Dienstag, 29. September 2020

HOMO NECANS (de libris lectu dignis 1)

Liber HOMO NECANS inscriptus ad res Graecas Romanasque intelligendas multum conducit. Ecce pellicula Latina, qua illud opus a Walter Burkert conscriptus laudatur.



Dienstag, 7. April 2020

DE CICERONE MELLITO – pellicula didascalica IX

Salvete, sodales! 

Propter virus Coronarium meos hisce diebus e longinquo docere necesse est discipulos. Eccam pelliculam inspiciatis, nisi forte piget, ad usum discipulorum confectam! De Cicerone minore ago. Taeniolam et vobis et discipulis vestris usui fore spero. 

Curate, ut valeatis!


Dienstag, 28. Januar 2020

CONGRESSUS CUM CICERONE - pellicula didascalica VIII

Salvete amici amicaeque! Mente fingatis rogo hoc: Si Ciceronem coram conveniretis, quid eum interrogaretis? Ecce nova pellicula Latina non tam difficilis intellectu! Spero fore, ut taeniola vobis ipsis usui sit (et discipulis vestris).


Montag, 30. Dezember 2019

Freitag, 11. Oktober 2019

De Erasmo (pars II) - pellicula didascalica VI

Salvete, sodales! In litteris bonis provehendis nemo magis profecit quam Erasmus. Haud abs re ergo esse videtur rogare, quae opera Erasmus composuerit et cur vir ille insigniter eruditus Roterodamus Basileae multa scripta sua in lucem ediderit. Hisce de rebus altera pellicula Latina de Erasmo agitur.