Conspectus ad pagulum Alpinum Bergün |
C. Plinius Tacito suo s.
Ridebis, et licet rideas. Ego ille, quem nosti, apros
tres et quidem pulcherrimos cepi. «Ipse?», inquis. Ipse: non tamen ut omnino ab
inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam: Erat in proximo non
venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque,
ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi genus; mirum est,
ut animus agitatione motuque excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque
illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde, cum venabere, licebit auctore me ut panarium
et lagunculam sic etiam pugillares feras: Experieris non Dianam magis montibus
quam Minervam inerrare. Vale.
Ascensus nos per pagulum Latsch tulit |
C.
Plinius Caecilius Secundus his litteris ad Tacitum missis hesterno die me in quendam
montem, quem alpicolae vernaculi «Cuolm da Latsch» vocitant, ascendentem
prosecutus est. Primulo quasi diluculo a pagulo Alpino Bergün, Rhaetice autem
Bravuogn dicto profecti sumus.
Silentium
montanum undique. Cuius autem sanctitatem nos quidem – fuimus enim grex
adultorum liberorumque tam parvulus quam alacer – confabulationibus non semel
perrumpere ausi sumus.
Vitra ocularia: instrumentum ad aciem augendam ferasque intuendas utilissimum |
Quod
ad me attinet, non pugillaribus stiloque ut olim Plinius, sed potius
sophophonio eram instructus, namque nonnulla photographe-mata capere in animo
habebam, ne vacuas reportarem manus.
Porro
autem illud Plinianum «mirum est, ut animus agitatione motuque excitetur» quis
deneget? Accedebat, quod cacuminum aspectus oculos et animi et corporis haud
parum recreabat. Res mundanae una cum deliramentis longissime aberant. Non
secus erat quam si mundus noster primum suos aperuisset oculos.
Doleo
tantummodo, quod apros – fata tibi, Plini, fuerant me feliciora! – non cepimus,
quamvis vitra ocularia adhibentes valles montesque perquisivimus omnes, sed
ferae diligentius latitare videbantur venatica pertimentes sclopeta. Quaedam dumtaxat
rupicapra nos salutavit excrementis in semita montana depositis.
Rupicaprae salutatio |