoc in
libro: Werner Bosshard, Beat Jung:
De spectatoribus turmae pedilusoriae Helveticae, Turici, anno 2008°, apud domum
editoriam «Limmat-Verlag» [vulgo: Die Zuschauer der Schweizer
Fussball-Nationalmannschaft. Zürich 2008, Limmat-Verlag].
* Photographemata in scriniis associationis photographicae «Comet» repperta sunt. Auctor est ignotus.
* Photographemata in scriniis associationis photographicae «Comet» repperta sunt. Auctor est ignotus.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen