Donnerstag, 18. August 2016

Quid Iohannes Ludovicus Vives de ludo litterario opinatus sit


Tabula scholastica
una cum adumbratione puerili

Post ferias aestivas in Helvetiis iam peractas schola his quidem diebus aperitur. Et filius meus nudiustertius scholam frequentare coepit. Ille primus dies scholasticus est procul dubio res maximi momenti. Evolvitur quasi nova pagina in illo vitae libro. Discet ergo puer prima litterarum elementa, numeros ceteraque omnia. At vero pater paternis sollicitus curis animo multa percurrit. Quomodo filius in ludo litterario excipietur? Quis qualisque erit eius magister? An condiscipuli quales erunt? Quippe et exoritur quaestio, quae ad rem spectat capitalem: Schola quid sibi vult? Qui finis est institutioni scholasticae? Ad quod interrogatum responditur in dialogo, quem Iohannes Ludovicus Vives saeculo XVI exaravit. En excerptum:


«Pater: Tulliole mi, lubet mihi tecum paulisper confabulari.
Puer: Quid, mi pater? Nam nihil mihi accidere potest suavius quam te audire.
Pater [filii canem permulcens]: Hic tuus Ruscio est bellua an homo?
Puer: Bellua, ut credo.
Pater: Quid tu habes, cur sis homo, non ille? Tu edis, bibis, dormis, ambulas, cursitas, lusitas. Haec ille omnia.
Puer: Atqui ego homo sum.
Pater: Quomodo id cognoscis? Quid tu nunc habes plus quam canis? Sed hoc interest, quod ille non potest homo fieri. Tu potes, si vis.
Puer: Obsecro mi pater, effice id primo quoque tempore.
Pater: Fiet, si eas, quo eunt belluae, redeunt homines.
Puer: Ibo, pater, multo libentissime, sed ubi id est?
Pater: In ludo literario.
Puer: Nulla est in me ad rem tantam mora.
Pater: Nec in me.»*

Haec hactenus. Adicio nihil nisi hoc: In schola ergo homo fieri potes, si vis. Nonne haec res est tam simplex quam ardua ac intricata? Utique permulta restant disputanda.


--------------------------------------
*Fons: Iohannis Ludovici Vivis Valentini Linguae Latinae exercitatio, Lugduni, apud Seb. Gryphium, 1542, p. 6.

Plura de Vive illo invenies, si in SCRIPTORIUM ACADEMICUM LATINUM intraveris. Ibi legas commentationes hasce: De garrientibus Vivesianis et De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum

Montag, 15. August 2016

De papilione archaeologi cuiusdam



Non ita pridem quodam in hortulo Salodurensi photographice depinxi hoc: Adit papilio echinaceae florem purpureae, quae res aestate adultâ quibusdam in hortis Helvetiis fieri solet. Est spectaculum cottidianum pacem redolens. Quid plura? Non possum facere, quin hic papilio in flore sedens res longissime ab Helvetia gestas in mentem revocet: scilicet Khaled Asaad, archaeologum Syrium et Palmyrae urbis custodem, qui abhinc uno anno ab assassinis Islamicae quae dicitur civitatis est necatus.