Freitag, 20. Januar 2017

Sub Iove frigidiore natura artifex

Stiriae (I)


Frigescit his diebus Salodurum. Valle Sanctae Verenae dicatâ et haud procul ab oppidulo sitâ nullus angulus Salodurensis est frigidior. Ibi iam stiriae* e saxis dependet, quasi vero Iura Mons barbas glaciales hic illic promiserit. Sub Iove frigidiore natura artifex.


*«Stiria est gutta liquoris concreta et pendens cadenti similis, unde a stilla differt, quae liquida fluit.» (lexicon totius Latinitas «Forcellini» vocitatum, sub voce, quae est «stiria»).

Stiriae (II)

Stiriae (III)

Vallis S. Verenae dicata


Samstag, 14. Januar 2017

«Made in Germany» vel de rebus in Germania fabricatis



Res in officinis Germanicis fabricatas optimae notae esse pro certo constat. Illud «Made in Germany» est signum qualitatis. Autoraedis Germanicis nihil solidius, cervisiâ Germanicâ nihil iucundius sapore. Quis nostrum negaverit?

Iam vero saeculo XVI cum aliae res in Germania confectae tum scalpella habebantur digniora, quae laudarentur. Legamus initium cuiusdam colloquii scholastici a Maturino Corderio conscripti.  Personae sunt: Sordetus et Manasses.

Sordetus: Emistine scalpellum, ut nuper volebas?
Manasses: Non emi.
Sordetus: Quid obstitit? Dixeras enim mihi empturum te hodie.
Manasses: Dixeram quidem; sed mihi postea in mentem venit praestare ut exspectem mercatum proxime futurum in hac ipsa urbe.
Sordetus: Quid facies lucri?
Manasses: Et minoris emam, et melioris notae: nempe ex Germaniae officinis.*

Manasses noster satis prudenter facit, qui scalpello Germanico - utpote melioris pretii necnon «melioris notae» - fidem habeat. Quemadmodum discipulus in Maturini colloquio, sic hodie facere solemus: Quod opifices Germani fabricantur, magni aestimamus, licet societas illa autocinetica litteris compendiariis VW vocitata permultis emptoribus verba dederit. Haec nempe est alia fabella.



*Colloquium scholasticum I 28, fons: Maturinus Corderius: Colloquiorum scholasticorum libri IIII ad pueros in sermone Latino paulatim exercendos, anno MDLXIIII, excudebat Henricus Stephanus illustris viri Huldrici Fuggeri typographus, p. 21.

Montag, 2. Januar 2017

«Quousque eadem?»

Beatus Senecae suo salutem

Non ita pridem, mi Seneca, epistulam XXIV Lucilio inscriptam legi. Qua in epistula de vitae fastidio deque mortis libidine refers scribens:  «Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium, sed fastidium, in quod prolabimur ipsa impellente philosophia, dum dicimus: „Quousque eadem? Nempe expergiscar, dormiam, esuriam, farciar, algebo, aestuabo. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac secuntur. Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere compescitur; omnia sic transeunt, ut revertantur. Nihil novi facio, nihil novi video: fit aliquando et huius rei nausia.“ Multi sunt, qui non acerbum iudicent vivere, sed supervacuum.»

«Quousque eadem?» Quod dictum quisquis profert, non parum errare mihi videtur. Non enim umquam satis viximus. Hoc mihi persuasum est. Permittas quaeso, Seneca, ut ego quoque tuum commoneam Lucilium. Fac aperias oculos tuos, mi Lucili! Semper aliquid novi cernis. Praestat omnis ver flores novos, novum exhibet omnis aestas calorem, novam messem praebet omnis autumnus, novum frigus omnis hiems. Novus annus nunc nobis datus est. Sit felix, faustus fortunatusque! Propino tibi, mi Seneca, salutem plenis faucibus.


Vale!