Samstag, 10. Juni 2017

De calceamentis Romanis





Novisne calceamentis tibi opus est? Nonne tibi arrident hae carbatinae? An magis placent soleae illae? Calcei hi hieme pedes fovebunt tuos! An calceamento militari tibi opus est? Visne Alpes conscendere aut prata peragrare lubrica? Ecce caligae, quarum soleae coriaceae clavis ferreis munitae sunt, ne labaris. Illis enim caligis tunc temporis Romani milites gregarii utebantur. Quid porro de hisce sculponeis cogitas? Sunt ex solido ligno factae. Ita pedes tui a calore tuti erunt, cum in thermis commoraberis. Nonne in laconico pedes tui igne sub pavimento ipso accenso aduruntur? Ergo nihil sculponeis utilius!



Forsan requiris, ubinam haec calceamenta prostent. Non ita pridem Quintus Cornelius Libertus apud Helvetios versans suam exercuit artem. Quintus est sutor Germanus, qui historicis quae dicuntur calceamentis Romanis faciendis operam dat. Cuius in taberna in omnium gentium rete sita animo libentissimo exciperis. Velim ergo intres oculosque pascas tuos! Procul dubio invenies calceamenta pedibus tuis convenientia!


Sonntag, 4. Juni 2017

De vero amore erga artem pedifollicam



Non Matriti, non Monaci, non Barcinone, non Londinii, immo vero Saloduri in oppidulo in provincia remota sito verus amor erga artem pedifollicam ardet. Quibus rebus hae imagines, quas abhinc fere duo septimanas luce expressi, documento sint. Certamine enim finito asseclae lusores fumis extulerunt coloratis. Asseclis autem omnibus fidelior est Iura mons, quippe qui iam ex sescentis annis certaminibus Salodurensibus adsit, faveat, applaudat.