Montag, 11. Juli 2016

De T. Pomponio Attico et Iosepho Ackermann sive de nummulariis illustribus

Ut Helvetius originem habeo e terra clarissimis viris fecundiore, qui in res pecuniarias studiose incumbunt. Quid mirum, si me vitae fataque illustrium virorum, qui tabernis praesunt argentariis, haud parum alliciunt? Iosephus Ackermann concivis meus, ut exemplum affero, vir summo ingenio simulque furore nummulorum perturbatus praefectus erat cuiusdam tabernae argentariae, quae ad eius modi tabernas maxime potentes orbis terrarum pertinet. Namque rexit Ackermann per decennium Tabernam Argentariam Germanicam  (vulgo «Deutsche Bank»). 
Josephus Ackermann,
nummularius Helvetius
Quos per annos Ackermann cum aliis tum his duobus rebus in hominum ore fuit: Anno 2005° Iosephus ille Tabernam Argentariam Germanicam omnium temporum lucrum effecisse maximum nuncupavit pariterque se 6'000 functionarios argentarios operariosque dimittere eosque ex muneribus eicere declaravit. Fallitne me animus, si Iosephum illum ad nummularii illud genus, quod vultures aemulatur rapaces, pertinere contendo?

At vero exstat alterum genus hominum, qui pecuniis operam dant multiplicandis. Non ita pridem in vitam T. Pomponii Attici casu incurro – scilicet eam vitam, quam nobis Cornelius Nepos praebet in libro «De viris illustribus» inscripto. Fuit Atticus aetate rei publicae Romanae dilabente vir non minus pecuniosus quam litteratus ac pietate plenus, ut apud Nepotem legimus. Atticus non solum Ciceronis familiaritate usus est intima, sed quasi cum omnibus viris erat coniunctus, quibus tum temporis erant gratia, auctoritas, imperium. 

Hic liber a Cornelio
Nepote conscriptus
vitam Attici continet
Familiariter enim usus est Atticus Sullâ (ad quem iam reveniam), Q. Hortensio, M. Bruto, M. Catone, M. Antonio necnon M. Agrippa, qui fuit eius gener, et Octaviano, quem quoque sub nomine Augusti novimus. Rem publicam perturbatam Romanam fugiens Atticus Athenis habitavit, quo in loco negotia gessit pecuniaria litterasque coluit. Qua in civitate Graeca Atticus adulescens Sullam ex Asia redientem convenit. Quo de congressu Cornelius Nepos sic: «Huc [scilicet Athenas] ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina.» Haec tantummodo et nihil amplius Nepos de congressu Atheniensi. Praeterit enim Nepos Atticum Athenis Sullae auxilio fuisse in statuis librisque eligendis, quae opera Sulla Atheniensibus tum temporis rapuit.* 

Quippe nunc exoritur quaestio, an et T. Pomponius ille Atticus ad idem vulturum genus pertineat ac Iosephus ille Ackermann. Suspicor Nepotem, quippe cui Atticus esset carissimus, nonnihil eorum, quae de T. Pomponio cognita habuerat, omisisse. Constat autem argentarius Romanus Athenis a Sulla direptis Athenienses in urbe restituenda adiuvisse opibus suis, quam ob rem ei cognomen impositum fuit Attici. Immo vero Athenienses eum facere volebant civem.

Quod autem ad Iosephi Ackermann fata attinet, memoratu dignum mihi videtur et nummularium Helvetium – sicut olim T. Pomponius re publica Romana tumultu dilaceratâ id fecerat – regiones petivisse orientales, ut mediterraneo frueretur caelo. Namque inde ab anno 2014° Ackermann est praeses Tabernae Argentariae Cypriae (vulgo: Bank of Cyprus).

-------------------------------

*His de rebus nos docent Petrus Kraft et Felicitas Olef-Kraft, qui Cornelii Nepotis opus cum titulo «De viris illustribus» in lucem ediderunt (apud domum editoriam Reclam vocitatam, Stutgardiae, anno 2006°), cf. p. 405°, adnotationem 15°.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen