Dienstag, 29. Januar 2019

De pugione Bruti

Huius confabulationis pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!




Salvete pariter omnes! Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Paucis vos volo, sodales!

Ecce: Animos vestros aplicetis rogo ad hunc libellum, cuius index est Pugio Bruti. Hoc opusculum non ita pridem in lucem editum est. Huius libelli auctores sunt Daniel Pettersson et Amelia Rosengren. Ambo – nempe Daniel et Amelia – situm retialem curant, qui Latinitium inscribitur quique situs est Latinitatis hortus cultissimus. Hoc de libello nunc quaedam verba facere haud abs re mihi esse videtur, namque hac nostra aetate admodum raro fit, ut homines libros Latinos conscribere audeant. Aliis verbis: magna res est meāquidem sententiā, quotienscumque hisce nostris diebus prodit liber Latine conscriptus ab hominibus, qui nunc sunt. 

Ut quod est potissimum, iam in principio huius confabulationis dicam: Mihi quidem probatur hic libellus, immo vero summopere probatur. Est libellus haud una de causa laude dignissimus. 

Ad fabulae genus quod attinet, pugio Bruti est criminalis quae dicitur fabula, quae quidem narratio animum legentium profecto suspensum tenere valet. Hic pugio munere suo fungitur pro virili parte, si hoc dicere licet. Fluit enim hac in fabula nonnihil sanguinis. Dramatis personae haud semel tantummodo alter alterum hoc pugione se percutiunt, pugione percussi concidunt, non multo autem post – mirabile dictu – resurrectionis sunt compotes. Hac in re, ni fallor, libellus noster satyricas quae dicuntur litteras redolet, adest quaedam festivitas cuiusdam Petronii. Talis calamus mihi sane arrīdet. Bene. Haec hactenus de argumento deque fabulae genere. Si plura de argumento resciscere vultis, agedum, legite ipsi libellum. Est profecto operae pretium. 

Cui hic libellus destinatus sit, forsan requiritur. Hoc opusculum emolumento est omnibus, qui iam aliquid Latinitatis callent quique ad auctores Latinos legendos transire audent. «Pugio Bruti» transitum ad litteras Latinas legendas faciliorem reddit. Est tamquam pons inter auctores Latinos et libros didascalicos, quibus quidem enchiridiis ad rudimenta linguae Latinae formanda utimur.

Ut melius intellegatis, quid dicturus sim, de fabulae elocutione pauca dicere oportet. Haec fabula constat ex 350 vocabulis fabre videlicet contextis. Aliis verbis: Hic libellus vocabulis locutionibusque iisdem est densus. Hac re memoria Linguam Latinam discentium adiuvatur. Verba enim iterata vel multoties repetita – mutatis scilicet mutandis – multo melius animo infixa haerent. Adhibet Daniel Pettersson iuncturas, quas e Plauto, Terentio, Cicerone aliisque ex scriptoribus decerpsit. Hoc facto huic libello operam dantes quasi imbuuntur verbis, quae apud auctores Latinissimos inveniuntur, sed -et hoc est maximi momenti - inserta sunt verba syntaxi sane simplici. 

Ad syntaxin quod spectat, apparent non semel tantummodo ablativi absoluti necnon enuntiata subordinata, quae incipiunt a coniunctionibus «ut» et «cum», apparent non semel tantummodo enuntiata interrogativa subordinata et ita porro: Tales autem difficultates grammaticae ita praebentur, ut facile perspiciantur.  Expertus loquor. Namque in scholis meis Pugionem Bruti iam adhibeo maximo cum fructu. Adhibeo quoque audibilem qui dicitur libellum, qui quidem liber apud Latinitium praesto est. Legimus ergo singula capitula fabulae, verba discipulis ignota éxplico, quae legimus  viva voce Latine renarramus, scriptula exaramus et, quae est res potissima, audimus fabulam a Daniel optime recitatam, ita quidem, ut verba Latina in sanguinem ac sucum discipulorum abeant. Voces Latinas audire multum adiuvat ad linguam Latinam discendam. Aures nostrae, sodales, educandae sunt. Audiendo discitur. Sed de hoc alias fusius. 

Ut iam dixi, ope huius libelli discipulos ad auctores legendos praeparo. At vero auctores Latinos legere, sodales, quid hoc sibi vult? Discipulos meos nec minus me ipsum, quantum possum, ad humanitatem informare tempto, velim cum discipulis meis evolvere Lucretium, qui religionem castīgat, velim cum discipulis meis excutere Ovidii fabulam de Narcisso et Echo, velim cum discipulis meis legere Erasmum multaquae alia scripta decurso saeculorum Latine exarata.

Quorsum haec omnia? Quem ad finem? Quia haud paucis scriptis Latinis nobis explicatur, quis sit homo qualisque sit hominis natura. Hoc mea interest. Volo hominem melius intellegere et perspicere, volo quoque frui litterarum Latinarum pulchritudine ac venustate. 

Ut ad finem huius consilii perveniamus, hic libellus nobis est utilissimus. Hoc opusculum in itinere nostro ad auctores Latinos legendos nos multum adiuvat multumque condūcit et ad copiam verborum augendam et ad syntaxin Latinam exercendam – haec omnia ratione videlicet iucunda neque umquam taediosa, namque haec fabula de pugione Bruti et discipulorum et magistrorum animos allicere valet. Ad summam, ne amplius de singulis agam: Pugio Bruti est libellus fabre factus, est opusculum sane pretiosum. Bene. Haec hactenus. Bene valete, sodales!