Samstag, 8. Februar 2025

BEATI ORBIS PICTVS (21) – AB ORIGINE MVNDI (Ov. Met. I 3/4)


Salvete, sodales! Verba cum rebus coniungenda sunt. Haec docendi ratio mihi magistro est summa lex. Hac methodo usus Nasonem poetam excutere pro meo modulo tempto. En habeatis ultimam e tribus pelliculis, quibus Ovidii Metamorphoseon prooemium tractavi. Valete!

Samstag, 25. Januar 2025

BEATI ORBIS PICTVS (20) – DI, COEPTIS … ADSPIRATE MEIS (Ov. Met. I 2 et 3a)

 


Salvete, sodales! Ecce nova pellicula de Ovidio spectari potest. De Metamorphoseon prooemio denuo ago. Verba excutiuntur haec: «Di, coeptis (nam vos mutastis et illas) // adspirate meis...» Utinam haec schola breviuscula vobis probetur! Valete!

Freitag, 17. Januar 2025

BEATI ORBIS PICTVS (19) – MVTATAE FORMAE (Ov. Met. I 1)

Salvete sodales! Ecce nova pellicula Latina de Ovidio! Enarratur nihil nisi prima Metamorphoseon sententia! Utinam haec schola breviuscula vobis probetur! Iucundus vobis ut contingat finis septimanae exopto! Valete!

Samstag, 4. Januar 2025

BEATI ORBIS PICTVS (18) – ORE LEGAR POPVLI (Ov. Met. XV 878)


Ecce inspiciatis, nisi vobis incommodum, novam pelliculam Latinam de Ovidio. Quomodo Ovidium legi oporteat, in schola breviuscula quaeritur. Utinam pellicula vobis usui sit! 


Freitag, 29. Dezember 2023

BEATI ORBIS PICTUS (17) – DE TEMPORE

Tempus quid est? Hoc anno ad finem iam inclinato de tempore quaerere haud abs re mihi quidem videtur. Eccam habeatis de tempore pelliculam et eam quidem breviusculam cui omina mea fausta in annum novum subiungo. Valete, sodales!





Samstag, 18. November 2023

BEATI ORBIS PICTUS (16) – DE HORATIO

Quis princeps lyricorum Romanorum habetur? De Horatio eccam pelliculam didascalicam inspiciatis humane rogo. 


Samstag, 18. Februar 2023

BEATI ORBIS PICTUS (15) – DE OVIDIO

 Quis fuit poeta ille a Caesare Augusto in exilium relegatus? Ecce pellicula de Ovidio et ea quidem ad discipulorum usum edita!